(1) 原文
10. [Vers. 4.] ” Johannes septem Ecclesiis,” significat ad omnes qui in Christiano Orbe sunt, ubi Verbum, et per id Dominus notus est, et accedunt ad Ecclesiam.―Per “septem Ecclesias” non intelliguntur Septem Ecclesiae, sed omnes qui ab Ecclesia in Christiano Orbe sunt; nam numeri in Verbo significant res, ac “septem” omnia et omnes, et inde etiam plenum et perfectum, et dicuntur in Verbo ubi agitur de re sancta, et in opposito sensu de re prophana; quare ille numerus involvit Sanctum, et in opposito sensu prophanum. Quod numeri significent res, vel potius quod sint sicut quaedam adjectiva ad substantiva afferentes aliquod quale rebus, est quia numerus in se est naturalis, naturalia enim determinantur per numeros, spiritualia autem per res et earum status; quare qui non scit significationem numerorum in Verbo, et imprimis in Apocalypsi, non scire potest multa arcana, quae inibi continentur. Nunc quia per “Septem” significantur omnia et omnes, patet quod per “septem Ecclesias” intelligantur omnes qui in Christiano Orbe sunt, ubi Verbum est, et per id Dominus notus est; hi, si vivunt secundum praecepta Domini in Verbo, faciunt ipsam Ecclesiam. [2] Inde est quod Sabbathum Die Septimo institutum sit, et quod Septimus Annus dictus fuerit Annus Sabbatharius, et quod Septies Septimus Annus Jubilaeum; per quae significabatur omne Sanctum in Ecclesia: inde etiam est, quod Septimana, apud Danielem et alibi, significet integram periodum a principio ad finem, et praedicetur de Ecclesia. Similia per Septem significantur in sequentibus; ut,
Per “Septem Candelabra aurea, in quorum medio Filius Hominis” (Apoc. i. 13);
Per “Septem Stellas in dextra Ipsius” (Apoc. i. 16, 20);
Per “Septem Spiritus Dei” (Apoc. i. 4; cap. iv. 5);
Per “Septem Lampades ignis” (Apoc. iv. 5);
Per “Septem Angelos,” quibus datae sunt “Septem Tubae” (Apoc.viii. 2);
Per “Septem Angelos habentes Septem Plagas ultimas” (Apoc. xv. 5, 6);
Per “Septem Phialas plenas Septem Plagis ultimis” (Apoc. xvi. 1; cap xxi. 9);
Per “Septem Sigilla” quibus Liber obsignatus est (Apoc. v. 1):
similiter in sequentibus his:
Quod Septem diebus implerentur manus (Exod. xxix. 35);
Quod Septem diebus sanctificarentur (Exod. xxix. 37);
Quod cum inaugurabantur Septem diebus incederent induti vestibus sanctitatis (Exod. xxix. 30):
Quod Septem diebus non recederent a Tentorio, cum initiabantur in sacerdotium (Levit. viii. 33, 35{1};
Quod Altare Septies expiaretur super cornua (Levit. xvi. 18, 19);
Quod Altare per oleum Septem vicibus sanctificaretur (Levit. viii. 11);
Quod sanguis Septem vicibus spargeretur versus velum (Levit. iv. 16, 17);
Et quoque Septem vicibus versus orientem (Levit. xvi. 12-15);
Quod aqua separationis Septem vicibus spargeretur versus tentorium (Num. xix. 4);
Quod Pascha Septem diebus celebraretur; et Septem diebus comederetur azyma (Exod. xii. 1, seq. [vers. 15]; Deutr. xvi. 4-7);
pariter,
Quod Judaei punirentur septuplum propter peccata eorum (Levit. xxvi.{2} 18, 21, 24, 28);
quare David dicit,
“Retribue vicinis septuplum in sinum eorum” (Psalm. lxxix. 12{3});
[3] “septuplum” est plene. Tum in his locis:
“Sermones Jehovae sermones puri, argentum in camino purificatum Septies” (Psalm. xii. 7 (B.A. vers. 6));
“Famelici cessarunt, usque dum sterilis peperit Septem, multiprolis autem defecit” (1 Sam. ii. 5);
“sterilis” est Ecclesia ex gentibus, quibus non fuit Verbum; “multiprolis” est Ecclesia ex Judaeis, quibus fuit Verbum.
