(1) 原文
8. [Vers. 3.] ” Beatus legens, et audientes verba prophetiae, et servantes quae in ea scripta sunt,” significat communionem illorum cum Angelis Caeli, qui vivunt secundum doctrinam Novae Hierosolymae.―Per “beatum” hic intelligitur qui quoad spiritum in Caelo est; ita dum in mundo vivit, in communione cum Angelis Caeli est, is enim quoad Spiritum in Caelo est; per “verba prophetiae” non aliud intelligitur quam doctrina Novae Hierosolymae, nam per “prophetam” in sensu abstracto significatur Doctrina Ecclesiae ex Verbo, ita hic Doctrina Novae Ecclesiae, quae est Nova Hierosolyma; simile per “prophetiam:” per “legere, audire, et servare illa quae in ea scripta sunt,” significatur velle scire illam, attendere ad illa quae ibi, et facere illa quae ibi, in summa vivere secundam illam; quod non beati sint, qui solum legunt, audiunt et servant, seu memoria custodiunt, illa quae visa sunt Johanni, patet (videatur infra n. 944). [2] Quod per “prophetam” significetur Doctrina Ecclesiae ex Verbo, et simile per “prophetiam,” est quia Verbum scriptum est per prophetas, et in Caelo spectatur persona ex eo quod ejus muneris et functionis est; ex eo etiam omnis homo, spiritus et angelus ibi nominatur; quare cum dicitur Propheta, quia ejus functio fuit scribere et docere Verbum, intelligitur Verbum quoad Doctrinam, seu Doctrina ex Verbo. Inde est quod Dominus, quia est Ipsum Verbum, dictus fuerit Propheta (Deut. xviii. 15-20; Matth. xiii. 57; cap. xxi. 11{1} Luc. xiii. 33). Ut sciatur, quod per Prophetam intelligatur Doctrina Ecclesiae ex Verbo, adducentur aliqua loca, ex quibus id colligi potest; apud Matthaeum:
In Consummatione Saeculi “multi Pseudoprophetae exsurgent, et seducent multos: surgent falsi Christi et falsi Prophetae, et in errorem inducent, si possibile, electos” (xxiv. 11, 24);
“consummatio saeculi” est ultimum tempus Ecclesiae, quod nunc est, quando non falsi Prophetae, sed falsa doctrinae sunt. [3] Apud eundem:
“Quisquis Prophetam susceperit in nomine Prophetae, mercedem Prophetae accipiet, et quisquis justum in nomine justi, mercedem justi accipiet” (x. 41);
“suscipere prophetam in nomine prophetae” est recipere doctrinae verum quia est verum, et “suscipere justum in nomine justi” est recipere bonum propter bonum, et “accipere mercedem” est salvari secundum receptionem; quod non aliquis mercedem recipiat seu salvetur quia prophetam et justum in nomine eorum suscipit, patet: illa verba absque cognitione quid “propheta” et quid “justus,” a nemine possunt intelligi; nec quae sequuntur, quod
“Quisquis potaverit unum parvorum horum potu frigidae tantum in nomine discipuli, non perdet mercedem;”
per “Discipulum” intelligitur charitas et simul fides a Domino. [4] Apud Joelem:
