原典講読『啓示された黙示録』 4

(1) 原文

4. ” Quae oportet fieri cito,” significat quod certe futura sint, ne pereat Ecclesia.―Per “oportet fieri cito” non intelligitur quod illa quae in Apocalypsi praedicta sunt, statim et cito futura sint, sed quod certe, et nisi fiant pereat Ecclesia: in idea Divina, et inde in sensu Spirituali, non est tempus, sed pro tempore est status; et quia cito est temporis, per id significatur certum, et quod ante suum tempus futurum sit; Apocalypsis enim data est primo saeculo, et nunc praeterierunt septendecim saecula; ex quo patet, quod per cito significetur id quod correspondet, quod est certum. [2] Consimilia etiam involvunt haec verba Domini:

 

“Nisi abbreviarentur dies illi, non conservaretur ulla caro, sed propter electos abbreviabuntur dies illi” (Matth. xxiv. 22);

 

per quae etiam intelligitur, quod Ecclesia nisi finiretur ante suum tempus, prorsus periret; agitur in eo Capite de Consummatione saeculi et de Adventu Domini, et per Consummationem saeculi intelligitur ultimus status Ecclesiae veteris, et per Adventum Domini primus status Ecclesiae novae. [3] Dictum est, quod in idea Divina non sit tempus, sed praesentia omnium quae fuerunt et futura sunt; quare dicitur apud Davidem,

 

“Mille anni in oculis Tuis sicut dies hesternus” (Psalm. xc. 4);

 

et apud eundem,

 

“Annuntiabo de statuto, Jehovih dixit ad Me, Filius Meus Tu, hodie genui Te” (Psalm. ii. 7):

 

hodie est praesentia adventus Domini. Inde etiam est, quod integra Periodus in Verbo dicatur Dies, ac primus ejus status Diluculum et Mane, ac ultimus Vespera et Nox.

 

(2) 直訳

4. ” Quae oportet fieri cito,” significat quod certe futura sint, ne pereat Ecclesia.― 4 「すぐに起こるべきことを書き取らせる」は、教会が滅びないように、確かに存在するようになることを意味する――

☆ ここの「書き取らせる」は余計な言葉でした、省いてください。

Per “oportet fieri cito” non intelligitur quod illa quae in Apocalypsi praedicta sunt, statim et cito futura sint, sed quod certe, et nisi fiant pereat Ecclesia: 「すぐに起こるべきである」によって、~ことが意味されない、それらは「黙示録」の中に予言された、直ちにまたすぐに存在するようになること、しかし、確実〔である〕こと、また生じないなら、教会が滅びる。

in idea Divina, et inde in sensu Spirituali, non est tempus, sed pro tempore est status; 神的なものの観念の中に、また霊的な意味の中に、時間はない、しかし時間の代わりに状態がある。

et quia cito est temporis, per id significatur certum, et quod ante suum tempus futurum sit; また「すぐに」は時間のものであるので、それによって確実(なもの)が意味される、その時の前に来たるべきものである(存在するようになる)こと。

Apocalypsis enim data est primo saeculo, et nunc praeterierunt septendecim saecula; というのは「黙示録」は第一世紀に与えられた、また今や十七世紀が過ぎ去ったから。

ex quo patet, quod per cito significetur id quod correspondet, quod est certum. そのことから明らかである、「すぐに」によってそれが意味されること、対応すること、確実であること。

[2] Consimilia etiam involvunt haec verba Domini: [2] まったく同様のものもまたこれらの主のことばに含まれている――

“Nisi abbreviarentur dies illi, non conservaretur ulla caro, sed propter electos abbreviabuntur dies illi” (Matth. xxiv. 22); 「それらの日々が縮められないなら、だれも肉は救われない、しかし、選ばれた者のためにそれらの日々はが縮められる」(マタイ24:22)。

per quae etiam intelligitur, quod Ecclesia nisi finiretur ante suum tempus, prorsus periret; それらによってもまた意味される、教会がその時の前に終わらないなら、まったく滅びること。

agitur in eo Capite de Consummatione saeculi et de Adventu Domini, et per Consummationem saeculi intelligitur ultimus status Ecclesiae veteris, et per Adventum Domini primus status Ecclesiae novae. その章の中で世代の完了(世の終わり)について、また主の来臨について扱われている、また世代の完了によって旧い教会の最後の状態が、また主の来臨によって新しい教会の最初の状態が意味される。

[3] Dictum est, quod in idea Divina non sit tempus, sed praesentia omnium quae fuerunt et futura sunt; [3] 言われた、神的なものの観念の中に時間がないこと、しかし、すべてのものの現在〔が意味される〕、それらはあった、またこれからある。

quare dicitur apud Davidem, それゆえ、ダビデ(の書)のもとに言われている、

“Mille anni in oculis Tuis sicut dies hesternus” (Psalm. xc. 4); 「千年は、あなたの目の中で、昨日の日のよう〔である〕」(詩篇90:4)。

et apud eundem, また同書のもとに、

“Annuntiabo de statuto, Jehovih dixit ad Me, Filius Meus Tu, hodie genui Te” (Psalm. ii. 7): 「わたしは法令(規定)について告知する、エホバはわたしに言った、「あなたはわたしの子、今日(きょう)、わたしはあなたを生んだ(gigno)」(詩篇2:7)。

hodie est praesentia adventus Domini. 今日(きょう)は主の来臨の現在である。

Inde etiam est, quod integra Periodus in Verbo dicatur Dies, ac primus ejus status Diluculum et Mane, ac ultimus Vespera et Nox. さらにまたここからである、完全な(全~)期間は、みことばの中で「日」と呼ばれること、そしてその最初の状態は「夜明け(黎明)」と「朝」、そして最後の〔状態〕は「夕」と「夜」。

 

(3) 訳文

 4 「すぐに起こるべきこと」は、教会が滅びないように、確かに存在するようになることを意味する――

 「すぐに起こるべきである」によって、「黙示録」の中に予言されたことが、直ちにまたすぐに存在するようになることは意味されない、しかし、確実〔である〕こと、また生じないなら、教会が滅びる〔ことが意味される〕。神的なものの観念の中に、また霊的な意味の中に時間はない、しかし、時間の代わりに状態がある。また「すぐに」は時間に属すので、それによって確実なもの、またその時の前に存在するようになるものが意味される。というのは「黙示録」は第一世紀に与えられ、今や十七世紀が過ぎ去ったからである。そのことから、「すぐに」によって、それに対応する確実であるこが意味されることが明らかである。

[2] まったく同様のものが次の主のことばにもまた含まれている――

 

 「それらの日々が縮められないなら、だれも肉は救われない。しかし、選ばれた者のためにそれらの日々はが縮められる」(マタイ24:22)。

 

 それらによってもまた、教会がその時の前に終わらないなら、まったく滅びることが意味される。その章の中で世代の完了(世の終わり)について、また主の来臨について扱われており、また世代の完了によって旧い教会の最後の状態が、また主の来臨によって新しい教会の最初の状態が意味されている。

[3] 神的なものの観念の中に時間がない、しかし、あった、またこれからあるすべてのものの現在〔を意味すること〕が言わた。それゆえ、ダビデの書に言われている、

 

