原典講読『啓示された黙示録』 5

(1) 原文

5. ” Et significavit mittens per Angelum Suum servo Suo Johanni,” significat quae a Domino revelata sunt per Caelum illis qui in bono vitae sunt ex charitate et ejus fide.―Per “significavit mittens per Angelum Suum,” in sensu Spirituali intelligitur quae revelata sunt e Caelo, seu per Caelum a Domino: per “Angelum” enim in Verbo passim intelligitur Caelum angelicum, et in supremo sensu Ipse Dominus; causa est, quia nusquam aliquis Angelus separatus a Caelo loquitur cum homine, est enim cujusvis talis conjunctio cum omnibus ibi, ut quisque loquatur ex communione, tametsi angelus id non conscit: Caelum enim in conspectu Domini est sicut Unus Homo, cujus Anima est Ipse Dominus; quare Dominus loquitur per Caelum cum homine, sicut homo ex anima sua per corpus cum alio, et hoc fit in conjunctione cum omnibus et singulis ejus mentis, in quorum medio sunt illa quae loquitur; sed hoc arcanum non potest paucis evolvi; est quoad partem evolutum in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia: inde patet, quod per “Angelum” significetur Caelum, et in supremo sensu Dominus: quod Dominus per “Angelum” in supremo sensu intelligitur, est quia Caelum non est Caelum ex propriis Angelorum sed ex Divino Domini, ex Quo est illis amor et sapientia, imo vita; inde est, quod Ipse Dominus in Verbo dicatur “Angelus.” Ex his patet, quod non Angelus ex se locutus sit cum Johanne, sed quod Dominus medio Caelo per illum. [2] Quod per illa verba intelligatur, quod revelata sint illis qui in bono vitae sunt ex charitate et ejus fide, est quia hi per “Johannem” intelliguntur; per duodecim enim Discipulos Domini seu Apostolos, intellecti sunt omnes qui ab Ecclesia in veris ex bono sunt, et in sensu abstracto omnia Ecclesiae, et per “Petrum” omnes qui in fide sunt, et abstracte ipsa fides, per “Jacobum” illi qui in charitate sunt, et abstracte ipsa charitas, et per “Johannem” illi qui in bono vitae sunt ex charitate et ejus fide, et abstracte ipsum bonum vitae inde; quod haec per “Johannem,” “Jacobum,” et “Petrum,” in Verbo Evangelistarum intellecta sint, videatur in Opusculo de Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti, Londini Anno 1758 edito, n. 122. [3] Nunc quia bonum vitae ex charitate et ejus fide facit Ecclesiam, ideo per Johannem Apostolum revelata sunt arcana de statu Ecclesiae, quae in visionibus ejus continentur. Quod per omnia Nomina personarum et locorum in Verbo significentur res Caeli et Ecclesiae, multis ostensum est in Arcanis Caelestibus, etiam Londini editis. Ex his constare potest, quod per “significavit mittens per Angelum Suum servo Suo Johanni,” in sensu Spirituali intelligatur, quae a Domino per Caelum revelata sunt illis qui in bono vitae sunt ex charitate et ejus fide: charitas enim per fidem operatur bonum, et non charitas per se nec fides per se.

 

(2) 直訳

5. ” Et significavit mittens per Angelum Suum servo Suo Johanni,” significat quae a Domino revelata sunt per Caelum illis qui in bono vitae sunt ex charitate et ejus fide.― 5 「また、ご自分の天使によってご自分のしもべヨハネに送ることを意味した」は、主から天界を通して仁愛とその信仰から善の生活の中にいる者に啓示されたものを意味する――

Per “significavit mittens per Angelum Suum,” in sensu Spirituali intelligitur quae revelata sunt e Caelo, seu per Caelum a Domino:  「ご自分の天使によってご自分のしもべヨハネに送ることを意味した」によって、霊的な意味の中で意味される、それが天界から啓示された、すなわち、主により天界を通って――

per “Angelum” enim in Verbo passim intelligitur Caelum angelicum, et in supremo sensu Ipse Dominus; というのは「天使」によって、みことばの中でたびたび(あちこちに)天界が意味されるから、また最高の意味の中で主ご自身が。

causa est, quia nusquam aliquis Angelus separatus a Caelo loquitur cum homine, est enim cujusvis talis conjunctio cum omnibus ibi, ut quisque loquatur ex communione, tametsi angelus id non conscit: 理由がある、天界から分離された何らかの天使は決して人間と話さないからである、というのは、それぞれの者にこのような結合がそこにすべての者とあるからである、だれもが共有(交際)から話すような、たとえ天使がそのことを気づいていなくても。