“Effundam spiritum Meum super omnem carnem, ita ut Prophetent filii vestri et filiae vestrae” (iii. 1 (Bibl. Angl. ii. 28));
haec de Ecclesia instauranda a Domino, in qua non prophetarunt, sed receperunt doctrinam, quod est “prophetare.” Apud Matthaeum:
Jesus dixit, “Multi dicent Mihi in die illo, Domine, Domine, nonne per Nomen Tuum prophetavimus; sed tunc confitebor illis, non novi vos, discedite a Me operarii iniquitatis” (vii. 22, 23);
quis non videt, quod non dicturi sint quod prophetaverint, sed quod sciverint Doctrinam Ecclesiae et docuerint. In Apocalypsi:
“Venit tempus mortuos judicandi, et dandi mercedem Prophetis ” (xi. 18);
et alibi,
“Exulta Caelum, sancti Apostoli et Prophetae, quia judicavit Deus judicium vestrum” (xviii. 20);
quod merces non danda solum Prophetis sit, et quod (non) exultaturi solum Apostoli et Prophetae sint, cum ultimum judicium futurum est, patet; sed quod omnes qui receperunt vera doctrinae, et vixerunt secundum illa; hi itaque intelliguntur per “Apostolos” et “Prophetas.” [5] Apud Mosen:
Jehovah dixit ad Mosen, “Constitui te Deum Pharaoni, et Aharon frater tuus erit Propheta tibi” (Exod. vii. 1);
per “Deum ” intelligitur Divinum Verum quoad receptionem, a Domino, in quo sensu etiam Angeli vocantur Dii, et per “Prophetam” intelligitur docens et loquens illud; inde est quod Aharon ibi dicatur Propheta. Simile per ” Prophetam” significatur alibi, ut in his:
“Non peribit Lex a Sacerdote, nec Verbum a Propheta” (Jerem. xviii. 18);
“A Prophetis Hierosolymae exivit hypocrisis in Universam terram (Jerem. xxiii. 15, 16);
“Prophetae erunt in ventum, nec verbum in illis” (Jerem. v. 13);
“Sacerdos et Propheta errant per siceram, absorbentur a vino, titubant judicio” (Esaj. xxviii. 7);
“Occidit sol super Prophetis, et nigrescit super iis dies” (Mich. iii. 6);
“Propheta usque ad Sacerdotem, quisque facit mendacium” (Jerem.{2} viii. 10);
[6] in his locis per “Prophetas” et “Sacerdotes” in Sensu spirituali non intelliguntur prophetae et sacerdotes, sed universa Ecclesia, per “Prophetas” illa quoad verum doctrinae, et per “Sacerdotes ” illa quoad bonum vitae, quorum utrumque deperditum fuit; ita intelliguntur illa ab Angelis in Caelo, dum secundum Sensum literae ab hominibus in mundo. Quod Prophetae repraesentaverint statum Ecclesiae quoad doctrinam, et quod Dominus illam quoad ipsum Verbum, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino (n. 15-17).
@1 11 pro “1” @2 Jerem. pro “Esaj.”
(2) 直訳
8. [Vers. 3.] ” Beatus legens, et audientes verba prophetiae, et servantes quae in ea scripta sunt,” significat communionem illorum cum Angelis Caeli, qui vivunt secundum doctrinam Novae Hierosolymae.― 8(第3節) 「読む者は、また預言のことばを聞く者とその中に書かれたそれを守る者は幸いである」は、天界の天使と新しいエルサレムの教えにしたがって生きる者の交際を意味する――