 「千年は、あなたの目の中で、昨日の日のようである」(詩篇90:4)。

 

 また同書に、

 

 「わたしは定めについて告げよう、エホバはわたしに言った、「あなたはわたしの子、きょう、わたしはあなたを生んだ」(詩篇2:7)。

 

 「きょう」は主の来臨の現在である。

 さらにまたここから、みことばの中で全期間は「日」と呼ばれ、そしてその最初の状態は「夜明け」と「朝」、そして最後の〔状態〕は「夕」と「夜」である。

原典講読『啓示された黙示録』 5

(1) 原文

5. ” Et significavit mittens per Angelum Suum servo Suo Johanni,” significat quae a Domino revelata sunt per Caelum illis qui in bono vitae sunt ex charitate et ejus fide.―Per “significavit mittens per Angelum Suum,” in sensu Spirituali intelligitur quae revelata sunt e Caelo, seu per Caelum a Domino: per “Angelum” enim in Verbo passim intelligitur Caelum angelicum, et in supremo sensu Ipse Dominus; causa est, quia nusquam aliquis Angelus separatus a Caelo loquitur cum homine, est enim cujusvis talis conjunctio cum omnibus ibi, ut quisque loquatur ex communione, tametsi angelus id non conscit: Caelum enim in conspectu Domini est sicut Unus Homo, cujus Anima est Ipse Dominus; quare Dominus loquitur per Caelum cum homine, sicut homo ex anima sua per corpus cum alio, et hoc fit in conjunctione cum omnibus et singulis ejus mentis, in quorum medio sunt illa quae loquitur; sed hoc arcanum non potest paucis evolvi; est quoad partem evolutum in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia: inde patet, quod per “Angelum” significetur Caelum, et in supremo sensu Dominus: quod Dominus per “Angelum” in supremo sensu intelligitur, est quia Caelum non est Caelum ex propriis Angelorum sed ex Divino Domini, ex Quo est illis amor et sapientia, imo vita; inde est, quod Ipse Dominus in Verbo dicatur “Angelus.” Ex his patet, quod non Angelus ex se locutus sit cum Johanne, sed quod Dominus medio Caelo per illum. [2] Quod per illa verba intelligatur, quod revelata sint illis qui in bono vitae sunt ex charitate et ejus fide, est quia hi per “Johannem” intelliguntur; per duodecim enim Discipulos Domini seu Apostolos, intellecti sunt omnes qui ab Ecclesia in veris ex bono sunt, et in sensu abstracto omnia Ecclesiae, et per “Petrum” omnes qui in fide sunt, et abstracte ipsa fides, per “Jacobum” illi qui in charitate sunt, et abstracte ipsa charitas, et per “Johannem” illi qui in bono vitae sunt ex charitate et ejus fide, et abstracte ipsum bonum vitae inde; quod haec per “Johannem,” “Jacobum,” et “Petrum,” in Verbo Evangelistarum intellecta sint, videatur in Opusculo de Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti, Londini Anno 1758 edito, n. 122. [3] Nunc quia bonum vitae ex charitate et ejus fide facit Ecclesiam, ideo per Johannem Apostolum revelata sunt arcana de statu Ecclesiae, quae in visionibus ejus continentur. Quod per omnia Nomina personarum et locorum in Verbo significentur res Caeli et Ecclesiae, multis ostensum est in Arcanis Caelestibus, etiam Londini editis. Ex his constare potest, quod per “significavit mittens per Angelum Suum servo Suo Johanni,” in sensu Spirituali intelligatur, quae a Domino per Caelum revelata sunt illis qui in bono vitae sunt ex charitate et ejus fide: charitas enim per fidem operatur bonum, et non charitas per se nec fides per se.

 

(2) 直訳

5. ” Et significavit mittens per Angelum Suum servo Suo Johanni,” significat quae a Domino revelata sunt per Caelum illis qui in bono vitae sunt ex charitate et ejus fide.― 5 「また、ご自分の天使によってご自分のしもべヨハネに送ることを意味した」は、主から天界を通して仁愛とその信仰から善の生活の中にいる者に啓示されたものを意味する――

Per “significavit mittens per Angelum Suum,” in sensu Spirituali intelligitur quae revelata sunt e Caelo, seu per Caelum a Domino:  「ご自分の天使によってご自分のしもべヨハネに送ることを意味した」によって、霊的な意味の中で意味される、それが天界から啓示された、すなわち、主により天界を通って――

per “Angelum” enim in Verbo passim intelligitur Caelum angelicum, et in supremo sensu Ipse Dominus; というのは「天使」によって、みことばの中でたびたび(あちこちに)天界が意味されるから、また最高の意味の中で主ご自身が。

causa est, quia nusquam aliquis Angelus separatus a Caelo loquitur cum homine, est enim cujusvis talis conjunctio cum omnibus ibi, ut quisque loquatur ex communione, tametsi angelus id non conscit: 理由がある、天界から分離された何らかの天使は決して人間と話さないからである、というのは、それぞれの者にこのような結合がそこにすべての者とあるからである、だれもが共有(交際)から話すような、たとえ天使がそのことを気づいていなくても。

Caelum enim in conspectu Domini est sicut Unus Homo, cujus Anima est Ipse Dominus; というのは、天界は主の視野の中でひとりの人間のようであるから、その霊魂は主ご自身である。

quare Dominus loquitur per Caelum cum homine, sicut homo ex anima sua per corpus cum alio, et hoc fit in conjunctione cum omnibus et singulis ejus mentis, in quorum medio sunt illa quae loquitur; それゆえ、主は天界を通して人間と話す、人間が自分の霊魂から身体を通して他の者と〔話す〕ように、また、このことは彼の心のすべてと個々のものとの結合の中で生じる(行われる)、それらの真ん中の中にそれらがある、それらが話す(=話している事柄がそれらの真ん中にある)。

sed hoc arcanum non potest paucis evolvi; しかし、この秘義は少なく(=少ない言葉で)説明されることができない。

est quoad partem evolutum in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia: 一部に関して『神的愛と神的知恵について天使の知恵』(『神の愛と知恵』)の中に説明されている。

inde patet, quod per “Angelum” significetur Caelum, et in supremo sensu Dominus: ここから明らかである、「天使」によって天界が意味されること、また最高の意味の中で主が――

quod Dominus per “Angelum” in supremo sensu intelligitur, est quia Caelum non est Caelum ex propriis Angelorum sed ex Divino Domini, ex Quo est illis amor et sapientia, imo vita; 主が「天使」によって最高の意味の中で意味されことは、天界は天使のプロプリウムから天界ではないからである、しかし主の神性から、それ(神性)から彼らに愛と知恵がある、それどころか(実に)いのちが。

inde est, quod Ipse Dominus in Verbo dicatur “Angelus.” ここからである、みことばの中で主ご自身が「天使」と言われていること。

Ex his patet, quod non Angelus ex se locutus sit cum Johanne, sed quod Dominus medio Caelo per illum. これらから明らかである、天使は自分自身からヨハネと話さなかったこと、しかし、主が天界を手段(媒介)として彼を通して。

