原典講読『啓示された黙示録』 20(原文と直訳)

(1) 原文

20. [Vers. 6.] ” Et facit nos Reges et Sacerdotes,” significat Qui dat ut illi qui nati sunt ab Ipso, hoc est, regenerati, in sapientia ex Divinis veris et in amore ex Divinis bonis sint.―Notum est quod Dominus in Verbo dicatur “Rex” et quoque “Sacerdos;” “Rex” dicitur ex Divina Sapientia, et “Sacerdos” ex Divino Amore; quare illi, qui a Domino in sapientia sunt, vocantur “filii Regis,” tum “Reges,” et qui ab Ipso in amore sunt, vocantur “Ministri” et “Sacerdotes;” est enim sapientia et amor apud illos non ab illis, ita non est illorum, sed Domini; inde est quod illi intelligantur per “reges” et per “sacerdotes” in Verbo; non quod illi sint, sed quod Dominus in illis sit, et faciat ut ita nominentur. Vocantur etiam “nati ab Ipso,” “filii regni,” “filii Patris,” et “haeredes;”

 

“Nati ab Ipso” (Joh. i. 12, 13);

 

hoc est, e novo nati seu regenerati (Joh. iii. 1, seq.);

 

“Filii regni” (Matth. viii. 12; cap. xiii. 38);

“Filii Patris in Caelo” (Matth. v{1}. 45);

`Haeredes” (Psalm. cxxvii. 3; 1 Sam. ii. 8; Matth. xxv. 34);

 

et quia haeredes, filii regni, ac nati a Domino ut Patre dicuntur, ideo vocantur “Reges et Sacerdotes;” tum etiam dicitur, quod

 

Sessuri cum Domino in Throno Ipsius (Apoc. iii. 21).

 

[2] Sunt duo Regna, in quae universum Caelum distinctum est, Regnum Spirituale et Regnum Caeleste. Regnum Spirituale est quod vocatur Regium Domini; et quia omnes qui ibi sunt, in Sapientia ex veris sunt, ideo intelliguntur per “Reges,” quos faciet Dominus homines qui in sapientia ab Ipso sunt; et Regnum Caeleste est quod vocatur Sacerdotium Domini, et quia omnes qui ibi sunt, in amore ex bonis sunt, ideo illi intelliguntur per “Sacerdotes,” quos faciet Dominus homines qui in amore ab Ipso sunt; similiter in duo Regna distinguitur Ecclesia Domini in terris; de duobus illis Regnis, videatur in Opere de Caelo et Inferno, Londini Anno 1758 edito (n. 24, 226). [3] Qui non scit significationem spiritualem “Regum” et “Sacerdotum,” hallucinari potest in multis quae apud Prophetas et in Apocalypsi de illis memorantur; ut in his apud Prophetas:

 

“Aedificabunt filii alienigenae muros tuos, et Reges eorum ministrabunt tibi: suges lac gentium, imo ubera Regum suges; ut scias quod Ego Jehovah Salvator tuus et Redemptor tuus” (Esaj. lx. 10, 16);

“Erunt Reges nutritii tui, et Principes eorum lactatrices tuae” (Esaj.xlix. 23);

(et alibi: ut Genes. xlix. 20; Psalm. ii. 10; Esaj. xiv. 9; cap. xxiv. 21 ; cap. lii{2}. 15; Jerem. ii. 26; cap. iv. 9; cap. xlix. 3{3}; Thren. ii. 6, 9; Ezech. vii. 26, 27; Hosch. iii. 4; Zeph. i. 8;)

 

per “Reges” ibi non intelliguntur Reges, sed illi qui in Divinis veris a Domino sunt, et abstracte Divina Vera, ex quibus sapientia. Per

 

“Regem Meridiei” et per “Regem Septentrionis,” qui inter se bellum gesserunt (Dan. xi. 1, seq.),

 

nec intelliguntur Reges; sed per “Regem Meridiei” illi qui in veris sunt, et per “Regem Septentrionis” illi qui in falsis. [4] Similiter in Apocalypsi, ubi multoties nominantur Reges, ut in his locis:

 

“Sextus Angelus effudit phialam super fluvium magnum Euphratem, et exsiccata est aqua ejus, ut pararetur via Regum ab ortu solis” (xvi. 12);

“Cum Meretrice magna sedente super aquis multis scortati sunt Reges terrae” (xvii. 2);

“De vino irae scortationis Babylonis biberunt omnes gentes, et Reges terrae cum illa scortati sunt” (xviii. 3);

“Et vidi Bestiam et Reges terrae, et Exercitus eorum congregatos facere bellum cum Sedente super Equo albo” (xix. 19); 

“Et gentes quae servatae sunt, in lumine Ipsius ambulabunt, et Reges terrae afferent gloriam suam et honorem suum in Novam Hierosolymam” (xxi. 24);

(et alibi: ut cap. xvi. 14; cap. xvii. 2, 9-14; cap. xviii. 9, 10:)

 

per “Reges” ibi intelliguntur illi qui in veris sunt, ac in opposito sensu qui in falsis, et abstracte vera aut falsa; per “scortationem Babylonis cum Regibus terrae” intelligitur falsificatio veri Ecclesiae; quod Babylon, seu Mulier quae sedit super Bestia Coccinea, non scortata sit cum Regibus, sed quod falsificaverit vera Verbi, constat. [5] Ex his patet, quod per “Reges,” quos Dominus facturus est illos, qui ab Ipso sapiunt, non intelligatur quod futuri sint Reges, sed quod sapientes; quod ita sit, etiam ratio illustrata videt. Similiter in sequentibus:

 

“Fecisti nos Deo nostro Reges et Sacerdotes, ut regnemus super terra” (Apoc. v. 10).

 

Quod Dominus per “Regem” intellexerit Veritatem, patet ab Ipsius verbis ad Pilatum:

 

“Dixit Ipsi Pilatus, Nonne ergo Rex es Tu; respondit Jesus, Tu dixisti, quia Rex sum Ego; Ego in hoc natus sum, et in hoc veni in mundum, ut testimonium dem Veritati; omnis qui est ex Veritate, audit vocem Meam; dixit Illi Pilatus, Quid Veritas” (Joh. xviii. 37, 38);

 

“testimonium ferre Veritati,” est quod Ipse Veritas sit; et quia ex illa Se vocabat “Regem,” dixit Pilatus, “Quid est Veritas,” hoc est, num Veritas sit Rex. Quod “Sacerdotes” significent illos qui in bono amoris sunt, et abstracte bona amoris, videbitur in sequentibus.

@1 v. pro “iv.” @2 lii. pro “li.” @3 3 pro “8”

 

(2) 直訳

20. [Vers. 6.] ” Et facit nos Reges et Sacerdotes,” significat Qui dat ut illi qui nati sunt ab Ipso, hoc est, regenerati, in sapientia ex Divinis veris et in amore ex Divinis bonis sint.― 20(第6節) 「〔その方は〕私たちを王国と祭司にする」は、その方から生まれて、すなわち、再生させられて、神的真理からの知恵の中に、また神的善からの愛の中にいる者のために与える者(方)を意味する――

Notum est quod Dominus in Verbo dicatur “Rex” et quoque “Sacerdos;” みことばの中で、主が「王」そしてまた「祭司」と言われていることがよく知られている。

“Rex” dicitur ex Divina sapientia, et “Sacerdos” ex Divino Amore; 「王」と神的知恵から言われる、また「祭司」と神的愛から。

quare illi, qui a Domino in sapientia sunt, vocantur “filii Regis,” tum “Reges,” et qui ab Ipso in amore sunt, vocantur “Ministri” et “Sacerdotes;” それゆえ、彼らは、その者は主から知恵の中にいる、「王の子」、なおまた「王」と呼ばれる、またその方から愛の中にいる者は、「仕える者」また「祭司」と呼ばれる。

est enim sapientia et amor apud illos non ab illis, ita non est illorum, sed Domini; というのは、彼らのもとの知恵と愛は彼らからでなく、そのように(したがって)、彼らのものではないから、しかし、主のもの。

inde est quod illi intelligantur per “reges” et per “sacerdotes” in Verbo; ここからである、みことばの中の「王」によって、また「祭司」によって彼らが意味されること。

non quod illi sint, sed quod Dominus in illis sit, et faciat ut ita nominentur. 彼らであることではない、しかし、彼らの中の主であること、またそのように呼ばれるようにつくる(している)。

