原典講読『天界と地獄』no.472.

(1) 原文
472. Sed per facta et opera non intelliguntur facta et opera solum qualia sistuntur in externa forma, sed etiam qualia sunt in interna; unusquisque enim novit quod omne factum et opus procedat ex voluntate et cogitatione hominis; nam nisi inde procederet, foret solum motus, qualis fit ex automatis ac simulacris: quare factum aut opus in se spectatum est solum effectus qui animam et vitam suam ducit ex voluntate et cogitatione, usque adeo ut sit voluntas et cogitatio in effectu; proinde quod sit voluntas et cogitatio in externa forma. Inde sequitur, quod qualis est voluntas et cogitatio, quae producunt factum aut opus, tale quoque sit factum et opus: si cogitatio et voluntas bonae sunt, tunc facta et opera sunt bona, si autem cogitatio et voluntas malae sunt, tunc facta et opera sunt mala, tametsi in externa forma apparerent similia. Possunt mille homines similiter facere, hoc est, simile factum sistere; tam simile, ut quoad externam formam vix discerni queant; et tamen unumquodvis in se spectatum est dissimile, quia ex dissimili voluntate. [2] Sit exemplo, sincere et juste agere cum socio: unus potest sincere et juste agere cum illo ob finem ut appareat quod sincerus et justus sit propter se et sui honorem; alter propter mundum et lucrum; tertius propter retributionem et meritum; quartus propter amicitiam; quintus propter timorem legis, jacturae famae et functionis; sextus ut trahat aliquem ad suas partes etiam malas; septimus ut fallat; ita alii aliter: sed omnium horum facta, tametsi bona apparent, nam sincere et juste agere cum socio est bonum, usque mala sunt, quoniam non fiunt propter sincerum et justum, quod amet illa, sed propter se et mundum, quos amat; cui amori sincerum et justum serviunt, sicut famuli domino, quos dominus vilipendit et ablegat, quando sibi non serviunt. [3] Sincere et juste cum socio ad similem apparentiam in externa forma etiam agunt qui ex amore sinceri et justi agunt; quidam eorum ex vero fidei seu obedientia, quia ita praeceptum est in Verbo; quidam ex bono fidei seu conscientia, quia ex religioso; quidam ex bono charitatis erga proximum, quia ejus bono consulendum est: quidam ex bono amoris in Dominum, quia bonum faciendum propter bonum, ita quoque sincerum et justum propter sincerum et justum, quae amant quia sunt a Domino, et quia Divinum procedens a Domino est in illis, et inde illa in ipsa sua essentia spectata sunt Divina. Horum facta aut opera sunt interius bona; quare etiam sunt exterius bona; nam, ut supra dictum est, facta aut opera prorsus talia sunt, qualis est cogitatio et voluntas, ex quibus procedunt; et quod absque his non sint facta et opera, sed solum motus inanimati. Ex his constat, quid per “opera” et “facta” in Verbo intelligitur.
(2) 直訳
Sed per facta et opera non intelliguntur facta et opera solum qualia sistuntur in externa forma, sed etiam qualia sunt in interna; しかし、行為と働きによって単に外なる形の中に現われるような行為と働きだけが意味されない、しかしまた内なるものの中にあるようなもの〔意味される〕。