Per “beatum” hic intelligitur qui quoad spiritum in Caelo est; 「幸い(である)」によって、ここに意味される、霊に関して天界の中にいる者が。
ita dum in mundo vivit, in communione cum Angelis Caeli est, is enim quoad Spiritum in Caelo est; そのように、世の中で生きている時、天界の天使との交際の中にいる、というのは、彼は霊に関して天界の中にいるから。
per “verba prophetiae” non aliud intelligitur quam doctrina Novae Hierosolymae, nam per “prophetam” in sensu abstracto significatur Doctrina Ecclesiae ex Verbo, ita hic Doctrina Novae Ecclesiae, quae est Nova Hierosolyma; 「預言のことば」によって新しいエルサレムの教え以外の他のものが意味されない、なぜなら、「預言者」によって、抽象的な意味の中で、みことばからの教会の教えが意味されるからである、したがって(そのように)、ここに新しい教会の教えが、それは新しいエルサレムである。
simile per “prophetiam:” 同様のものが「預言」によって〔意味されている〕。
per “legere, audire, et servare illa quae in ea scripta sunt,” significatur velle scire illam, attendere ad illa quae ibi, et facere illa quae ibi, in summa vivere secundam illam; 「読むこと、聞くこと、またその中に書かれたそれを守ること」によって、それを知ることを欲することが意味される、それらに留意すること、それらはそこに、またそれらを行なうこと、それらはそこに、要するに、それらにしたがって生きること。
quod non beati sint, qui solum legunt, audiunt et servant, seu memoria custodiunt, illa quae visa sunt Johanni, patet (videatur infra n. 944). 幸いでないこと、その者は単に読む、聞くまた守る、すなわち、記憶を守る(保つ)こと、それらを、それらはヨハネに見られた、明らかである(下に見られる、944番)。
[2] Quod per “prophetam” significetur Doctrina Ecclesiae ex Verbo, et simile per “prophetiam,” est quia Verbum scriptum est per prophetas, et in Caelo spectatur persona ex eo quod ejus muneris et functionis est;
[2] 「預言者」によって、みことばからの教会の教えが、また同様のものが「預言」によって意味されることは、みことばは預言者によって書かれたからである、また天界の中で人物はそのことから眺められる、彼の職能と任務に属するもの。
ex eo etiam omnis homo, spiritus et angelus ibi nominatur; そのことからもまた、すべての人間、霊と天使はそこに名づけられる。
quare cum dicitur Propheta, quia ejus functio fuit scribere et docere Verbum, intelligitur Verbum quoad Doctrinam, seu Doctrina ex Verbo. それゆえ、預言者が言われるとき、彼の職務(役目)は、みことばを書くことと教えることであったので、教えに関するみことばが意味される、すなわち、みことばからの教え。
Inde est quod Dominus, quia est Ipsum Verbum, dictus fuerit Propheta (Deut. xviii. 15-20; Matth. xiii. 57; cap. xxi. 11{1} Luc. xiii. 33). ここからである、主は、みことばそのものであるので、預言者と言われたこと(申命記18:15-20、マタイ8:57、第21章11、ルカ13:33)。
Ut sciatur, quod per Prophetam intelligatur Doctrina Ecclesiae ex Verbo, adducentur aliqua loca, ex quibus id colligi potest; 知られるために、預言者によって、みことばからの教会の教えが意味されること、何らかの箇所が提示される、それらからそのことを推断する(導き出す)ことができる。
apud Matthaeum: 「マタイ(福音書)」のもとに――
In Consummatione Saeculi “multi Pseudoprophetae exsurgent, et seducent multos: 世代の完了の中で「多くのにせ(偽りの)預言者が起こる、また多くの者を惑わす。
surgent falsi Christi et falsi Prophetae, et in errorem inducent, si possibile, electos” (xxiv. 11, 24); にせのキリストとにせの預言者たちが起き上がる(現われる)、また間違いの中へひき起こす(導き入れる)、もし可能なら、選ばれた者を」(24:11, 24)。