Caelum enim in conspectu Domini est sicut Unus Homo, cujus Anima est Ipse Dominus; というのは、天界は主の視野の中でひとりの人間のようであるから、その霊魂は主ご自身である。

quare Dominus loquitur per Caelum cum homine, sicut homo ex anima sua per corpus cum alio, et hoc fit in conjunctione cum omnibus et singulis ejus mentis, in quorum medio sunt illa quae loquitur; それゆえ、主は天界を通して人間と話す、人間が自分の霊魂から身体を通して他の者と〔話す〕ように、また、このことは彼の心のすべてと個々のものとの結合の中で生じる(行われる)、それらの真ん中の中にそれらがある、それらが話す(=話している事柄がそれらの真ん中にある)。

sed hoc arcanum non potest paucis evolvi; しかし、この秘義は少なく(=少ない言葉で)説明されることができない。

est quoad partem evolutum in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia: 一部に関して『神的愛と神的知恵について天使の知恵』(『神の愛と知恵』)の中に説明されている。

inde patet, quod per “Angelum” significetur Caelum, et in supremo sensu Dominus: ここから明らかである、「天使」によって天界が意味されること、また最高の意味の中で主が――

quod Dominus per “Angelum” in supremo sensu intelligitur, est quia Caelum non est Caelum ex propriis Angelorum sed ex Divino Domini, ex Quo est illis amor et sapientia, imo vita; 主が「天使」によって最高の意味の中で意味されことは、天界は天使のプロプリウムから天界ではないからである、しかし主の神性から、それ(神性)から彼らに愛と知恵がある、それどころか(実に)いのちが。

inde est, quod Ipse Dominus in Verbo dicatur “Angelus.” ここからである、みことばの中で主ご自身が「天使」と言われていること。

Ex his patet, quod non Angelus ex se locutus sit cum Johanne, sed quod Dominus medio Caelo per illum. これらから明らかである、天使は自分自身からヨハネと話さなかったこと、しかし、主が天界を手段(媒介)として彼を通して。

[2] Quod per illa verba intelligatur, quod revelata sint illis qui in bono vitae sunt ex charitate et ejus fide, est quia hi per “Johannem” intelliguntur; [2] それらのことばによって意味されること、彼らに啓示されたこと、その者は仁愛とその信仰からの生活の善の中にいる、これらの者が「ヨハネ」によって意味されるからである。

per duodecim enim Discipulos Domini seu Apostolos, intellecti sunt omnes qui ab Ecclesia in veris ex bono sunt, et in sensu abstracto omnia Ecclesiae, et per “Petrum” omnes qui in fide sunt, et abstracte ipsa fides, per “Jacobum” illi qui in charitate sunt, et abstracte ipsa charitas, et per “Johannem” illi qui in bono vitae sunt ex charitate et ejus fide, et abstracte ipsum bonum vitae inde; というのは、主の十二の弟子、すなわち、使徒によって、すべての者が理解される(意味される)から、その者は善からの真理の中の教会から〔の者〕、また抽象的な意味の中ですべての教会が、また「ペトロ」によってその信仰の中のすべての者が、また抽象的に信仰そのものが、「ヤコブ」によって彼らが、その者は仁愛の中にいる、また抽象的に仁愛そのものが、また「ヨハネ」もよって彼らが、その者は仁愛とその信仰からの生活の善の中にいる、また抽象的にそこからの生活の善そのものが。

quod haec per “Johannem,” “Jacobum,” et “Petrum,” in Verbo Evangelistarum intellecta sint, videatur in Opusculo de Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti, Londini Anno 1758 edito, n. 122. これらが福音書のみことばの中の「ヨハネ」、「ヤコブ」また「ペトロ」によって理解される(意味される)ことは、小著『新しいエルサレムとその天界の教え』ロンドン、1758年版、122番の中に見られる。

[3] Nunc quia bonum vitae ex charitate et ejus fide facit Ecclesiam, ideo per Johannem Apostolum revelata sunt arcana de statu Ecclesiae, quae in visionibus ejus continentur. [3] さて、仁愛とその信仰からの善の生活が教会をつくるので、それゆえ、使徒ヨハネによって教会の状態について秘義が啓示された、それは彼の幻の中に含まれている。