unusquisque enim novit quod omne factum et opus procedat ex voluntate et cogitatione hominis; なぜなら、それぞれ(だれも)が知ったから☆、すべての行為と働きは人間の意志と思考から発出することを。
☆ novitは、形は完了形で、そのように訳すこともありますが、その意味から「知っている」とも訳します。
nam nisi inde procederet, foret solum motus, qualis fit ex automatis ac simulacris: なぜなら、そこから発出しなかったなら、単なる動きであったから、自動人形や(彫)像から生じるような。
quare factum aut opus in se spectatum est solum effectus qui animam et vitam suam ducit ex voluntate et cogitatione, usque adeo ut sit voluntas et cogitatio in effectu; それゆえ、本質的に眺められる行為または働き☆は、単なる結果である、それはその霊魂といのちを意志と思考から導いている、結果の中の意志と思考である、そこまでも〔なっている〕。
☆ ここの行為と働き(行ない、業)はfactumとopusで「単数形」です。冒頭の行為と働きはfactaとoperaで「複数形」です。意味の違いは、浅学なこともあり、そのことについて書かれたものを知りませんが、複数形のとき、さまざまな行為など、「具体的なもの」、単数形のとき、もともと抽象名詞ですが「行為なるもの」といった「一般的、抽象的」意味が強くなると思います。訳せば日本語に単数・複数の区別がないので同じ言葉になってしますが、このようなニュアンスを原典から感じることができます。
proinde quod sit voluntas et cogitatio in externa forma. したがって、外なる形の中の意志と思考である。
Inde sequitur, quod qualis est voluntas et cogitatio, quae producunt factum aut opus, tale quoque sit factum et opus: ここから帰結される、意志と思考がどんなものであるか、それらは行為または働きを生む、行為と働きもまたそのようなものであること。
si cogitatio et voluntas bonae sunt, tunc facta et opera sunt bona, si autem cogitatio et voluntas malae sunt, tunc facta et opera sunt mala, tametsi in externa forma apparerent similia. もし、思考と意志が善であるなら、その時、行為と働きは善である、しかしながら、もし、思考と意志が悪であるなら、その時、行為と働きは悪である、たとえ外なる形の中で同じように見えても。
Possunt mille homines similiter facere, hoc est, simile factum sistere; 千の人間が同様に行なうことができる、すなわち、同様に行為を現わすこと〔ができる〕。
tam simile, ut quoad externam formam vix discerni queant; それほど同様に、外なる形に関してほとんど見分けることができないほど。
et tamen unumquodvis in se spectatum est dissimile, quia ex dissimili voluntate. そしてそれでも本質的に見られたそれぞれは同じでない、同じでない意志からなので。
[2] Sit exemplo, sincere et juste agere cum socio: [2] 例がある☆、仲間に、誠実に、また公正に行なうこと。
☆ sitは接続法なので、話者の意志を反映します。すなわち「ある」ようにする。すなわち、「例を持ち出そう」、「例にしよう」という意味です。
unus potest sincere et juste agere cum illo ob finem ut appareat quod sincerus et justus sit propter se et sui honorem; 一人は彼らに誠実で公正に行なうことができる、自分自身と自分の名誉のために誠実と公正であることが見られるようにとの目的のために。
alter propter mundum et lucrum; 他の者は、世と利益のために。
tertius propter retributionem et meritum; 第三の者は報酬と功績のために。
quartus propter amicitiam; 第四の者は友情のために。
quintus propter timorem legis, jacturae famae et functionis; 第五の者は法律の恐れのために、名声と職業を失うことの〔恐れ〕。
sextus ut trahat aliquem ad suas partes etiam malas; 第六の者は他の者を自分の側に引き寄せるために、悪の〔側に〕すら。
septimus ut fallat; 第七の者は欺くために。
ita alii aliter: このように他の者たちは異なって。
sed omnium horum facta, tametsi bona apparent, nam sincere et juste agere cum socio est bonum, usque mala sunt, quoniam non fiunt propter sincerum et justum, quod amet illa, sed propter se et mundum, quos amat; しかし、すべてのこれらの行為は、たとえ善に見えても、なぜなら、仲間に誠実で公正に行なうことは善であるから、それでも悪である、誠実と公正のためにならないので、それらを愛すること、しかし自分自身と世のために、それを愛する。
cui amori sincerum et justum serviunt, sicut famuli domino, quos dominus vilipendit et ablegat, quando sibi non serviunt. この愛に誠実と公正は仕える、召使が主人にのように、彼を主人はさげすみ、追放する、自分自身に仕えない(役立たない)時。
