[XIII.]
QUOD HOMO IN EXERCITIIS CHARITATIS NON PONAT MERITUM IN OPERIBUS,
DUM CREDIT QUOD OMNE BONUM SIT A DOMINO.
人間は、仁愛の実践の中で、働きの中に功績を置いてはならない、
すべての善は主からであることを信じている間は。
(1) 原文
439. Meritum ponere in operibus, quae fiunt salutis causa, damnosum est; in illo enim latent mala, de quibus factor nihil scit: latet negatio influxus et operationis Dei apud hominem; fiducia propriae potentiae in rebus salutis; fides in se et non in Deum; justificatio sui; salvatio ex propriis viribus; annihilatio gratiae et misericordiae Divinae; rejectio reformationis et regenerationis per Divina media; in specie derogatio meriti et justitiae Domini Dei Salvatoris, quae sibi vindicant; praeterea continua intuitio mercedis, quam pro fine primo et ultimo spectant; submersio et exstinctio amoris in Dominum et amoris erga proximum; totalis ignorantia et imperceptibilitas jucundi amoris caelestis (quod est absque merito), et sola sensatio amoris sui; nam qui mercedem primo loco ponunt, et salutem secundo, ita hanc propter illam, invertunt ordinem, ac desideria interiora mentis suae immergunt proprio suo, et in corpore conspurcant illa malis suae carnis. Inde est, quod bonum meriti coram angelis appareat sicut rubigo, et bonum non meriti sicut purpura. Quod non faciendum sit bonum fine mercedis, docet Dominus apud Lucam:
"Si benefacitis illis, qui benefaciunt vobis, quae vobis gratia est?….Potius diligite inimicos vestros, et benefacite, atque mutuo date nihil inde sperantes; tunc erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia Ille benignus super ingratos et malos" (vi. 33-36).
Quod homo non possit facere bonum, quod in se bonum est, nisi a Domino, apud Johannem:
"Manete in Me, et Ego in vobis; quemadmodum palmes non potest fructum ferre a se ipso, nisi manserit in vite; ita neque vos nisi in Me manseritis;….quia sine Me non potestis facere quicquam (xv. 4, 5).
Et alibi,
"Non potest homo sumere quicquam, nisi sit datum illi e caelo" (iii. 27).
(2) 直訳
439. Meritum ponere in operibus, quae fiunt salutis causa, damnosum est; 働きの中に功績を置くことは、それを救いのために行なう、有害である。
in illo enim latent mala, de quibus factor nihil scit: というのは、その中に悪が隠れているから、それらについて本人(犯す者)は何も知らない。
latet negatio influxus et operationis Dei apud hominem; 〔そこには〕隠れている、人間のもとへの神の流入と働きの否定。
fiducia propriae potentiae in rebus salutis; 救いの事柄でのプロプリウム(自己)の力の信頼。
fides in se et non in Deum; 自分自身への☆、また神へでない信仰。
☆ in seは通常「本質的に」と訳しますが、ここは文脈(後ろのin Deum)からこうなります。
justificatio sui; 自己義認。
salvatio ex propriis viribus; プロプリウム(自己)の男(人間)からの救い。
annihilatio gratiae et misericordiae Divinae; 神的な恵みと慈悲の消滅。