[2] Quod per illa verba intelligatur, quod revelata sint illis qui in bono vitae sunt ex charitate et ejus fide, est quia hi per “Johannem” intelliguntur; [2] それらのことばによって意味されること、彼らに啓示されたこと、その者は仁愛とその信仰からの生活の善の中にいる、これらの者が「ヨハネ」によって意味されるからである。

per duodecim enim Discipulos Domini seu Apostolos, intellecti sunt omnes qui ab Ecclesia in veris ex bono sunt, et in sensu abstracto omnia Ecclesiae, et per “Petrum” omnes qui in fide sunt, et abstracte ipsa fides, per “Jacobum” illi qui in charitate sunt, et abstracte ipsa charitas, et per “Johannem” illi qui in bono vitae sunt ex charitate et ejus fide, et abstracte ipsum bonum vitae inde; というのは、主の十二の弟子、すなわち、使徒によって、すべての者が理解される(意味される)から、その者は善からの真理の中の教会から〔の者〕、また抽象的な意味の中ですべての教会が、また「ペトロ」によってその信仰の中のすべての者が、また抽象的に信仰そのものが、「ヤコブ」によって彼らが、その者は仁愛の中にいる、また抽象的に仁愛そのものが、また「ヨハネ」もよって彼らが、その者は仁愛とその信仰からの生活の善の中にいる、また抽象的にそこからの生活の善そのものが。

quod haec per “Johannem,” “Jacobum,” et “Petrum,” in Verbo Evangelistarum intellecta sint, videatur in Opusculo de Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti, Londini Anno 1758 edito, n. 122. これらが福音書のみことばの中の「ヨハネ」、「ヤコブ」また「ペトロ」によって理解される(意味される)ことは、小著『新しいエルサレムとその天界の教え』ロンドン、1758年版、122番の中に見られる。

[3] Nunc quia bonum vitae ex charitate et ejus fide facit Ecclesiam, ideo per Johannem Apostolum revelata sunt arcana de statu Ecclesiae, quae in visionibus ejus continentur. [3] さて、仁愛とその信仰からの善の生活が教会をつくるので、それゆえ、使徒ヨハネによって教会の状態について秘義が啓示された、それは彼の幻の中に含まれている。

Quod per omnia Nomina personarum et locorum in Verbo significentur res Caeli et Ecclesiae, multis ostensum est in Arcanis Caelestibus, etiam Londini editis. みことばの中の人物と場所のすべての名前によって天界と教会の事柄が意味されることは、『天界の秘義』ロンドン版の中にもまた大いに示されている。

Ex his constare potest, quod per “significavit mittens per Angelum Suum servo Suo Johanni,” in sensu Spirituali intelligatur, quae a Domino per Caelum revelata sunt illis qui in bono vitae sunt ex charitate et ejus fide: これらから明らかにすることができる、「ご自分の天使によってご自分のしもべヨハネに送ることを意味した」によって、霊的な意味の中で意味されるものが、それは主により天界を通して彼らに啓示される、その者は仁愛とその信仰からの生活の善の中にいる。

charitas enim per fidem operatur bonum, et non charitas per se nec fides per se. というのは、善は信仰を通して働くから、また仁愛それ自体を通して〔働か〕ない、信仰それ自体を通してもない。

 

(3) 訳文

 5 「また、ご自分の天使によってご自分のしもべヨハネに送ることを意味した」は、主から天界を通して仁愛とその信仰から善の生活の中にいる者に啓示されたものを意味する――

 「ご自分の天使によってご自分のしもべヨハネに送ることを意味した」によって、霊的な意味で、天界から、すなわち、主により天界を通って啓示されたものが意味される――というのは「天使」によって、みことばの中でたびたび、天界が、また最高の意味で主ご自身が意味されるから。その理由は、天界から分離された(何らかの)天使は決して人間と話さないからである、というのは、それぞれの天使にそこにすべての天使と、だれもが交わりから話すような、たとえ天使がそのことを気づいていなくても、

このような結合があるからである。というのは、天界は主の視野の中で、ひとりの人間のようであるからであり、その霊魂は主ご自身である。それゆえ、主は天界を通して人間と、人間が自分の霊魂から身体を通して他の者と話すように話す、また、このことは彼の心のすべてと個々のものとの結合の中で生じ、それらの真ん中の中に話している事柄がある。しかし、この秘義は少ない言葉で説明されることができない。一部に関して『神的愛と神的知恵について天使の知恵』(『神の愛と知恵』)の中に説明されている。ここから、「天使」によって天界が、また最高の意味で主が意味されることが明らかである――「天使」によって最高の意味で主が意味されことは、天界は天使のプロプリウムからではなく、主の神性から天界であるからであり、その神性から彼らに愛と知恵が、それどころか、いのちがある。ここから、みことばの中で主ご自身が「天使」と言われている。

 これらから、天使は自分自身からヨハネと話さなかった、しかし、主が天界を媒介として天使を通して話したことが明らかである

 [2] それらのことばによって、仁愛とその信仰からの生活の善の中にいる者に啓示されたことが意味される、これらの者が「ヨハネ」によって意味されるからである。というのは、主の十二の弟子、すなわち、使徒によって、善からの真理の中の教会からのすべての者が、また抽象的な意味ですべての教会が意味されるから。「ペトロ」によってその信仰の中のすべての者が、また抽象的に信仰そのものが、「ヤコブ」によって仁愛の中にいる、また抽象的に仁愛そのものが、また「ヨハネ」よって仁愛とその信仰からの生活の善の中にいる者が、また抽象的にそこからの生活の善そのものが意味される。これらが福音書のみことばの中の「ヨハネ」、「ヤコブ」、「ペトロ」によって意味されることは、小著『新しいエルサレムとその天界の教え』(ロンドン、1758年版)122番の中に見られる。

 [3] さて、仁愛とその信仰からの善の生活が教会をつくるので、それゆえ、使徒ヨハネによって教会の状態について秘義が啓示され、それは彼の幻の中に含まれている。

 みことばの中の人物と場所のすべての名前によって天界と教会の事柄が意味されることは、『天界の秘義』(ロンドンで出版)の中にもまた大いに示されている。

 これらから「ご自分の天使によってご自分のしもべヨハネに送ることを意味した」によって、霊的な意味で、主により天界を通して、仁愛とその信仰からの生活の善の中にいる者に啓示されることが意味されていることを明らかにすることができる。というのは、善は信仰を通して働き、仁愛それ自体を通しても、信仰それ自体を通しても働かないからである。