“Elanguescet quae pepererat Septem, exspirabit animam suam” (Jerem. xv. 9{4}); similiter.
“Habitatores urbium Israelis incendent et comburent arma, et accendent illis ignem Septem annis: sepelient Gogum, et mundabunt terram Septem mensibus” (Ezech. xxxix. 9, (11,) 12);
“Immundus spiritus accipiet Septem spiritus alios pejores se ipso” (Matth. xii. 45);
describitur ibi prophanatio, et per “septem Spiritus” cum quibus rediturus est, significantur omnia falsa mali, ita plenaria exstinctio boni et veri. Per
“Septem capita draconis,” et per “Septem diademata super capitibus” (Apoc. xii. 3),
significatur prophanatio omnis boni et veri. Ex his patet, quod “Septem” involvant sanctum aut prophanum, ac significent omnia et plenum.
@1 35 pro “34” @2 xxvi. pro “xvi.” @3 12 pro “72” @4 xv. 9 pro “xi. 8, 9″
(2) 直訳
10. [Vers. 4.] ” Johannes septem Ecclesiis,” significat ad omnes qui in Christiano Orbe sunt, ubi Verbum, et per id Dominus notus est, et accedunt ad Ecclesiam.― 10(第4節) 「ヨハネ〔から〕七つの教会〔へ〕」は、キリスト教界の中にいて、そこにみことばとそれによって主が知られ、教会へ近づくすべての者へ、を意味する――
Per “septem Ecclesias” non intelliguntur Septem Ecclesiae, sed omnes qui ab Ecclesia in Christiano Orbe sunt; 「七つの教会」によって七つの教会が意味されない、しかし、すべての者が〔意味される〕キリスト教界のんかの教会からの者。
nam numeri in Verbo significant res, ac “septem” omnia et omnes, et inde etiam plenum et perfectum, et dicuntur in Verbo ubi agitur de re sancta, et in opposito sensu de re prophana; なぜなら、みことばの中の数は物事(事柄)を意味するからである、そして、「七」はすべてのもの(中性複数)とすべての者(男女性複数)が、またここから十分なものと完全なものを、またみことばの中で言われている、そこに聖なる事柄が扱われている、またまた正反対の(対立する)意味の中で冒涜的な(不敬な)ものが。
quare ille numerus involvit Sanctum, et in opposito sensu prophanum. それゆえ、その数は「聖なるもの」を含んでいる、また正反対の(対立する)意味の中で冒涜的な(不敬な)ものを。
Quod numeri significent res, vel potius quod sint sicut quaedam adjectiva ad substantiva afferentes aliquod quale rebus, est quia numerus in se est naturalis, naturalia enim determinantur per numeros, spiritualia autem per res et earum status; 数が物事(事柄)を意味することは、あるいはむしろ、何らかの形容詞のようである、実詞(名詞)への、事柄で何ならかの性質(どんなものか)を加える(提示する)、数はそれ自体の中で(本質的に)自然的なものであるからである、というのは、自然的なものは数によって決定(限定)されるから、けれども、霊的な者は事柄とその状態によって。
quare qui non scit significationem numerorum in Verbo, et imprimis in Apocalypsi, non scire potest multa arcana, quae inibi continentur. それゆえ、みことばの中の数の意味を知らない者は、また特に「黙示録」の中の、多くの秘義を知ることができない、それらはその中に(内部に)含まれている。
Nunc quia per “Septem” significantur omnia et omnes, patet quod per “septem Ecclesias” intelligantur omnes qui in Christiano Orbe sunt, ubi Verbum est, et per id Dominus notus est; さて、「七」によってすべてのものとすべての者が意味されるので、「七つの教会」によってすべての者が意味されることが明らかである、キリスト教界の中にいる者、そこにみことばがある、またそれによって主が知られている。