Vocantur etiam “nati ab Ipso,” “filii regni,” “filii Patris,” et “haeredes;” さらにまた、「その方から生まれた者」、「王国の子たち」、「父の子ども」、また「相続人」と呼ばれている。

“Nati ab Ipso” (Joh. i. 12, 13); 「その方☆から生まれた」(ヨハネ1:12, 13)。

☆ 「その方」はギリシア原文は「神」です。

hoc est, e novo nati seu regenerati (Joh. iii. 1, seq.); すなわち、新たに生まれた者、すなわち、再生した者(ヨハネ3:1以降)。

“Filii regni” (Matth. viii. 12; cap. xiii. 38); 「王国の子たち」(マタイ8:12 、第13章38)。

“Filii Patris in Caelo” (Matth. v{1}. 45); 「天の中の父の子ども」(マタイ5:45)。

`Haeredes” (Psalm. cxxvii. 3; 1 Sam. ii. 8; Matth. xxv. 34); 「相続人(継ぐ者)」(詩篇123:3、サムエル記Ⅰ2:8、マタイ25:34)。

et quia haeredes, filii regni, ac nati a Domino ut Patre dicuntur, ideo vocantur “Reges et Sacerdotes;” tum etiam dicitur, quod また、相続人(継ぐ者)、王国の子たち、そして父としての主から生まれた者と言われているので、それゆえ、「王と祭司」と呼ばれる、なおまたさらに言われる、~こと

Sessuri cum Domino in Throno Ipsius (Apoc. iii. 21). 主とともにその方の王だの中に座るであろう(黙示録3:21)。

[2] Sunt duo Regna, in quae universum Caelum distinctum est, Regnum Spirituale et Regnum Caeleste. [2] 二つの王国がある、それらの中に全天界が分かれている、霊的な王国と天的な王国。

Regnum Spirituale est quod vocatur Regium Domini; 霊的な王国は王権(王位)と呼ばれること。

et quia omnes qui ibi sunt, in Sapientia ex veris sunt, ideo intelliguntur per “Reges,” quos faciet Dominus homines qui in sapientia ab Ipso sunt; また、すべての者は、その者はそこにいる、真理からの知恵の中にいるので、それゆえ、「王」によって意味される、その者(王)を主は人間をつくる(にする)、その者はその方から知恵の中にいる。

et Regnum Caeleste est quod vocatur Sacerdotium Domini, et quia omnes qui ibi sunt, in amore ex bonis sunt, ideo illi intelliguntur per “Sacerdotes,” quos faciet Dominus homines qui in amore ab Ipso sunt; また、天的な王国は主の祭司職と呼ばれること、また、すべての者は、その者はそこにいる、善からの愛の中にいるので、それゆえ、彼らは「祭司」によって意味される、その者(祭司)を主は人間をつくる(にする)、その者はその方から愛の中にいる。

similiter in duo Regna distinguitur Ecclesia Domini in terris; 同様に二つの王国の中に区別されている、地の中の主の教会も。

de duobus illis Regnis, videatur in Opere de Caelo et Inferno, Londini Anno 1758 edito (n. 24, 226). それらの二つの王国について、『天界と地獄』についての著作の中に見られる、ロンドン1758年版(24, 226番)。