rejectio reformationis et regenerationis per Divina media; 神的な手段を通しての改心と再生の拒絶。
in specie derogatio meriti et justitiae Domini Dei Salvatoris, quae sibi vindicant; 特に、救い主なる神である主の功績と義の取り去ること☆、それらを自分自身に要求する。
☆ derogatioは『レキシコン』にありませんが、この意味でしょう。
praeterea continua intuitio mercedis, quam pro fine primo et ultimo spectant; さらに、報酬(利得)の絶え間のない注視、それを最初と最後の目的として眺める。
submersio et exstinctio amoris in Dominum et amoris erga proximum; 主への愛と隣人に対する愛の水没と消滅。
totalis ignorantia et imperceptibilitas jucundi amoris caelestis (quod est absque merito), et sola sensatio amoris sui; 天界の愛の快さ(それは功績なしのものである)の完全な無知と知覚できないこと、また単に自己愛の感覚(意識)。
nam qui mercedem primo loco ponunt, et salutem secundo, ita hanc propter illam, invertunt ordinem, ac desideria interiora mentis suae immergunt proprio suo, et in corpore conspurcant illa malis suae carnis. なぜなら、報酬を第一の場所に、また救いを第二〔の場所〕に置く者は、そのようにこれ(救い)をそれ(報酬)のために、秩序を逆さにする、そして自分の心の内的な願いを自分のプロプリウムに浸す(沈める)、またそれらを身体の中で汚す、自分の肉の悪で。
Inde est, quod bonum meriti coram angelis appareat sicut rubigo, et bonum non meriti sicut purpura. ここからである、功績の善は天使の前に黒穂病のように見える、また功績のない善は紫色(紅)のように。
Quod non faciendum sit bonum fine mercedis, docet Dominus apud Lucam: 報酬の目的で善を行なってはならないことを、主は「ルカ(福音書)」のもとで教えている――
"Si benefacitis illis, qui benefaciunt vobis, quae vobis gratia est? 「もし、あなたがたが彼らによくしてやる(善を行なう)なら、その者はあなたがたによくする、何があなたがたに恵み(恩恵)であるか?
….Potius diligite inimicos vestros, et benefacite, atque mutuo date nihil inde sperantes; ……むしろ、あなたがたの敵を好め(愛せ)、またよくしてやれ、そして貸付け(融資)を与えよ、何もそこから望まないで。
tunc erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia Ille benignus super ingratos et malos" (vi. 33-36). その時、あなたがたの報酬は多い、また至高者の息子になる、その者は不愉快な者と悪い者の上に親切〔である〕からである」(6:33-36)。
Quod homo non possit facere bonum, quod in se bonum est, nisi a Domino, apud Johannem: 人間は善を行なうことができないこと、それは本質的に善である、主からでないなら、「ヨハネ(福音書)」のもとに――
"Manete in Me, et Ego in vobis; 「わたしの中にとどまれ、またわたしもあなたがたの中に。
quemadmodum palmes non potest fructum ferre a se ipso, nisi manserit in vite; 枝がそれ自体そのものから実を結ぶことができないように、ブドウの木の中にとどまらないなら。
ita neque vos nisi in Me manseritis; そのように、あなたがたもない、わたしの中にあなたがたがとどまらないなら。
….quia sine Me non potestis facere quicquam (xv. 4, 5). ……わたしなしであなたがたは何も行なうことができないからである」(15:4, 5)。
Et alibi, また他の箇所に、
"Non potest homo sumere quicquam, nisi sit datum illi e caelo" (iii. 27). 「人間は何も取る(得る)ことができない、それが天界から与えられないなら」(3:27)。
(3) 訳文
439. 救いのために行なう働きの中に功績を置くことは有害である。というのは、その中に悪が隠れていて、それらについて本人は何も知らないから――〔そこには次のものが〕隠れている。人間への神の流入と働きの否定。救いの事柄でのプロプリウム(自己)の力の信頼。神へでなく自分自身への信仰。自己義認。人間のプロプリウム(自己)からの救い。神的な恵みと慈悲の消滅。神的な手段を通しての改心と再生の拒絶。特に、救い主なる神である主の功績と義の取り去り、それらを自分自身に要求すること。さらに、報酬の絶え間のない注視、それを最初と最後の目的として眺める。主への愛と隣人に対する愛の水没と消滅。天界の愛の快さ(それは功績なしのものである)の完全な無知と知覚できないこと、また単に自己愛の感覚。