“consummatio saeculi” est ultimum tempus Ecclesiae, quod nunc est, quando non falsi Prophetae, sed falsa doctrinae sunt. 「世代の完了」は教会の最後の時である、今であること、偽りの預言者でなく、しかし、偽りの教えがある時。
[3] Apud eundem: [3] 同じもの(idem)のもとに――
“Quisquis Prophetam susceperit in nomine Prophetae, mercedem Prophetae accipiet, et quisquis justum in nomine justi, mercedem justi accipiet” (x. 41); 「だれでも、預言者を、預言者の名前の中で受け入れる〔者は〕、預言者の報酬を受け取る、まただれでも正しい者を正しい者の名前の中で、正しい者の報酬を受け取る」(10:41)。
“suscipere prophetam in nomine prophetae” est recipere doctrinae verum quia est verum, et “suscipere justum in nomine justi” est recipere bonum propter bonum, et “accipere mercedem” est salvari secundum receptionem; 「預言者を預言者の名前の中で受け入れること」は、教えの真理を真理であるので受け取ることである、また「正しい者を正しい者の名前の中で受け入れること」は、善を善のために受け取ることである、また「報酬と受け取ること」は受け入れることにしたがって救われることである。
quod non aliquis mercedem recipiat seu salvetur quia prophetam et justum in nomine eorum suscipit, patet: ある者が報酬を受け取らない、または救われる(ない)ことは、預言者と正しい者を彼らの名前の名前の中で受け入るので、明らかである。
illa verba absque cognitione quid “propheta” et quid “justus,” a nemine possunt intelligi; それらのことばは、何が「預言者」か、また何が「正しい者」か知識なしに、だれからも理解されることができない。
nec quae sequuntur, quod 続けられるそれらも〔理解され〕ない、そのことは
“Quisquis potaverit unum parvorum horum potu frigidae tantum in nomine discipuli, non perdet mercedem;” 「だれかがこのひとりの小さい者を(に)冷たい飲み物を飲ませる、こんな程度に弟子の名前の中で、報酬を失わない」。
per “Discipulum” intelligitur charitas et simul fides a Domino. 「弟子」によって、仁愛が、また同時に主からの信仰が意味される。
[4] Apud Joelem: [4] 「ヨエル書」のもとに――
“Effundam spiritum Meum super omnem carnem, ita ut Prophetent filii vestri et filiae vestrae” (iii. 1 (Bibl. Angl. ii. 28)); 「わたしはわたしの霊をすべての肉の上に注ぐ、そのようにあなたがたの息子とあなたがたの娘が預言するために」(ヨエル2:3☆)
☆ Bibl. Angl.とは「イギリスの聖書」の意味です。これは(日本の)現行の聖書と同じ「章や節」の番号付けと同じです。
haec de Ecclesia instauranda a Domino, in qua non prophetarunt, sed receperunt doctrinam, quod est “prophetare.” これは主により設立される(予定の)教会について〔である〕、その中で預言しない、しかし、教えを受け入れる、それが「預言すること」である。
Apud Matthaeum: 「マタイ(福音書)」のもとに――
Jesus dixit, “Multi dicent Mihi in die illo, Domine, Domine, nonne per Nomen Tuum prophetavimus; イエスは言った、「その日の中で、多くの者がわたしに言う、主よ、主よ、私たちはあなたの名前によって預言したのではないか。
sed tunc confitebor illis, non novi vos, discedite a Me operarii iniquitatis” (vii. 22, 23); しかし、その時、わたしは彼らに宣言する、わたしはあなたがたを知らない、わたしから立ち去れ、不法を働く者たち」(7:22, 23)。
quis non videt, quod non dicturi sint quod prophetaverint, sed quod sciverint Doctrinam Ecclesiae et docuerint. だれが見ないか、〔彼らが〕言われないこと、預言したことが、しかし、教会の教えを知った、また教えたこと。
In Apocalypsi: 「黙示録」の中に――
“Venit tempus mortuos judicandi, et dandi mercedem Prophetis ” (xi. 18); 「死んでいる者が裁かれる時が来た、また預言者に報酬を与える〔時が来た〕」(11:18)。
et alibi, また他の箇所に、
“Exulta Caelum, sancti Apostoli et Prophetae, quia judicavit Deus judicium vestrum” (xviii. 20); 「天界、聖なる使徒また預言者よ、小躍りせよ、神はあなたがたの審判を裁いたからである」(18:20)。