hi, si vivunt secundum praecepta Domini in Verbo, faciunt ipsam Ecclesiam. これらの者は、もしみことばの中の主の戒めにしたがって生きるなら、教会そのものをつくる。
[2] Inde est quod Sabbathum Die Septimo institutum sit, et quod Septimus Annus dictus fuerit Annus Sabbatharius, et quod Septies Septimus Annus Jubilaeum; [2] ここからである、安息日が第七の日に制定されたこと、また第七の年が安息(休息)の年と言われたこと、また第七の七倍の年がヨベル(五十年祭)と。
per quae significabatur omne Sanctum in Ecclesia: それらによって、教会の中のすべての聖なるものが意味された。
inde etiam est, quod Septimana, apud Danielem et alibi, significet integram periodum a principio ad finem, et praedicetur de Ecclesia. さらにまたここからである、一週間は、「ダニエル書」また他の箇所のもとに、始まりから最後まで、完全な(全~)期間を意味すること、また教会について述べられる。
Similia per Septem significantur in sequentibus; 同様のものが七によって意味されている、続くものの中で。
ut, 例えば、
Per “Septem Candelabra aurea, in quorum medio Filius Hominis” (Apoc. i. 13); 「七つの金の燭台、それらの真ん中の中に人の子」によって(黙示録1:13)。
Per “Septem Stellas in dextra Ipsius” (Apoc. i. 16, 20); 「その方の右手の中の七つの星」によって(黙示録1:16, 20)。
Per “Septem Spiritus Dei” (Apoc. i. 4; cap. iv. 5); 「神の七つの霊」によって(黙示録1:4, 第4章5)。
Per “Septem Lampades ignis” (Apoc. iv. 5); 「火の七つの明かり」によって(黙示録4:5)。
Per “Septem Angelos,” quibus datae sunt “Septem Tubae” (Apoc.viii. 2); 「七(人)の天使たち」、それらの者に与えられた「七つのらっぱ」によって(黙示録8:2)。
Per “Septem Angelos habentes Septem Plagas ultimas” (Apoc. xv. 5, 6); 「七つの最後の災害を持っている七つの天使たち」によって(黙示録15:5☆, 6)。
☆ ここは「5」となっていますが「1」のほうがよいです。
Per “Septem Phialas plenas Septem Plagis ultimis” (Apoc. xvi. 1; cap xxi. 9); 「七つの最後の災害に満ちた七つの鉢」によって(黙示録16:1、第21章9)。
Per “Septem Sigilla” quibus Liber obsignatus est (Apoc. v. 1): 「七つの封印」によって、それらで書物は封印されていた(黙示録5:1)。
similiter in sequentibus his: 同様に、これらの続くものの中で――
Quod Septem diebus implerentur manus (Exod. xxix. 35); 七日(七つの日々に)、手が満たされること(出エジプト記29:35)。
Quod Septem diebus sanctificarentur (Exod. xxix. 37); 七日、聖別される(奉献される)こと(出エジプト記29:37)。
Quod cum inaugurabantur Septem diebus incederent induti vestibus sanctitatis (Exod. xxix. 30): 就任した(任命された)とき、七日、神聖な衣服で着て行進すること(出エジプト記29:30)。
Quod Septem diebus non recederent a Tentorio, cum initiabantur in sacerdotium (Levit. viii. 33, 35{1}; 七日、天幕から去ってはならないこと、祭司の中に就任させられるとき(レビ記8:33, 35)。
Quod Altare Septies expiaretur super cornua (Levit. xvi. 18, 19); 祭壇は七度、角の上で〔血で〕清められる(あがなわれる)こと(レビ記16:18, 19)。
Quod Altare per oleum Septem vicibus sanctificaretur (Levit. viii. 11); 祭壇は油によって回数で(機会で)七、聖別されること(レビ記8:11)。
Quod sanguis Septem vicibus spargeretur versus velum (Levit. iv. 16, 17); 血は回数で(機会で)七、垂れ幕に向かって振りかけられる(レビ記4:16, 17)。
Et quoque Septem vicibus versus orientem (Levit. xvi. 12-15); そしてまた、回数で(機会で)七、東に向かって(レビ記16:12-15)。