原典講読『啓示された黙示録』 6

(1) 原文

6. [Vers. 2.] ” Qui testatus est verbum Dei, et testimonium Jesu Christi,” significat qui ex corde, et sic in luce, recipiunt Divinum verum ex Verbo, et agnoscunt Humanum Domini Divinum esse.―Dicitur de Johanne, quod ille “testatus sit Verbum Dei;” sed quia per Johannem intelliguntur omnes qui in bono vitae ex charitate et ejus fide sunt, ut mox supra (n. 5) dictum est, ideo in sensu Spirituali omnes illi intelliguntur. Angeli, qui in sensu Spirituali Verbi sunt, nusquam sciunt aliquod nomen personae in Verbo nominatum, sed solum id quod persona repraesentat et inde significat, quod pro Johanne est bonum vitae, seu bonum actu; consequenter omnes in complexu qui in illo bono sunt; hi “testantur,” hoc est, vident, agnoscunt, recipiunt ex corde in luce, et confitentur vera Verbi, imprimis illud verum ibi quod Humanum Domini sit Divinum, ut constare potest ex locis e Verbo in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino, in copia allatis. Per “Jesum Christum” et per “Agnum” in Apocalypsi intelligitur Dominus quoad Divinum Humanum; et per “Deum,” Dominus quoad Ipsum Divinum a Quo. [2] Quod significationem spiritualem “testari” attinet, praedicatur id de Veritate, ex causa quia in mundo veritas testanda est, et cum testata est, agnoscitur; at in Caelo ipsa veritas de se testatur, quia est ipsa Lux Caeli; dum enim Angeli audiunt veritatem, illico cognoscunt illam et agnoscunt; et quia Dominus est ipsa Veritas, ut Ipse docet apud Johannem, cap. xiv. 6, est Ipse in Caelo Testimonium Sui; inde patet quid per “Testimonium Jesu Christi” intelligitur; quare dicit Dominus,

 

“Vos misistis ad Johannem, et testis fuit veritati; Ego tamen non ab homine testimonium accipio” (Joh. v. 33{1}, 34);

 

et alibi:

 

Johannes venit in Testimonium ut testaretur de Luce; non erat ille Lux: Verbum, quod erat apud Deum et erat Deus, et Caro factum est, erat Lux vera, quae illuminat omnem hominem (Joh. i. 1, 2, 7, 8, [9,] 14, 34);

 

alibi:

 

“Jesus dixit, Ego testor de Me Ipso, et verum est Testimonium Meum, quia scio unde veni et quo vado” (Joh. viii. 14);

“Cum venerit Paracletus Spiritus veritatis, ille testabitur de Me” (Joh. xv. 26);

 

per Paracletum Spiritum veritatis intelligitur ipsa Veritas procedens a Domino; quare de illo dicitur, quod non locuturus sit a se sed ex Domino (Joh. xvi. 13, 14, 15).

@1 33, 34 pro “13”

 

(2) 直訳

6. [Vers. 2.] ” Qui testatus est verbum Dei, et testimonium Jesu Christi,” significat qui ex corde, et sic in luce, recipiunt Divinum verum ex Verbo, et agnoscunt Humanum Domini Divinum esse.― 6(第2節) 「その者〔ヨハネ〕は、神のみことばを、またイエス・キリストの証しを、証しした」は、心からまたこうして光の中で、みことばからの神的真理を受け入れ、主の人間性が神的なものであることを認める者を意味する――

Dicitur de Johanne, quod ille “testatus sit Verbum Dei;” ヨハネについて言われる、彼が「神のみことばを証しした」こと。

sed quia per Johannem intelliguntur omnes qui in bono vitae ex charitate et ejus fide sunt, ut mox supra (n. 5) dictum est, ideo in sensu Spirituali omnes illi intelliguntur. しかし、ヨハネによってすべての者が意味されるので、その者は仁愛とその信仰からの生活の善の中にいる、すぐ上に(5番)に言われたように、それゆえ、霊的な意味の中で、それらすべての者が意味される。

Angeli, qui in sensu Spirituali Verbi sunt, nusquam sciunt aliquod nomen personae in Verbo nominatum, sed solum id quod persona repraesentat et inde significat, quod pro Johanne est bonum vitae, seu bonum actu; 天使たちは、その者は霊的な意味の中にいる、みことばの中で名前を挙げられている人物の何らかの名前を決して知らない、しかし、そのことだけを〔知っている〕、人物が表象する、またここから意味すること、ヨハネの代わりに(として)生活の善であること、すなわち、活動での善。

consequenter omnes in complexu qui in illo bono sunt; したがって、全体として(統一体として)すべての者〔である〕その者はその善の中にいる。

hi “testantur,” hoc est, vident, agnoscunt, recipiunt ex corde in luce, et confitentur vera Verbi, imprimis illud verum ibi quod Humanum Domini sit Divinum, ut constare potest ex locis e Verbo in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino, in copia allatis. これらの者が「証しする」、すなわち、光の中で心から見る、認める、受け入れる、またみことばの真理を告白する(宣言する)、特にそこにその真理を、主の人間性が神的なものであること、みことばからの箇所から明らかにすることができるように、『新しいエルサレムの教え 主について』の中の、おびただしく引用されたものの中に。

Per “Jesum Christum” et per “Agnum” in Apocalypsi intelligitur Dominus quoad Divinum Humanum; 「イエス・キリスト」によって、また「黙示録」の中の「小羊」によって、神的人間性に関する主が意味される。

et per “Deum,” Dominus quoad Ipsum Divinum a Quo. また「神」によって「それ〔からすべてのものがある〕」からの神性そのものに関する主が〔意味される〕。

[2] Quod significationem spiritualem “testari” attinet, praedicatur id de Veritate, ex causa quia in mundo veritas testanda est, et cum testata est, agnoscitur; [2] 「証しすること」の霊的な意味については、それは〝真理〟について述べられる、理由から、世の中で〝真理〟は証しされなければならないからである、また証しされた(証言された)とき、認められる。

at in Caelo ipsa veritas de se testatur, quia est ipsa Lux Caeli; しかし、天界の中で〝真理〟そのものがそれ自体について証しする、天界の光そのものであるからである。

dum enim Angeli audiunt veritatem, illico cognoscunt illam et agnoscunt; というのは、天使たちは〝真理〟について聞く時、直ちに、それを知る、また認めるから。

et quia Dominus est ipsa Veritas, ut Ipse docet apud Johannem, cap. xiv. 6, est Ipse in Caelo Testimonium Sui; また主は〝真理〟そのものであるので、その方が「ヨハネ(福音書)」のもとに教えているように(第14章6)、その方は天界の中でご自分の証人(証言)である。

inde patet quid per “Testimonium Jesu Christi” intelligitur; ここから明らかである、「イエス・キリストの証し」によって何が意味されるか。

quare dicit Dominus, それゆえ、主は言う、

“Vos misistis ad Johannem, et testis fuit veritati; 「あなたがたはヨハネへ〔人を〕遣わした、また彼は〝真理〟を証しした。

Ego tamen non ab homine testimonium accipio” (Joh. v. 33{1}, 34); それでも、わたしは、人から証しを受けない」(ヨハネ5:33, 34)。

et alibi: また他の箇所に――

Johannes venit in Testimonium ut testaretur de Luce; ヨハネは、光について証しするために、証言の中へやって来た。

non erat ille Lux: 彼は光ではなかった。

Verbum, quod erat apud Deum et erat Deus, et Caro factum est, erat Lux vera, quae illuminat omnem hominem (Joh. i. 1, 2, 7, 8, [9,] 14, 34); みことば〔であった〕、それは神のもとにあった、また神であった、また肉になった、真理の光であった、それはすべての人間を照らす(ヨハネ1:1, 2, 7, 8, 9, 14, 34)。

alibi: 他の箇所に――

“Jesus dixit, Ego testor de Me Ipso, et verum est Testimonium Meum, quia scio unde veni et quo vado” (Joh. viii. 14); 「イエスは言った、わたしはわたし自身について証言する、またわたしの証言は真実である、わたしは、どこからわたしが来たか、またどこへわたしが行くか知っているからである」(ヨハネ8:14)。

