原典講読『真のキリスト教』443

[XIV.]
QUOD VITA MORALIS DUM SIMUL EST SPIRITUALIS SIT CHARITAS.
道徳的な生活は、同時に霊的である時、仁愛である。
 
(1) 原文
443. Omnis homo a parentibus et magistris discit moraliter vivere, hoc est, civilem personam agere et honestatis officia exhibere, quae se referunt ad varias virtutes, quae sunt honestatis essentialia, et producere illa per formalia ejus, quae vocantur decora; et sicut aetate provehitur, superaddere rationalia, ac moralia vitae per illa perficere. Nam moralis vita apud pueros usque ad primam adolescentiam est naturalis, quae deinde plus et plus [1]fit rationalis. Qui bene reflectit, potest videre quod moralis vita sit eadem cum charitatis vita; quae quod sit bene agere cum proximo, et moderari ne sit malis contaminata, sequitur ex illis, quae supra (n. 435-438) ostensa sunt. Sed usque in prima aetatis periodo, moralis vita est charitatis vita in extremis; hoc est, modo exterior et anterior ejus pars, et non interior. [2.] Sunt enim quatuor periodi vitae, quas homo ab infantia ad senectutem pertransit: prima est, in qua agit ex aliis secundum instructiones: secunda est, in qua agit ex se moderante intellectu; tertia est, in qua voluntas agit in intellectum, et intellectum modificat illam; quarta est, in qua agit ex confirmato et ex proposito. Sed hae periodi vitae, sunt periodi vitae spiritus hominis, non similiter ejus corporis; hoc enim potest moraliter agere et rationaliter loqui, et tamen spiritus ejus potest contraria velle et cogitare. Quod homo naturalis sit talis, manifeste patet a simulatoribus, assentatoribus, mendacibus et hypocritis; quod hi gaudeant duplici mente, seu quod mens illorum divisa sit in binas discordantes, constat. Aliter apud illos, qui bene volunt et rationaliter cogitant, et inde bene agunt et rationaliter loquuntur; hi sunt qui per "simplices spiritu" in Verbo intelliguntur; simplices dicuntur quia non sunt duplices. [3.] Ex his videri potest, quid proprie intelligitur per externum et internum hominem, et quod nemo possit a moralitate externi hominis concludere ad moralitatem interni, quoniam hic potest in contrario versu esse, et se recondere sicut testudo suum caput in concha, et sicut serpens suum caput in spira; est enim talis ita dictus moralis homo, sicut latro in urbe et in silva, qui in urbe agit personam moralem, sed in silva praedonem. Aliter prorsus illi qui interius seu quoad spiritum morales sunt, quod fiunt per regenerationem a Domino: hi sunt qui intelliguntur per morales spirituales.
 
   @1 fit pro “sit”
 