なぜなら、報酬を第一の場所に、また救いを第二の場所に置く者は、そのように、これ(救い)を〔第一の場所に〕それ(報酬)〔を第二の場所に置く〕ために、秩序を逆さにする、そして自分の心の内的な願いを自分のプロプリウムに浸し、自分の肉の悪でそれらを身体の中で汚す。
ここから、功績の善は天使の前に黒穂病のように、また功績のない善は紅(くれない)のように見える。 報酬の目的で善を行なってはならないことを、主は「ルカ福音書」で教えられている――
「もし、あなたがたがあなたがたによくする者によくしてやるなら、何があなたがたに恵みなのか? ……むしろ、あなたがたの敵を愛せ、よくしてやれ、そしてそこから何も望まないで貸付けを与えよ。その時、あなたがたの報酬は多く、至高者の息子になる。その方は不愉快な者と悪い者に親切であるからである」(6:33-36)。
人間は主からでないなら本質的に善である善を行なうことができないことを「ヨハネ福音書」で――
「わたしの中にとどまれ、わたしもあなたがたの中にとどまる。枝がブドウの木の中にとどまらないなら、それ自体から実を結ぶことができないように、そのように、あなたがたも、わたしの中にとどまらないならできない。……わたしなしであなたがたは何も行なういことができないからである」(15:4, 5)。
また他の箇所に、
「天から与えられないなら人間は何も得ることができない」(3:27)。
(1) 原文
440. At cogitare, quod in caelum veniant, et quod bonum faciendum sit propterea, non est spectare mercedem ut finem, ac ponere meritum in operibus, nam id cogitant etiam illi qui amant proximum ut se ipsum, et Deum supra omnia; hi enim cogitant id ex fide in Domini verba,
Quod merces eorum futura sit magna in caelis (Matth. v. 11, 12; vi. 1; x. 41, 42; Luc. vi. 23, [1]35; xiv. 12, [2]13, 14; Joh. iv. 36).
Quod qui bona fecerunt, tanquam hereditatem possessuri sint regnum e fundatione mundi paratum (Matth. xxv. 34):
Quod cuivis retribuatur secundum opera ejus (Matth. xvi. 27; Joh. v. 29; Apoc. xiv. 13; xx. 12, 13; Jerem. xxv. 14; xxxii. 19; Hosch. iv. 9; Sach. i. 6; et alibi).
Hi non in fiducia mercedis ex merito sunt, sed in fide promissionis ex gratia. Apud hos est jucundum faciendi bonum proximo merces. Hoc jucundum est angelis in caelo, et est jucundum spirituale, quod est aeternum, et immensum excedit omne jucundum naturale. Illi qui in isto jucundo sunt, non volunt audire de merito, nam amant facere, et in eo faustum percipiunt; et hi contristantur si credatur quod faciant propter retributionem. Sunt illi sicut qui bonum faciunt amicis amicitiae causa, fratri fraternitatis causa, uxori et liberis uxoris et liberorum causa, patriae patriae causa, ita ex amicitia et amore; illi qui benefaciunt, etiam dicunt et persuadent quod non propter se sed propter illos.
@1 35 pro “25” @2 13 pro “33”
(2) 直訳
440. At cogitare, quod in caelum veniant, et quod bonum faciendum sit propterea, non est spectare mercedem ut finem, ac ponere meritum in operibus, nam id cogitant etiam illi qui amant proximum ut se ipsum, et Deum supra omnia; しかし、考えることは、天界の中へやって来ること、またこのために善を行なうべきであることは、報酬を目的として眺めることではない、そして働きの中に功績を置くこと、なぜなら、彼らもまたそのことを考えるからである、その者は隣人を自分自身(そのもの)のように、また主をすべてにまさって愛する。
hi enim cogitant id ex fide in Domini verba, というのは、これらの者はそのことを主のことばへの信仰から考えるから、