quod merces non danda solum Prophetis sit, et quod (non) exultaturi solum Apostoli et Prophetae sint, cum ultimum judicium futurum est, patet; 報酬が預言者だけに与えらないこと、使徒と預言者だけが小躍りしないことは、最後の審判が行なわるとき、明らかである。
sed quod omnes qui receperunt vera doctrinae, et vixerunt secundum illa; しかし、すべての者が、その者は教えの真理を受け入れる、またそれらにしたがって生きる者〔小躍りする〕。
hi itaque intelliguntur per “Apostolos” et “Prophetas.” そこで、これらの者が「使徒」と「預言者」によって意味されている。
[5] Apud Mosen: [5] モーセ〔の書〕のもとに――
Jehovah dixit ad Mosen, “Constitui te Deum Pharaoni, et Aharon frater tuus erit Propheta tibi” (Exod. vii. 1); エホバはモーセに言った、「わたしはあなたをパロに神を定める(任命する)、またあなたの兄弟アロンを、あなたに預言者を」(出エジプト記7:1)。
per “Deum ” intelligitur Divinum Verum quoad receptionem, a Domino, in quo sensu etiam Angeli vocantur Dii, et per “Prophetam” intelligitur docens et loquens illud; 「神」によって、受け入れに関する神的真理を意味する、主から、その意味の中で天使たちもなた神々と呼ばれる、また「預言者」によってそれを教えることと話すことが意味される。
inde est quod Aharon ibi dicatur Propheta. ここからである、アロンがそこに預言者と言われていること。
Simile per ” Prophetam” significatur alibi, ut in his: 同様のものが「預言者」によって、他の箇所に意味される、例えばこれらの中に――
“Non peribit Lex a Sacerdote, nec Verbum a Propheta” (Jerem. xviii. 18); 「祭司から律法が滅びない、預言者から、みことばも」(エレミヤ18:18)。
“A Prophetis Hierosolymae exivit hypocrisis in Universam terram (Jerem. xxiii. 15, 16); 「エルサレムの預言者たちから偽善が全地の中に出てきた」(エレミヤ23:15, 16)。
“Prophetae erunt in ventum, nec verbum in illis” (Jerem. v. 13); 「預言者たちは風(の中)になった(未来完了)、ことばも彼らの中にない」(エレミヤ5:13)。
“Sacerdos et Propheta errant per siceram, absorbentur a vino, titubant judicio” (Esaj. xxviii. 7); 「祭司と預言者たちは強い酒によってさ迷った,ブドウ酒によりのみ込まれた、判断でよろめいた」(イザヤ28:7)。
“Occidit sol super Prophetis, et nigrescit super iis dies” (Mich. iii. 6); 「太陽は預言者の上に沈んだ、また日(日中の光)は彼らの上に暗くなる(ミカ書3:6)。
“Propheta usque ad Sacerdotem, quisque facit mendacium” (Jerem.{2} viii. 10); 「預言者は祭司までも、それぞれの者(だれも)が、うそをつくる(偽りを行なう)」(エレミヤ8:10)。
[6] in his locis per “Prophetas” et “Sacerdotes” in Sensu spirituali non intelliguntur prophetae et sacerdotes, sed universa Ecclesia, per “Prophetas” illa quoad verum doctrinae, et per “Sacerdotes ” illa quoad bonum vitae, quorum utrumque deperditum fuit; [6] これらの箇所の中で「預言者」と「祭司」によって、霊的な意味の中で預言者と祭司が意味されない、しかし、教会全体が〔意味される〕、「預言者」によって、それ(女性単数、すなわち、教会)が、教えの真理に関して、また「祭司」によって、それが、生活の善に関して、それら両方が失われた。
ita intelliguntur illa ab Angelis in Caelo, dum secundum Sensum literae ab hominibus in mundo. そのようにそれら(中性複数)は天界の中の天使たちにより理解されている、世の中の人間により文字どおりの意味にしたがって〔理解される〕時。
Quod Prophetae repraesentaverint statum Ecclesiae quoad doctrinam, et quod Dominus illam quoad ipsum Verbum, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino (n. 15-17). 預言者が教えに関する教会の状態を表象したことは、また主が、みことばそのものに関してそれを〔表象した〕ことは、『新しいエルサレムの教え 主について』の中に見られる(15-17番)。
@1 11 pro “1” 注1 「1」の代わりに11
@2 Jerem. pro “Esaj.” 注2 「Esaj.」の代わりにJerem.