“Cum venerit Paracletus Spiritus veritatis, ille testabitur de Me” (Joh. xv. 26); 「パラクレートス(仲裁者・助け主)、〝真理〟の霊がやって来るとき、彼がわたしについて証しする」(ヨハネ15:26)。

 

per Paracletum Spiritum veritatis intelligitur ipsa Veritas procedens a Domino; パラクレートス(仲裁者・助け主)、〝真理〟の霊によって、主から発出する〝真理〟そのものが意味される。

quare de illo dicitur, quod non locuturus sit a se sed ex Domino (Joh. xvi. 13, 14, 15). それゆえ、それについて言われている、それ自体から話さないこと、しかし、主から(ヨハネ16:13, 14, 15)。

@1 33, 34 pro “13” 注1 「13」の代わりに33, 33

 

(3) 訳文

 6(第2節) 「その者〔ヨハネ〕は、神のみことばを、またイエス・キリストの証しを、証しした」は、心からまたこうして光の中で、みことばからの神的真理を受け入れ、主の人間性が神的なものであることを認める者を意味する――

 ヨハネについて、彼が「神のみことばを証しした」と言われている。しかし、直前(5番)に言われたように、ヨハネによって仁愛とその信仰からの生活の善の中にいるすべての者が意味されるので、それゆえ、霊的な意味の中で、それらすべての者が意味される。

霊的な意味の中にいる天使たちは、みことばの中で名前を挙げられている人物の何らかの名前を決して知らない、しかし、人物が表象するものだけを、またここから、ヨハネの代わりに生活の善であること、すなわち、活動での善を、したがって、その善の中にいる統一体としてのすべての者を意味すること知っている。これらの者が「証しする」、すなわち、光の中で心から見、認め、受け入れ、またみことばの真理を、特にそこの、主の人間性が神的なものであるという真理を宣言する、『新しいエルサレムの教え 主について』の中で、おびただしく引用されたみことばからの箇所から明らかにすることができるように。

「イエス・キリスト」によって、また「黙示録」の中の「小羊」によって、神的人間性に関する主が、また「神」によって「それ〔からすべてのものがある〕」からの神性そのものに関する主が意味される。

 [2] 「証しすること」の霊的な意味については、それは〝真理〟について述べられるが、その理由は、世の中で〝真理〟は証しされなければならず、証しされた(証言された)とき、認められるからである。しかし、天界の中では〝真理〟そのものがそれ自体について証しする、天界の光そのものであるからである。というのは、天使たちは〝真理〟について聞く時、直ちに、それを知り、認めるから。また主は、「ヨハネ(福音書)」(14:6)で教えられているように〝真理〟そのものであるので、その方は天界の中でご自分の証人であられる。ここから、「イエス・キリストの証し」によって何が意味されるか明らかである。それゆえ、主は言われる、

 

 「あなたがたは、ヨハネへ〔人を〕遣わした、また彼は〝真理〟を証しした。それでも、わたしは、人から証しを受けない」(ヨハネ5:33, 34)。

 

 また他の箇所に――

 

 ヨハネは、光について証しするために、証しへやって来た。彼は光ではなかった。それは神のもとにあった、また神であった、また肉になった、みことばであり、すべての人を照らす真理の光であった(ヨハネ1:1, 2, 7, 8, 9, 14, 34)。

 

 他の箇所に――

 

 イエスは言われた、「わたしはわたし自身について証言する、またわたしの証言は真実である、わたしは、どこからわたしが来たか、またどこへわたしが行くか知っているからである」(ヨハネ8:14)。

 パラクレートス(助け主)、〝真理〟の霊がやって来るとき、彼がわたしについて証しする(ヨハネ15:26)。

 

 パラクレートス(助け主)、〝真理〟の霊によって、主から発出する〝真理〟そのものが意味される。それゆえ、それについて、それ自体から話さない、しかし、主から話す、と言われている(ヨハネ16:13, 14, 15)。

原典講読『啓示された黙示録』 7

(1) 原文

7. ” Quaecunque vidit,”‘ significat illustrationem illorum in omnibus quae in hac Revelatione sunt.―Per “quaecunque vidit,” in sensu spirituali non intelligitur quae Johannes vidit, illa erant solum Visiones, sed quae vident illi qui per Johannem intelliguntur, qui sunt qui in bono vitae ex charitate et ejus fide sunt, ut supra dictum est; hi vident in Visionibus Johannis arcana de Ecclesiae statu, non ita cum ipsi illa legunt, sed cum vident illa revelata. Praeterea videre significat intelligere, quare etiam in communi loquela dicitur, quod videat illam rem, et quod videat quod veritas sit; est enim visus homini quoad ejus spiritum, aeque ac est ei visus quoad ejus corpus, sed homo spiritu suo videt spiritualia quia ex luce Caeli, at corpore naturalia quia ex luce mundi, et spiritualia sunt res, at naturalia sunt formae illarum; visus spiritus hominis est qui vocatur Intellectus. Ex his patet, quid per “quaecunque vidit,” in spirituali sensu intelligitur, similiter in sequentibus, ubi dicitur quod viderit.

 

(2) 直訳

7. ” Quaecunque vidit,”‘ significat illustrationem illorum in omnibus quae in hac Revelatione sunt.― 7 「見たどんなものでも」は、この啓示の中にあるすべてのものの中で彼らが照らされることを意味する――

Per “quaecunque vidit,” in sensu spirituali non intelligitur quae Johannes vidit, illa erant solum Visiones, sed quae vident illi qui per Johannem intelliguntur, qui sunt qui in bono vitae ex charitate et ejus fide sunt, ut supra dictum est; 「見たどんなものでも」によって、霊的な意味の中で意味されない、それらはヨハネが見た、それらは単なる幻であった、しかし彼らが見たそれらは、その者はヨハネによって意味される、その者である、その者は仁愛とその信仰からの善の生活の中にいる、上に言われたように。

hi vident in Visionibus Johannis arcana de Ecclesiae statu, non ita cum ipsi illa legunt, sed cum vident illa revelata. これらの者がヨハネの幻の中に教会の状態についての秘義を見た、そのように彼ら自身がそれらを読むときでない、しかし、啓示されたそれらを見るとき。

Praeterea videre significat intelligere, quare etiam in communi loquela dicitur, quod videat illam rem, et quod videat quod veritas sit; さらに、見ることは理解することを意味する、それゆえ、普通の会話(話し方)の中でもまた言われている、それらの事柄を見ること、また〝真理〟であることを見ること。

est enim visus homini quoad ejus spiritum, aeque ac est ei visus quoad ejus corpus, sed homo spiritu suo videt spiritualia quia ex luce Caeli, at corpore naturalia quia ex luce mundi, et spiritualia sunt res, at naturalia sunt formae illarum; というのは、人間に視覚が、彼の霊に関して、等しくそして彼に視覚があるから、彼の身体に関して、しかし、人間は自分の霊で霊的なものを見る、天界の光から〔見る〕ので、しかし、身体で自然的なものを〔見る〕、世の光から〔見る〕ので、また霊的なものは事柄(現実、実在☆)である、しかし、自然的なものはそれらの形である。