[3] Qui non scit significationem spiritualem “Regum” et “Sacerdotum,” hallucinari potest in multis quae apud Prophetas et in Apocalypsi de illis memorantur; [3] 「王」と「祭司」の霊的な意味を知らない者は、多くのものの中で欺かれることができる、それらは預言者(の書)のもとに、また「黙示録」の中に、それらについて記録されている(述べられている)。

ut in his apud Prophetas: 例えば、預言者(の書)のもとのこれらの中に――

“Aedificabunt filii alienigenae muros tuos, et Reges eorum ministrabunt tibi: 「外国人の子たちがあなたの城壁を建設する、また彼らの王たちがあなたに仕える。

suges lac gentium, imo ubera Regum suges; あなたは国々の乳を吸う、それどころか、あなた王たちの乳首を吸う。

ut scias quod Ego Jehovah Salvator tuus et Redemptor tuus” (Esaj. lx. 10, 16); あなたは知るために、わたしエホバがあなたの救い主、またあなたのあがない主〔である〕ことを」(イザヤ60:10, 16)。

“Erunt Reges nutritii tui, et Principes eorum lactatrices tuae” (Esaj.xlix. 23); 「王たちはあなたの育てる者(養父)になる、また彼らの君主たち(=王妃たち)はあなたの乳母に〔なる〕」(イザヤ49:23)。

(et alibi: ut Genes. xlix. 20; Psalm. ii. 10; Esaj. xiv. 9; cap. xxiv. 21 ; cap. lii{2}. 15; Jerem. ii. 26; cap. iv. 9; cap. xlix. 3{3}; Thren. ii. 6, 9; Ezech. vii. 26, 27; Hosch. iii. 4; Zeph. i. 8;) (また他の箇所に――例えば、創世記49:20、詩篇2:10、イザヤ14:9、第24章9、第52章15、エレミヤ1:26、第4章9、第49章3、哀歌2:6, 9、エゼキエル7:26, 27、ホセア3:4、ゼパニヤ1:8)

per “Reges” ibi non intelliguntur Reges, sed illi qui in Divinis veris a Domino sunt, et abstracte Divina Vera, ex quibus sapientia. 「王」によってそこに王が意味されない、しかし、彼らが、その者は主から神的な真理の中にいる、また抽象的に、神的真理が、それらから知恵〔がある〕。

Per ~によって

“Regem Meridiei” et per “Regem Septentrionis,” qui inter se bellum gesserunt (Dan. xi. 1, seq.), 「南の王」と「北の王」によって、その者は自分たち自身の間で(互いに)戦争を行なった(ダニエル11:1以降)。

nec intelliguntur Reges; (もまた)王が意味されない。

sed per “Regem Meridiei” illi qui in veris sunt, et per “Regem Septentrionis” illi qui in falsis. しかし、南の王」によって、その者が、真理の中にいる者、また「北の王」によって、その者が、虚偽の中に〔いる〕者が。

[4] Similiter in Apocalypsi, ubi multoties nominantur Reges, ut in his locis: [4] 同様に「黙示録」の中に、そこに多くの機会に(しばしば)王が名前が挙げられている(のことが言われている)、例えば、これらの箇所の中に――

“Sextus Angelus effudit phialam super fluvium magnum Euphratem, et exsiccata est aqua ejus, ut pararetur via Regum ab ortu solis” (xvi. 12); 「第六の天使がユーフラテスの大きな川の上に鉢を注いだ。またその水は涸れた、日の出ることからの王の道を備えるために」(16:12)。

Cum Meretrice magna sedente super aquis multis scortati sunt Reges terrae” (xvii. 2); 「多くの水の上に座っている娼婦と、地の王たちは淫行した」(17:2)。

“De vino irae scortationis Babylonis biberunt omnes gentes, et Reges terrae cum illa scortati sunt” (xviii. 3); 「バビロンの淫行の怒りのブドウ酒から多くの国民は飲んだ、また地の王たちは彼女と淫行した」(18:3)。

“Et vidi Bestiam et Reges terrae, et Exercitus eorum congregatos facere bellum cum Sedente super Equo albo” (xix. 19); 「また、私は獣と地の王たちを見た、また集まった彼らの軍隊(軍勢)を、白い馬の上に座っている方と戦争を行なうこと」(19:19)。