Quod merces eorum futura sit magna in caelis (Matth. v. 11, 12; vi. 1; x. 41, 42; Luc. vi. 23, [1]35; xiv. 12, [2]13, 14; Joh. iv. 36). 彼らの報酬は天界の中で大きくなる(マタイ5:11, 12、6:1、10:41, 42、ルカ6:23, 35、14:12, 13, 14、ヨハネ4:36)。
Quod qui bona fecerunt, tanquam hereditatem possessuri sint regnum e fundatione mundi paratum (Matth. xxv. 34): 善を行なった者は、いわば、世の創造から用意された王国を、相続を所有する(マタイ25:34)。
Quod cuivis retribuatur secundum opera ejus (Matth. xvi. 27; Joh. v. 29; Apoc. xiv. 13; xx. 12, 13; Jerem. xxv. 14; xxxii. 19; Hosch. iv. 9; Sach. i. 6; et alibi). それぞれの者に彼の働きにしたがって報いられる(マタイ16:27、ヨハネ5:29、黙示録14:13、20:12, 13、エレミヤ25:14、32:19、ホセア4:9、ゼカリヤ1:6、また他の箇所に)。
Hi non in fiducia mercedis ex merito sunt, sed in fide promissionis ex gratia. これらの者は功績からの報酬の信頼の中にいない、しかし、恵みからの約束の信仰の中に。
Apud hos est jucundum faciendi bonum proximo merces. これらの者のもとに、隣人に善を行なう快さの報酬がある。
Hoc jucundum est angelis in caelo, et est jucundum spirituale, quod est aeternum, et immensum excedit omne jucundum naturale. この快さが天界の中の天使にある、また霊的な快さである、それは永遠のものである、また自然的なすべての快さに計り知れないほど超える(まさる)。
Illi qui in isto jucundo sunt, non volunt audire de merito, nam amant facere, et in eo faustum percipiunt; 彼らは、その者はその快さの中にいる、功績について聞くことを欲しない、なぜなら、行なうことを愛するからである、またそのことの中に高慢を知覚する。
et hi contristantur si credatur quod faciant propter retributionem. またこれらの者は悲しむ、もし信じられるなら、報酬のために行なっていること。
Sunt illi sicut qui bonum faciunt amicis amicitiae causa, fratri fraternitatis causa, uxori et liberis uxoris et liberorum causa, patriae patriae causa, ita ex amicitia et amore; 彼らは善を行なう者のようである、友に友のために、兄弟に兄弟であることのために、妻と子どもに妻と子どものために、祖国に祖国のために、そのように友情と愛から。
illi qui benefaciunt, etiam dicunt et persuadent quod non propter se sed propter illos. 彼らは、その者は善を行なう、さらにまた言う、説得する(確信させる)、自分自身のためでなく、しかし、他の者のために〔である〕こと。
@1 35 pro “25” 注1 「25」の代わりに35
@2 13 pro “33” 注2 「33」の代わりに13
(3) 訳文
440. しかし、天界の中へやって来ること、またこのために善を行なうべきである、と考えることは、報酬を目的として眺めること、そして働きの中に功績を置くことではない、なぜなら、隣人を自分自身のように、また主をすべてにまさって愛する者もまたそのことを考えるからである。というのは、これらの者はそのことを主のことばへの信仰から考えるから、
彼らの報酬は天界の中で大きくなる(マタイ5:11, 12、6:1、10:41, 42、ルカ6:23, 35、14:12, 13, 14、ヨハネ4:36)。
善を行なった者は、いわば、世の創造から用意された王国を相続する(マタイ25:34)。
それぞれの者にその働きにしたがって報いられる(マタイ16:27、ヨハネ5:29、黙示録14:13、20:12, 13、エレミヤ25:14、32:19、ホセア4:9、ゼカリヤ1:6、また他の箇所に)。
これらの者は功績からの報酬の信頼の中にいない、しかし、恵みからの約束の信仰の中にいる。
これらの者に、隣人に善を行なう快さの報酬がある。
この快さが天界の中の天使にあり、霊的な快さであり、それは永遠のもの、また自然的なすべての快さに計り知れないほどまさるものである。
その快さの中にいる者は、功績について聞くことを欲しない、なぜなら、行なうことを愛し、またそのことの中に高慢を知覚するからである。またこれらの者は、もし報酬のために行なっている、と信じられるなら、悲しむ。
彼らは、友のために友に、兄弟であることのために兄弟に、妻と子どものために妻と子どもに、祖国のために祖国に、そのように友情と愛から善を行なう者のようである。善を行なう者は、さらにまた、自分自身のためでなく、しかし、他の者のためにである、と言い、確信させる。