☆ resは実際に存在するする「事柄」、すなわち、〖哲学用語〗としての「実在」です。

visus spiritus hominis est qui vocatur Intellectus. 人間の霊の視覚である、それは理解力と呼ばれる。

Ex his patet, quid per “quaecunque vidit,” in spirituali sensu intelligitur, similiter in sequentibus, ubi dicitur quod viderit. これらから明らかである、何が「見たどんなものでも」によって、霊的な意味の中で理解される、同様に続くものの中で、そこに言われている、彼が見たこと。

 

(3) 訳文

 7 「見たどんなものでも」は、この啓示の中にあるすべてのものの中で彼らが照らされることを意味する――

 「見たどんなものでも」によって、霊的な意味で、単なる幻であったヨハネが見たものが意味されない、しかしヨハネによって、前に言われたように、仁愛とその信仰からの善の生活の中にいる者が見たものが意味される。これらの者がヨハネの幻の中に教会の状態についての秘義を、彼ら自身がそれらを読むときのようなく、しかし、啓示されたそれらを見るときに見たのである。

 さらに、見ることは理解することを意味し、それゆえ、普通の話し方の中でもまた、それらの事柄を見ることは〝真理〟であることを見ることであると言われている。というのは、人間に視覚が、彼の霊に関してと等しく彼の身体に関して視覚があるから、しかし、人間は自分の霊で天界の光から見るので霊的なものを見る、しかし、身体で世の光から見るので、自然的なものを見る、また霊的なものは実在である、しかし、自然的なものはそれらの形である。人間の霊の視覚は理解力と呼ばれるものである。

 これらから、「見たどんなものでも」によって、同様に続くものの中で、そこに彼が見たこと言われているものによって、霊的な意味で何が理解されるか明らかである。

原典講読『啓示された黙示録』 8(原文と直訳)

(1) 原文

8. [Vers. 3.] ” Beatus legens, et audientes verba prophetiae, et servantes quae in ea scripta sunt,” significat communionem illorum cum Angelis Caeli, qui vivunt secundum doctrinam Novae Hierosolymae.―Per “beatum” hic intelligitur qui quoad spiritum in Caelo est; ita dum in mundo vivit, in communione cum Angelis Caeli est, is enim quoad Spiritum in Caelo est; per “verba prophetiae” non aliud intelligitur quam doctrina Novae Hierosolymae, nam per “prophetam” in sensu abstracto significatur Doctrina Ecclesiae ex Verbo, ita hic Doctrina Novae Ecclesiae, quae est Nova Hierosolyma; simile per “prophetiam:” per “legere, audire, et servare illa quae in ea scripta sunt,” significatur velle scire illam, attendere ad illa quae ibi, et facere illa quae ibi, in summa vivere secundam illam; quod non beati sint, qui solum legunt, audiunt et servant, seu memoria custodiunt, illa quae visa sunt Johanni, patet (videatur infra n. 944). [2] Quod per “prophetam” significetur Doctrina Ecclesiae ex Verbo, et simile per “prophetiam,” est quia Verbum scriptum est per prophetas, et in Caelo spectatur persona ex eo quod ejus muneris et functionis est; ex eo etiam omnis homo, spiritus et angelus ibi nominatur; quare cum dicitur Propheta, quia ejus functio fuit scribere et docere Verbum, intelligitur Verbum quoad Doctrinam, seu Doctrina ex Verbo. Inde est quod Dominus, quia est Ipsum Verbum, dictus fuerit Propheta (Deut. xviii. 15-20; Matth. xiii. 57; cap. xxi. 11{1} Luc. xiii. 33). Ut sciatur, quod per Prophetam intelligatur Doctrina Ecclesiae ex Verbo, adducentur aliqua loca, ex quibus id colligi potest; apud Matthaeum:

 

In Consummatione Saeculi “multi Pseudoprophetae exsurgent, et seducent multos: surgent falsi Christi et falsi Prophetae, et in errorem inducent, si possibile, electos” (xxiv. 11, 24);

 

“consummatio saeculi” est ultimum tempus Ecclesiae, quod nunc est, quando non falsi Prophetae, sed falsa doctrinae sunt. [3] Apud eundem:

 

“Quisquis Prophetam susceperit in nomine Prophetae, mercedem Prophetae accipiet, et quisquis justum in nomine justi, mercedem justi accipiet” (x. 41);

 

“suscipere prophetam in nomine prophetae” est recipere doctrinae verum quia est verum, et “suscipere justum in nomine justi” est recipere bonum propter bonum, et “accipere mercedem” est salvari secundum receptionem; quod non aliquis mercedem recipiat seu salvetur quia prophetam et justum in nomine eorum suscipit, patet: illa verba absque cognitione quid “propheta” et quid “justus,” a nemine possunt intelligi; nec quae sequuntur, quod

 

“Quisquis potaverit unum parvorum horum potu frigidae tantum in nomine discipuli, non perdet mercedem;”

 

per “Discipulum” intelligitur charitas et simul fides a Domino. [4] Apud Joelem:

 

“Effundam spiritum Meum super omnem carnem, ita ut Prophetent filii vestri et filiae vestrae” (iii. 1 (Bibl. Angl. ii. 28));

 

haec de Ecclesia instauranda a Domino, in qua non prophetarunt, sed receperunt doctrinam, quod est “prophetare.” Apud Matthaeum:

 

Jesus dixit, “Multi dicent Mihi in die illo, Domine, Domine, nonne per Nomen Tuum prophetavimus; sed tunc confitebor illis, non novi vos, discedite a Me operarii iniquitatis” (vii. 22, 23);

quis non videt, quod non dicturi sint quod prophetaverint, sed quod sciverint Doctrinam Ecclesiae et docuerint. In Apocalypsi:

 

“Venit tempus mortuos judicandi, et dandi mercedem Prophetis ” (xi. 18);

 

et alibi,

 

“Exulta Caelum, sancti Apostoli et Prophetae, quia judicavit Deus judicium vestrum” (xviii. 20);

 

quod merces non danda solum Prophetis sit, et quod (non) exultaturi solum Apostoli et Prophetae sint, cum ultimum judicium futurum est, patet; sed quod omnes qui receperunt vera doctrinae, et vixerunt secundum illa; hi itaque intelliguntur per “Apostolos” et “Prophetas.” [5] Apud Mosen:

 

Jehovah dixit ad Mosen, “Constitui te Deum Pharaoni, et Aharon frater tuus erit Propheta tibi” (Exod. vii. 1);

 

per “Deum ” intelligitur Divinum Verum quoad receptionem, a Domino, in quo sensu etiam Angeli vocantur Dii, et per “Prophetam” intelligitur docens et loquens illud; inde est quod Aharon ibi dicatur Propheta. Simile per ” Prophetam” significatur alibi, ut in his:

 

“Non peribit Lex a Sacerdote, nec Verbum a Propheta” (Jerem. xviii. 18);

“A Prophetis Hierosolymae exivit hypocrisis in Universam terram (Jerem. xxiii. 15, 16);

“Prophetae erunt in ventum, nec verbum in illis” (Jerem. v. 13);

“Sacerdos et Propheta errant per siceram, absorbentur a vino, titubant judicio” (Esaj. xxviii. 7);

“Occidit sol super Prophetis, et nigrescit super iis dies” (Mich. iii. 6);

“Propheta usque ad Sacerdotem, quisque facit mendacium” (Jerem.{2} viii. 10);

 

[6] in his locis per “Prophetas” et “Sacerdotes” in Sensu spirituali non intelliguntur prophetae et sacerdotes, sed universa Ecclesia, per “Prophetas” illa quoad verum doctrinae, et per “Sacerdotes ” illa quoad bonum vitae, quorum utrumque deperditum fuit; ita intelliguntur illa ab Angelis in Caelo, dum secundum Sensum literae ab hominibus in mundo. Quod Prophetae repraesentaverint statum Ecclesiae quoad doctrinam, et quod Dominus illam quoad ipsum Verbum, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino (n. 15-17).