“Et gentes quae servatae sunt, in lumine Ipsius ambulabunt, et Reges terrae afferent gloriam suam et honorem suum in Novam Hierosolymam” (xxi. 24); 「また国民は、それは救われた(保護された)、その方の光の中を歩く、また地の王たち新しいエルサレムの中で自分の栄光と自分の誉れを運ぶ(持ってくる)」(21:24)。

(et alibi: ut cap. xvi. 14; cap. xvii. 2, 9-14; cap. xviii. 9, 10:) (また他の箇所に――例えば、第16章14、第17章2, 9-14、第18章9, 10)。

per “Reges” ibi intelliguntur illi qui in veris sunt, ac in opposito sensu qui in falsis, et abstracte vera aut falsa; 「王」によってそこに彼らが意味される、その者は真理の中にいる、そして正反対の意味の中で、虚偽の中に〔いる〕者、また抽象的に、真理または虚偽。

per “scortationem Babylonis cum Regibus terrae” intelligitur falsificatio veri Ecclesiae; 「地の王たちとのバビロンの淫行」によって教会の真理の虚偽化が意味される。

quod Babylon, seu Mulier quae sedit super Bestia Coccinea, non scortata sit cum Regibus, sed quod falsificaverit vera Verbi, constat. バビロン、すなわち、緋色の獣の上に座った女は、王たちと淫行しない、しかし、みことばの真理を虚偽化したことは、明らかである。

[5] Ex his patet, quod per “Reges,” quos Dominus facturus est illos, qui ab Ipso sapiunt, non intelligatur quod futuri sint Reges, sed quod sapientes; [5] これらから明らかである、「王たち」によって、その者(王)を主は彼らをつくる(する)、その者はその方から知恵がある、意味されない、王たちとなることが、しかし、知恵のある者(賢明な者)。

quod ita sit, etiam ratio illustrata videt. そのようであることは、照らされた理性でもまた見る。

Similiter in sequentibus: 同様に続くものの中に――

“Fecisti nos Deo nostro Reges et Sacerdotes, ut regnemus super terra” (Apoc. v. 10). 「あなたは私たちを神で(によって)私たちの王と祭司をつくった(にした)、私たちが地の上で支配する(治める)ために」(黙示録5:10)。

Quod Dominus per “Regem” intellexerit Veritatem, patet ab Ipsius verbis ad Pilatum: 主が「王」によって〝真理〟を意味したことは、ピラトへのその方のことばから明らかである――

“Dixit Ipsi Pilatus, Nonne ergo Rex es Tu; 「その方にピラトは言った、それゆえに、あなたは王ではないのか。

respondit Jesus, Tu dixisti, quia Rex sum Ego; イエスは答えた、あなたは言った、わたしが王であるからである。

Ego in hoc natus sum, et in hoc veni in mundum, ut testimonium dem Veritati; わたしはこのことの中に生まれた、またこのことの中に世の中にやって来た、〝真理〟に証言をわたしが与える(do)ために。

omnis qui est ex Veritate, audit vocem Meam; すべての者は、その者は〝真理〟の中にいる、わたしの声を聞く。

dixit Illi Pilatus, Quid Veritas” (Joh. xviii. 37, 38); 彼にピラトは言った、何が〝真理〟か」(ヨハネ18:37, 38).

“testimonium ferre Veritati,” est quod Ipse Veritas sit; 「真理に証言を行なうこと」は、その方が〝真理〟であることである。

et quia ex illa Se vocabat “Regem,” dixit Pilatus, “Quid est Veritas,” hoc est, num Veritas sit Rex. それらからなので、ご自分を「王」と呼んだ、ピラトは言った、「何が〝真理〟か」、すなわち、〝真理〟は王であるのなどうか。

Quod “Sacerdotes” significent illos qui in bono amoris sunt, et abstracte bona amoris, videbitur in sequentibus. 「祭司」が彼らを意味することは、その者は愛の善の中にいる、また抽象的に愛の善を、続く者の中で見られる。

@1 v. pro “iv.” 注1 「iv.」の代わりにv.

@2 lii. pro “li.” 注2 「li.」の代わりにlii.

@3 3 pro “8” 注3 「8」の代わりに3