Quod per omnia Nomina personarum et locorum in Verbo significentur res Caeli et Ecclesiae, multis ostensum est in Arcanis Caelestibus, etiam Londini editis. みことばの中の人物と場所のすべての名前によって天界と教会の事柄が意味されることは、『天界の秘義』ロンドン版の中にもまた大いに示されている。

Ex his constare potest, quod per “significavit mittens per Angelum Suum servo Suo Johanni,” in sensu Spirituali intelligatur, quae a Domino per Caelum revelata sunt illis qui in bono vitae sunt ex charitate et ejus fide: これらから明らかにすることができる、「ご自分の天使によってご自分のしもべヨハネに送ることを意味した」によって、霊的な意味の中で意味されるものが、それは主により天界を通して彼らに啓示される、その者は仁愛とその信仰からの生活の善の中にいる。

charitas enim per fidem operatur bonum, et non charitas per se nec fides per se. というのは、善は信仰を通して働くから、また仁愛それ自体を通して〔働か〕ない、信仰それ自体を通してもない。

 

(3) 訳文

 5 「また、ご自分の天使によってご自分のしもべヨハネに送ることを意味した」は、主から天界を通して仁愛とその信仰から善の生活の中にいる者に啓示されたものを意味する――

 「ご自分の天使によってご自分のしもべヨハネに送ることを意味した」によって、霊的な意味で、天界から、すなわち、主により天界を通って啓示されたものが意味される――というのは「天使」によって、みことばの中でたびたび、天界が、また最高の意味で主ご自身が意味されるから。その理由は、天界から分離された(何らかの)天使は決して人間と話さないからである、というのは、それぞれの天使にそこにすべての天使と、だれもが交わりから話すような、たとえ天使がそのことを気づいていなくても、

このような結合があるからである。というのは、天界は主の視野の中で、ひとりの人間のようであるからであり、その霊魂は主ご自身である。それゆえ、主は天界を通して人間と、人間が自分の霊魂から身体を通して他の者と話すように話す、また、このことは彼の心のすべてと個々のものとの結合の中で生じ、それらの真ん中の中に話している事柄がある。しかし、この秘義は少ない言葉で説明されることができない。一部に関して『神的愛と神的知恵について天使の知恵』(『神の愛と知恵』)の中に説明されている。ここから、「天使」によって天界が、また最高の意味で主が意味されることが明らかである――「天使」によって最高の意味で主が意味されことは、天界は天使のプロプリウムからではなく、主の神性から天界であるからであり、その神性から彼らに愛と知恵が、それどころか、いのちがある。ここから、みことばの中で主ご自身が「天使」と言われている。

 これらから、天使は自分自身からヨハネと話さなかった、しかし、主が天界を媒介として天使を通して話したことが明らかである

 [2] それらのことばによって、仁愛とその信仰からの生活の善の中にいる者に啓示されたことが意味される、これらの者が「ヨハネ」によって意味されるからである。というのは、主の十二の弟子、すなわち、使徒によって、善からの真理の中の教会からのすべての者が、また抽象的な意味ですべての教会が意味されるから。「ペトロ」によってその信仰の中のすべての者が、また抽象的に信仰そのものが、「ヤコブ」によって仁愛の中にいる、また抽象的に仁愛そのものが、また「ヨハネ」よって仁愛とその信仰からの生活の善の中にいる者が、また抽象的にそこからの生活の善そのものが意味される。これらが福音書のみことばの中の「ヨハネ」、「ヤコブ」、「ペトロ」によって意味されることは、小著『新しいエルサレムとその天界の教え』(ロンドン、1758年版)122番の中に見られる。

 [3] さて、仁愛とその信仰からの善の生活が教会をつくるので、それゆえ、使徒ヨハネによって教会の状態について秘義が啓示され、それは彼の幻の中に含まれている。

 みことばの中の人物と場所のすべての名前によって天界と教会の事柄が意味されることは、『天界の秘義』(ロンドンで出版)の中にもまた大いに示されている。

 これらから「ご自分の天使によってご自分のしもべヨハネに送ることを意味した」によって、霊的な意味で、主により天界を通して、仁愛とその信仰からの生活の善の中にいる者に啓示されることが意味されていることを明らかにすることができる。というのは、善は信仰を通して働き、仁愛それ自体を通しても、信仰それ自体を通しても働かないからである。