@1 11 pro “1” @2 Jerem. proEsaj.”

 

(2) 直訳

8. [Vers. 3.] ” Beatus legens, et audientes verba prophetiae, et servantes quae in ea scripta sunt,” significat communionem illorum cum Angelis Caeli, qui vivunt secundum doctrinam Novae Hierosolymae.― 8(第3節) 「読む者は、また預言のことばを聞く者とその中に書かれたそれを守る者は幸いである」は、天界の天使と新しいエルサレムの教えにしたがって生きる者の交際を意味する――

Per “beatum” hic intelligitur qui quoad spiritum in Caelo est; 「幸い(である)」によって、ここに意味される、霊に関して天界の中にいる者が。

ita dum in mundo vivit, in communione cum Angelis Caeli est, is enim quoad Spiritum in Caelo est; そのように、世の中で生きている時、天界の天使との交際の中にいる、というのは、彼は霊に関して天界の中にいるから。

per “verba prophetiae” non aliud intelligitur quam doctrina Novae Hierosolymae, nam per “prophetam” in sensu abstracto significatur Doctrina Ecclesiae ex Verbo, ita hic Doctrina Novae Ecclesiae, quae est Nova Hierosolyma; 「預言のことば」によって新しいエルサレムの教え以外の他のものが意味されない、なぜなら、「預言者」によって、抽象的な意味の中で、みことばからの教会の教えが意味されるからである、したがって(そのように)、ここに新しい教会の教えが、それは新しいエルサレムである。

simile per “prophetiam:” 同様のものが「預言」によって〔意味されている〕。

per “legere, audire, et servare illa quae in ea scripta sunt,” significatur velle scire illam, attendere ad illa quae ibi, et facere illa quae ibi, in summa vivere secundam illam; 「読むこと、聞くこと、またその中に書かれたそれを守ること」によって、それを知ることを欲することが意味される、それらに留意すること、それらはそこに、またそれらを行なうこと、それらはそこに、要するに、それらにしたがって生きること。

quod non beati sint, qui solum legunt, audiunt et servant, seu memoria custodiunt, illa quae visa sunt Johanni, patet (videatur infra n. 944). 幸いでないこと、その者は単に読む、聞くまた守る、すなわち、記憶を守る(保つ)こと、それらを、それらはヨハネに見られた、明らかである(下に見られる、944番)。

[2] Quod per “prophetam” significetur Doctrina Ecclesiae ex Verbo, et simile per “prophetiam,” est quia Verbum scriptum est per prophetas, et in Caelo spectatur persona ex eo quod ejus muneris et functionis est; 

[2] 「預言者」によって、みことばからの教会の教えが、また同様のものが「預言」によって意味されることは、みことばは預言者によって書かれたからである、また天界の中で人物はそのことから眺められる、彼の職能と任務に属するもの。

ex eo etiam omnis homo, spiritus et angelus ibi nominatur; そのことからもまた、すべての人間、霊と天使はそこに名づけられる。

quare cum dicitur Propheta, quia ejus functio fuit scribere et docere Verbum, intelligitur Verbum quoad Doctrinam, seu Doctrina ex Verbo. それゆえ、預言者が言われるとき、彼の職務(役目)は、みことばを書くことと教えることであったので、教えに関するみことばが意味される、すなわち、みことばからの教え。

Inde est quod Dominus, quia est Ipsum Verbum, dictus fuerit Propheta (Deut. xviii. 15-20; Matth. xiii. 57; cap. xxi. 11{1} Luc. xiii. 33). ここからである、主は、みことばそのものであるので、預言者と言われたこと(申命記18:15-20、マタイ8:57、第21章11、ルカ13:33)。

Ut sciatur, quod per Prophetam intelligatur Doctrina Ecclesiae ex Verbo, adducentur aliqua loca, ex quibus id colligi potest; 知られるために、預言者によって、みことばからの教会の教えが意味されること、何らかの箇所が提示される、それらからそのことを推断する(導き出す)ことができる。

apud Matthaeum: 「マタイ(福音書)」のもとに――

In Consummatione Saeculi “multi Pseudoprophetae exsurgent, et seducent multos: 世代の完了の中で「多くのにせ(偽りの)預言者が起こる、また多くの者を惑わす。

surgent falsi Christi et falsi Prophetae, et in errorem inducent, si possibile, electos” (xxiv. 11, 24);  にせのキリストとにせの預言者たちが起き上がる(現われる)、また間違いの中へひき起こす(導き入れる)、もし可能なら、選ばれた者を」(24:11, 24)。

“consummatio saeculi” est ultimum tempus Ecclesiae, quod nunc est, quando non falsi Prophetae, sed falsa doctrinae sunt. 「世代の完了」は教会の最後の時である、今であること、偽りの預言者でなく、しかし、偽りの教えがある時。

[3] Apud eundem: [3] 同じもの(idem)のもとに――

“Quisquis Prophetam susceperit in nomine Prophetae, mercedem Prophetae accipiet, et quisquis justum in nomine justi, mercedem justi accipiet” (x. 41); 「だれでも、預言者を、預言者の名前の中で受け入れる〔者は〕、預言者の報酬を受け取る、まただれでも正しい者を正しい者の名前の中で、正しい者の報酬を受け取る」(10:41)。

“suscipere prophetam in nomine prophetae” est recipere doctrinae verum quia est verum, et “suscipere justum in nomine justi” est recipere bonum propter bonum, et “accipere mercedem” est salvari secundum receptionem; 「預言者を預言者の名前の中で受け入れること」は、教えの真理を真理であるので受け取ることである、また「正しい者を正しい者の名前の中で受け入れること」は、善を善のために受け取ることである、また「報酬と受け取ること」は受け入れることにしたがって救われることである。

quod non aliquis mercedem recipiat seu salvetur quia prophetam et justum in nomine eorum suscipit, patet: ある者が報酬を受け取らない、または救われる(ない)ことは、預言者と正しい者を彼らの名前の名前の中で受け入るので、明らかである。

illa verba absque cognitione quid “propheta” et quid “justus,” a nemine possunt intelligi; それらのことばは、何が「預言者」か、また何が「正しい者」か知識なしに、だれからも理解されることができない。

nec quae sequuntur, quod 続けられるそれらも〔理解され〕ない、そのことは

“Quisquis potaverit unum parvorum horum potu frigidae tantum in nomine discipuli, non perdet mercedem;” 「だれかがこのひとりの小さい者を(に)冷たい飲み物を飲ませる、こんな程度に弟子の名前の中で、報酬を失わない」。

per “Discipulum” intelligitur charitas et simul fides a Domino. 「弟子」によって、仁愛が、また同時に主からの信仰が意味される。

