(1) 原文
7. ” Quaecunque vidit,”‘ significat illustrationem illorum in omnibus quae in hac Revelatione sunt.―Per “quaecunque vidit,” in sensu spirituali non intelligitur quae Johannes vidit, illa erant solum Visiones, sed quae vident illi qui per Johannem intelliguntur, qui sunt qui in bono vitae ex charitate et ejus fide sunt, ut supra dictum est; hi vident in Visionibus Johannis arcana de Ecclesiae statu, non ita cum ipsi illa legunt, sed cum vident illa revelata. Praeterea videre significat intelligere, quare etiam in communi loquela dicitur, quod videat illam rem, et quod videat quod veritas sit; est enim visus homini quoad ejus spiritum, aeque ac est ei visus quoad ejus corpus, sed homo spiritu suo videt spiritualia quia ex luce Caeli, at corpore naturalia quia ex luce mundi, et spiritualia sunt res, at naturalia sunt formae illarum; visus spiritus hominis est qui vocatur Intellectus. Ex his patet, quid per “quaecunque vidit,” in spirituali sensu intelligitur, similiter in sequentibus, ubi dicitur quod viderit.
(2) 直訳
7. ” Quaecunque vidit,”‘ significat illustrationem illorum in omnibus quae in hac Revelatione sunt.― 7 「見たどんなものでも」は、この啓示の中にあるすべてのものの中で彼らが照らされることを意味する――
Per “quaecunque vidit,” in sensu spirituali non intelligitur quae Johannes vidit, illa erant solum Visiones, sed quae vident illi qui per Johannem intelliguntur, qui sunt qui in bono vitae ex charitate et ejus fide sunt, ut supra dictum est; 「見たどんなものでも」によって、霊的な意味の中で意味されない、それらはヨハネが見た、それらは単なる幻であった、しかし彼らが見たそれらは、その者はヨハネによって意味される、その者である、その者は仁愛とその信仰からの善の生活の中にいる、上に言われたように。
hi vident in Visionibus Johannis arcana de Ecclesiae statu, non ita cum ipsi illa legunt, sed cum vident illa revelata. これらの者がヨハネの幻の中に教会の状態についての秘義を見た、そのように彼ら自身がそれらを読むときでない、しかし、啓示されたそれらを見るとき。
Praeterea videre significat intelligere, quare etiam in communi loquela dicitur, quod videat illam rem, et quod videat quod veritas sit; さらに、見ることは理解することを意味する、それゆえ、普通の会話(話し方)の中でもまた言われている、それらの事柄を見ること、また〝真理〟であることを見ること。
est enim visus homini quoad ejus spiritum, aeque ac est ei visus quoad ejus corpus, sed homo spiritu suo videt spiritualia quia ex luce Caeli, at corpore naturalia quia ex luce mundi, et spiritualia sunt res, at naturalia sunt formae illarum; というのは、人間に視覚が、彼の霊に関して、等しくそして彼に視覚があるから、彼の身体に関して、しかし、人間は自分の霊で霊的なものを見る、天界の光から〔見る〕ので、しかし、身体で自然的なものを〔見る〕、世の光から〔見る〕ので、また霊的なものは事柄(現実、実在☆)である、しかし、自然的なものはそれらの形である。
☆ resは実際に存在するする「事柄」、すなわち、〖哲学用語〗としての「実在」です。
visus spiritus hominis est qui vocatur Intellectus. 人間の霊の視覚である、それは理解力と呼ばれる。
Ex his patet, quid per “quaecunque vidit,” in spirituali sensu intelligitur, similiter in sequentibus, ubi dicitur quod viderit. これらから明らかである、何が「見たどんなものでも」によって、霊的な意味の中で理解される、同様に続くものの中で、そこに言われている、彼が見たこと。
(3) 訳文
7 「見たどんなものでも」は、この啓示の中にあるすべてのものの中で彼らが照らされることを意味する――
「見たどんなものでも」によって、霊的な意味で、単なる幻であったヨハネが見たものが意味されない、しかしヨハネによって、前に言われたように、仁愛とその信仰からの善の生活の中にいる者が見たものが意味される。これらの者がヨハネの幻の中に教会の状態についての秘義を、彼ら自身がそれらを読むときのようなく、しかし、啓示されたそれらを見るときに見たのである。
さらに、見ることは理解することを意味し、それゆえ、普通の話し方の中でもまた、それらの事柄を見ることは〝真理〟であることを見ることであると言われている。というのは、人間に視覚が、彼の霊に関してと等しく彼の身体に関して視覚があるから、しかし、人間は自分の霊で天界の光から見るので霊的なものを見る、しかし、身体で世の光から見るので、自然的なものを見る、また霊的なものは実在である、しかし、自然的なものはそれらの形である。人間の霊の視覚は理解力と呼ばれるものである。
これらから、「見たどんなものでも」によって、同様に続くものの中で、そこに彼が見たこと言われているものによって、霊的な意味で何が理解されるか明らかである。