Quod aqua separationis Septem vicibus spargeretur versus tentorium (Num. xix. 4); 分離の水☆は回数で(機会で)七、天幕へ向かって振りかけられる(レビ記19:4)。
☆ ここに「分離の水」とあるのは同章9節以降の「(汚れからの)清めの水」です。そして4節は「清めの水」でなく「血」(ヘブル原文でも)正しいです。ここでスヴェーデンボリは何らかの混同をしています、すなわち、清めの水なら「七回」でなく、同章あるように「三日目と七日目(また天幕でなく衣服)」です。また「血」を七回なら節番号は第4節となります。
Quod Pascha Septem diebus celebraretur; 過ぎ越しの祝いは七日、祝われた。
et Septem diebus comederetur azyma (Exod. xii. 1, seq. [vers. 15]; Deutr. xvi. 4-7); また七日、パン種を入れられないパンが食べられた(出エジプト記12:15、申命記16:4-7
pariter, 同じく、
Quod Judaei punirentur septuplum propter peccata eorum (Levit. xxvi.{2} 18, 21, 24, 28); ユダヤ人は彼らの罪のために七倍、罰せられなければならないこと(レビ記26:18, 21, 24,28)。
quare David dicit, それゆえ、ダビデは言う、
“Retribue vicinis septuplum in sinum eorum” (Psalm. lxxix. 12{3}); 「近くのものに(近隣の者に)七倍、彼らのふところの中に報いよ」(詩篇79:12)。
[3] “septuplum” est plene. [3] 「七倍」は、十分に、である。
Tum in his locis: なおまた(加えて)これらの箇所の中で――
“Sermones Jehovae sermones puri, argentum in camino purificatum Septies” (Psalm. xii. 7 (B.A. vers. 6)); 「エホバの話し(説教)は純粋な話し、炉の中で七度、清められた銀」(詩篇12:6)。
“Famelici cessarunt, usque dum sterilis peperit Septem, multiprolis autem defecit” (1 Sam. ii. 5); 「飢えた者が終わりになる、~するまで、不妊の女が七(人)産む、けれども、多くの子を持つ女は衰えた」(サムエル記Ⅰ2:5)。
“sterilis” est Ecclesia ex gentibus, quibus non fuit Verbum; 「不妊の女」は異教徒からの教会である、それらに、みことばはなかった。
“multiprolis” est Ecclesia ex Judaeis, quibus fuit Verbum. 「多くの子を持つ女」はユダヤ人からの教会である、それらに、みことばがあった。
“Elanguescet quae pepererat Septem, exspirabit animam suam” (Jerem. xv. 9{4}); 「衰えた、彼女は七(人)産んだ、自分の息(魂)を吐き出した」(エレミヤ15:9)。
similiter. 同様に。
“Habitatores urbium Israelis incendent et comburent arma, et accendent illis ignem Septem annis: 「イスラエルの都市の住民は、武器に火をつける、また燃やす、またそれらに火を、七年、火をつける――
sepelient Gogum, et mundabunt terram Septem mensibus” (Ezech. xxxix. 9, (11,) 12); ゴクを埋葬する、また地を七カ月、清める」(エゼキエル書39:9, 11, 12)。
“Immundus spiritus accipiet Septem spiritus alios pejores se ipso” (Matth. xii. 45); 「汚れた霊が自分自身よりも悪い他の七つの霊を受け入れる」(マタイ12:45)。
describitur ibi prophanatio, et per “septem Spiritus” cum quibus rediturus est, significantur omnia falsa mali, ita plenaria exstinctio boni et veri. そこに冒涜が描かれている(述べられている)、「七つの霊」によって、それらとともに戻る、悪のすべての虚偽が意味される、そのように善と真理のまったくの(完全な9消滅が。
Per ~によって
“Septem capita draconis,” et per “Septem diademata super capitibus” (Apoc. xii. 3), 「竜の七つの頭」と「頭の上の七つの王冠」によって(黙示録12:3)、
significatur prophanatio omnis boni et veri. 善と真理のすべてのものの冒涜が意味されている。
Ex his patet, quod “Septem” involvant sanctum aut prophanum, ac significent omnia et plenum. これらから明らかである、「七」が聖なるものまたは冒涜的なものを含む、そしてすべてのものと十分なものを意味すること。
@1 35 pro “34” 注1 「34」の代わりに35
@2 xxvi. pro “xvi.” 注2 「xvi.」の代わりにxxvi.
@3 12 pro “72” 注3 「72」の代わりに12
@4 xv. 9 pro “xi. 8, 9″ 注4 「xi. 8, 9」の代わりにxv. 9