[4] Apud Joelem: [4] 「ヨエル書」のもとに――

“Effundam spiritum Meum super omnem carnem, ita ut Prophetent filii vestri et filiae vestrae” (iii. 1 (Bibl. Angl. ii. 28)); 「わたしはわたしの霊をすべての肉の上に注ぐ、そのようにあなたがたの息子とあなたがたの娘が預言するために」(ヨエル2:3☆)

Bibl. Angl.とは「イギリスの聖書」の意味です。これは(日本の)現行の聖書と同じ「章や節」の番号付けと同じです。

haec de Ecclesia instauranda a Domino, in qua non prophetarunt, sed receperunt doctrinam, quod est “prophetare.” これは主により設立される(予定の)教会について〔である〕、その中で預言しない、しかし、教えを受け入れる、それが「預言すること」である。

Apud Matthaeum: 「マタイ(福音書)」のもとに――

Jesus dixit, “Multi dicent Mihi in die illo, Domine, Domine, nonne per Nomen Tuum prophetavimus; イエスは言った、「その日の中で、多くの者がわたしに言う、主よ、主よ、私たちはあなたの名前によって預言したのではないか。

sed tunc confitebor illis, non novi vos, discedite a Me operarii iniquitatis” (vii. 22, 23); しかし、その時、わたしは彼らに宣言する、わたしはあなたがたを知らない、わたしから立ち去れ、不法を働く者たち」(7:22, 23)。

quis non videt, quod non dicturi sint quod prophetaverint, sed quod sciverint Doctrinam Ecclesiae et docuerint. だれが見ないか、〔彼らが〕言われないこと、預言したことが、しかし、教会の教えを知った、また教えたこと。

In Apocalypsi: 「黙示録」の中に――

“Venit tempus mortuos judicandi, et dandi mercedem Prophetis ” (xi. 18);  「死んでいる者が裁かれる時が来た、また預言者に報酬を与える〔時が来た〕」(11:18)。

et alibi, また他の箇所に、

“Exulta Caelum, sancti Apostoli et Prophetae, quia judicavit Deus judicium vestrum” (xviii. 20); 「天界、聖なる使徒また預言者よ、小躍りせよ、神はあなたがたの審判を裁いたからである」(18:20)。

quod merces non danda solum Prophetis sit, et quod (non) exultaturi solum Apostoli et Prophetae sint, cum ultimum judicium futurum est, patet; 報酬が預言者だけに与えらないこと、使徒と預言者だけが小躍りしないことは、最後の審判が行なわるとき、明らかである。

sed quod omnes qui receperunt vera doctrinae, et vixerunt secundum illa; しかし、すべての者が、その者は教えの真理を受け入れる、またそれらにしたがって生きる者〔小躍りする〕。

hi itaque intelliguntur per “Apostolos” et “Prophetas.” そこで、これらの者が「使徒」と「預言者」によって意味されている。

[5] Apud Mosen: [5] モーセ〔の書〕のもとに――

Jehovah dixit ad Mosen, “Constitui te Deum Pharaoni, et Aharon frater tuus erit Propheta tibi” (Exod. vii. 1); エホバはモーセに言った、「わたしはあなたをパロに神を定める(任命する)、またあなたの兄弟アロンを、あなたに預言者を」(出エジプト記7:1)。

per “Deum ” intelligitur Divinum Verum quoad receptionem, a Domino, in quo sensu etiam Angeli vocantur Dii, et per “Prophetam” intelligitur docens et loquens illud; 「神」によって、受け入れに関する神的真理を意味する、主から、その意味の中で天使たちもなた神々と呼ばれる、また「預言者」によってそれを教えることと話すことが意味される。

inde est quod Aharon ibi dicatur Propheta. ここからである、アロンがそこに預言者と言われていること。

Simile per ” Prophetam” significatur alibi, ut in his: 同様のものが「預言者」によって、他の箇所に意味される、例えばこれらの中に――

“Non peribit Lex a Sacerdote, nec Verbum a Propheta” (Jerem. xviii. 18); 「祭司から律法が滅びない、預言者から、みことばも」(エレミヤ18:18)。

“A Prophetis Hierosolymae exivit hypocrisis in Universam terram (Jerem. xxiii. 15, 16); 「エルサレムの預言者たちから偽善が全地の中に出てきた」(エレミヤ23:15, 16)。

“Prophetae erunt in ventum, nec verbum in illis” (Jerem. v. 13); 「預言者たちは風(の中)になった(未来完了)、ことばも彼らの中にない」(エレミヤ5:13)。

“Sacerdos et Propheta errant per siceram, absorbentur a vino, titubant judicio” (Esaj. xxviii. 7); 「祭司と預言者たちは強い酒によってさ迷った,ブドウ酒によりのみ込まれた、判断でよろめいた」(イザヤ28:7)。

“Occidit sol super Prophetis, et nigrescit super iis dies” (Mich. iii. 6); 「太陽は預言者の上に沈んだ、また日(日中の光)は彼らの上に暗くなる(ミカ書3:6)。

“Propheta usque ad Sacerdotem, quisque facit mendacium” (Jerem.{2} viii. 10); 「預言者は祭司までも、それぞれの者(だれも)が、うそをつくる(偽りを行なう)」(エレミヤ8:10)。

[6] in his locis per “Prophetas” et “Sacerdotes” in Sensu spirituali non intelliguntur prophetae et sacerdotes, sed universa Ecclesia, per “Prophetas” illa quoad verum doctrinae, et per “Sacerdotes ” illa quoad bonum vitae, quorum utrumque deperditum fuit; [6] これらの箇所の中で「預言者」と「祭司」によって、霊的な意味の中で預言者と祭司が意味されない、しかし、教会全体が〔意味される〕、「預言者」によって、それ(女性単数、すなわち、教会)が、教えの真理に関して、また「祭司」によって、それが、生活の善に関して、それら両方が失われた。

ita intelliguntur illa ab Angelis in Caelo, dum secundum Sensum literae ab hominibus in mundo. そのようにそれら(中性複数)は天界の中の天使たちにより理解されている、世の中の人間により文字どおりの意味にしたがって〔理解される〕時。

Quod Prophetae repraesentaverint statum Ecclesiae quoad doctrinam, et quod Dominus illam quoad ipsum Verbum, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino (n. 15-17). 預言者が教えに関する教会の状態を表象したことは、また主が、みことばそのものに関してそれを〔表象した〕ことは、『新しいエルサレムの教え 主について』の中に見られる(15-17番)。

@1 11 pro “1” 注1 「1」の代わりに11

@2 Jerem. proEsaj.” 注2 「Esaj.」の代わりにJerem.