[3] Sincere et juste cum socio ad similem apparentiam in externa forma etiam agunt qui ex amore sinceri et justi agunt; [3] 仲間に誠実で公正に、外なる形の中で同様に見えるものに、誠実で公正な〔ものへの〕愛から行なう者もまた行なう。
quidam eorum ex vero fidei seu obedientia, quia ita praeceptum est in Verbo; 彼らのある者は信仰の真理または従順から〔行なう〕、みことばの中にこのように命じられているので。
quidam ex bono fidei seu conscientia, quia ex religioso; ある者は信仰の善または良心から〔行なう〕、宗教的信念からなので。
quidam ex bono charitatis erga proximum, quia ejus bono consulendum est: ある者は隣人に対する仁愛の善から〔行なう〕、彼の善を思いやらなくてはならないので。
quidam ex bono amoris in Dominum, quia bonum faciendum propter bonum, ita quoque sincerum et justum propter sincerum et justum, quae amant quia sunt a Domino, et quia Divinum procedens a Domino est in illis, et inde illa in ipsa sua essentia spectata sunt Divina. ある者は主への愛の善から〔行なう〕、善のために善を行なわなくてはならないので、このようにまた誠実と公正のために誠実と公正を〔行なう〕、それらを愛する、主からのものであるので、そして主から発出する神性がそれらの中にあるので、そしてここからそれらはその本質そのものの中に見られる、神的なものである〔ので愛する〕。
Horum facta aut opera sunt interius bona; これらの行為と働きは内的に善である。
quare etiam sunt exterius bona; それゆえ、外的にもまた善である。
nam, ut supra dictum est, facta aut opera prorsus talia sunt, qualis est cogitatio et voluntas, ex quibus procedunt; なぜなら、上に言われたように、行為または働きはこのようなものであるから、思考と意志がどんなものであるか、それらから発出する。
et quod absque his non sint facta et opera, sed solum motus inanimati. そして、これらなしに行為と働きはないこと、しかし単なるいのちのない動き(運動)である。
Ex his constat, quid per “opera” et “facta” in Verbo intelligitur. これらから明らかである、みことばの中の「働き」と「行為」よって何が意味されるか。
(3) 訳文
 しかし、行為と働きによって単に外なる形の中に現われるような行為と働きだけでなく、内なるものの中にあるようなものもまた意味される。なぜなら、だれもが、すべての行為と働きは人間の意志と思考から発出することを知っているから。というのも、そこから発出しなかったなら、自動人形や彫像から生じるような単なる運動であったろうから。それゆえ、本質的に眺められる行為または働きは、その霊魂といのちを意志と思考から導いている単なる結果であり、結果の中の意志と思考でもある。したがって、外なる形の中の意志と思考である。ここから、行為または働きを生む意志と思考がどんなものであるかによって、行為と働きもまたそのようなものであることが帰結される。思考と意志が善であるなら、その時、行為と働きは善である。しかし、思考と意志が悪であるなら、その時、行為と働きは、たとえ外なる形の中で同じように見えても悪である。千の人間が同じように行なうことができる、すなわち、同じような行為を示すことができる。外なる形に関してほとんど見分けることができないほど、それほど同じようにである。それでも、それぞれが本質的に見られたとき、同じではない、意志が同じでないからである。
[2] 仲間に、誠実にまた公正に行なうことを例にしよう。ある者は、自分自身と自分の名誉のために、誠実と公正であると見られるようにとの目的のために、彼らに誠実で公正に行なうことができる。第二の者は、世と利益のために。第三の者は報酬と功績のために。第四の者は友情のために。第五の者は法律を恐れ、名声と職業を失うことを恐れるために。第六の者は他の者を自分の側に、悪の側にすら引き寄せるために。第七の者は欺くために。このように他の者たちはまた異なった理由で行なう。しかし、これらすべての行為は、たとえ善に見えても、なぜなら、仲間に誠実で公正に行なうことは善であるから、それでも悪である。誠実と公正のために、それらを愛するためにでなく、自分自身と世のために、それを愛するからである。この愛に誠実と公正は、召使が主人に仕えるように仕えるが、主人は召使が自分に役立たない時、さげすみ、追放する。
[3] 誠実で公正なものへの愛から行なう者もまた、外なる形で同じに見えるようにものに、仲間に誠実で公正に行なう。彼らのある者は、みことばの中に命じられているので、信仰の真理または従順から行なう。ある者は、宗教的信念から、信仰の善または良心から行なう。ある者は、隣人の善を思いやらなくてはならないので、彼に対する仁愛の善から行なう。ある者は主への愛の善から、善のために善を行なわなくてはならないので、このようにまた誠実と公正のために誠実と公正を行なう。それらは主からのものであり、主から発出する神性がそれらの中にあり、そしてここからその本質そのものの中に見られる神的なものであるので、それら〔誠実と公正〕を愛する。これらの行為と働きは内的に善であり、それゆえ、外的にもまた善である。なぜなら、前に言われたように、思考と意志がどんなものであるかによって、それらから発出する行為または働きはそのようなものであるから。そして、これらなしに行為と働きはなく、いのちのない単なる運動である。これらから、みことばの中の「働き」と「行為」よって何が意味されるか明らかである。