(2) 直訳
443. Omnis homo a parentibus et magistris discit moraliter vivere, hoc est, civilem personam agere et honestatis officia exhibere, quae se referunt ad varias virtutes, quae sunt honestatis essentialia, et producere illa per formalia ejus, quae vocantur decora; すべての人間、両親教師から道徳的きることをすなわち、市民にふさわしい(公民的な)物を演じる()ことと職務で尊敬すべき行為(名誉)を示すこと、それらはいろいろな美徳に関係する、それらは尊敬すべき行為(名誉)の本質的なもの、またその形式的なものによって生み出すこと、それらは礼儀作法と呼ばれる。
et sicut aetate provehitur, superaddere rationalia, ac moralia vitae per illa perficere. また適当年齢進歩するように、推理力(判断力)積み重ねること、そして道徳的ないのちをそれらによって完成すること。
Nam moralis vita apud pueros usque ad primam adolescentiam est naturalis, quae deinde plus et plus [1]fit rationalis. なぜなら、少年のもとの道徳的ないのちは青年期最初まで自然的であるからであるそれはその後、ますます理性的になる
Qui bene reflectit, potest videre quod moralis vita sit eadem cum charitatis vita; よく熟考する、見ることができる、道徳的生活仁愛生活じものであること
quae quod sit bene agere cum proximo, et moderari ne sit malis contaminata, sequitur ex illis, quae supra (n. 435-438) ostensa sunt. それは、隣人なうことであるまた汚染しないように抑制することこれらからいえるそれらはされた(435-438)
Sed usque in prima aetatis periodo, moralis vita est charitatis vita in extremis; しかしそれでも、適当年齢時期最初まで、道徳的ないのちは最外部仁愛のいのちである
hoc est, modo exterior et anterior ejus pars, et non interior. すなわち、単なる外的なまたその部分、また内的でない
[2.] Sunt enim quatuor periodi vitae, quas homo ab infantia ad senectutem pertransit: [2] というのはいのちのつの期間があるからそれらを人間幼児期から老年期までける
prima est, in qua agit ex aliis secundum instructiones: 「第一のものであるそのえにしたがってからなう
secunda est, in qua agit ex se moderante intellectu; 「第二のものであるその自分自身から理解力統制されてなう
tertia est, in qua voluntas agit in intellectum, et intellectum modificat illam; 「第三のものであるその意志理解力なうまた理解力はそれを修正する
quarta est, in qua agit ex confirmato et ex proposito. 「第四のもの」である、その中で確信したものからまたはっきりとした目的で(故意で)行なう。
Sed hae periodi vitae, sunt periodi vitae spiritus hominis, non similiter ejus corporis; しかし、これらのいのちの期間は、人間の霊的ないのちの期間である、その身体の〔いのちの期間と〕同様ではない。
hoc enim potest moraliter agere et rationaliter loqui, et tamen spiritus ejus potest contraria velle et cogitare. というのは、これ〔身体〕は道徳的に行なうことまた理性的に話すことができる、またそれでもその霊は反対のものを意志することと話すことができるから。
Quod homo naturalis sit talis, manifeste patet a simulatoribus, assentatoribus, mendacibus et hypocritis; 自然的な人間がこのようであることは、偽る者、おべっか使い(追従者)、うそつきと偽善者から明らかである。
quod hi gaudeant duplici mente, seu quod mens illorum divisa sit in binas discordantes, constat. これらの者が二重の心を授けられていること、すなわち、彼らの心が二つの一致しないものの中に分けられている、明らかである(確定している)
Aliter apud illos, qui bene volunt et rationaliter cogitant, et inde bene agunt et rationaliter loquuntur; 彼らのもとで異なる、その者は善く欲し、理性的に考える、またここから善く行ない、理性的に話す。
hi sunt qui per "simplices spiritu" in Verbo intelliguntur; これらの者は、みことばの中で「霊で単純な者」によって意味される。
simplices dicuntur quia non sunt duplices. 単純な者と呼ばれる、二重(二枚舌)でないので。
[3.] Ex his videri potest, quid proprie intelligitur per externum et internum hominem, et quod nemo possit a moralitate externi hominis concludere ad moralitatem interni, quoniam hic potest in contrario versu esse, et se recondere sicut testudo suum caput in concha, et sicut serpens suum caput in spira; [3] これらから見られることができる、何が正しく理解されるか、人間の外なるものと内なるものによって、まただれも人間の外なる礼儀正しさ(徳性)から内なる礼儀正しさ(徳性)に結論する(証明する)ことができないこと、これは反対の回転の中にあることできるので、また自分自身を隠すこと、カメがその頭を甲羅の中にのように、またヘビがその頭をとぐろ巻きの中にのように。
est enim talis ita dictus moralis homo, sicut latro in urbe et in silva, qui in urbe agit personam moralem, sed in silva praedonem. というのは、そのような者がいわゆる(ita dictus)道徳的な人間であるから、都の中また森の中の強盗のような、その者は都の中で道徳的な人物を演じる(振る舞う)、しかし森の中で略奪者を。
Aliter prorsus illi qui interius seu quoad spiritum morales sunt, quod fiunt per regenerationem a Domino: 彼らにまったく異なる、その者は内的に、すなわち、霊に関して道徳的である、それは主により再生によって生じる。
hi sunt qui intelliguntur per morales spirituales. これらの者は、霊的道徳的な者によって意味される。
 
@1 fit pro “sit” 注1 sit」の代わりにfit
 
(3) 訳文
443. すべての人間、両親教師から道徳的きることをすなわち、市民にふさわしい物を演じることと職務で尊敬すべき行為を示すことを、それらは尊敬すべき行為の本質的なものであるいろいろな美徳に関係し、またその形式的なものによって礼儀作法と呼ばれるもの生み出す。また適当年齢進歩するように、推理力(判断力)積み重ね、そして道徳的ないのちをそれらによって完成すること。
 なぜなら、少年のもとの道徳的ないのちは、青年期最初まで自然的でありそれはその後、ますます理性的になるからである
 よく熟考する、道徳的生活仁愛生活じものであることをることができるそれは、隣人なうことまた汚染しないように抑制することでありそれらはされたこと(435-438)からいえる
 しかしそれでも、適当年齢時期最初まで、道徳的ないのちは最外部仁愛のいのちであるすなわち、単なる外的なその部分であり、内的でない
[2] というのは、人間幼児期から老年期までけるいのちのつの期間があるから――「第一のものそのえにしたがってからなう。「第二のものその自分自身から理解力統制されてなう。「第三のものその意志理解力なうまた理解力はその意志修正する「第四のもの」は、その中で確信したものから、はっきりとした目的で行なう。
 しかし、これらのいのちの期間は、人間の霊的ないのちの期間であり、その身体の〔いのちの期間と〕同様ではない。というのは、これ〔身体〕は道徳的に行ない、理性的に話すことができる、またそれでもその霊は反対のものを意志し、話すことができるから。
 自然的な人間がこのようであることは、偽る者、おべっか使い、うそつき、偽善者から明らかである。これらの者が二重の心を授けられていること、すなわち、彼らの心が二つの一致しないものに分けられていることが明らかである。
善く欲し、理性的に考え、またここから善く行ない、理性的に話す者のもとでは異なる。
これらの者は、みことばの中で「霊で単純な者」によって意味される。二重でないので単純な者と呼ばれる。
 [3] これらから、人間の外なるものと内なるものによって何が正しく理解され、まただれも人間の外なる徳性から内なる徳性を、これは反対の回転の中にあることできるので、結論することができないこと、また、カメがその頭を甲羅の中に、ヘビがその頭をとぐろ巻きの中に隠すように自分自身を隠すことを見ることができる。
 というのは、そのような者が、いわゆる、都の中また森の中の強盗のような道徳的な人間であるから、その者は都の中で道徳的な人物を、しかし森の中で略奪者を演じる。
 内的に、すなわち、霊に関して道徳的である者はまったく異なる、それは主により再生によって生じる。これらの者は、霊的道徳的な者によって意味される。

コメントを残す