(1) 原文
462 [primo]. Sed usque discrimen inter vitam hominis in mundo spirituali ac vitam ejus in mundo naturali, est magnum, tam quoad sensus externos et eorum affectiones, quam quoad sensus internos et eorum affectiones. Illi qui in caelo sunt, multo exquisitius sentiunt, hoc est, vident et audiunt, et quoque sapientius cogitant, quam cum fuerunt in mundo; vident enim ex luce caeli, quae multis gradibus excedit lucem mundi (videatur supra, n. 126); audiunt etiam per atmosphaeram spiritualem, quae etiam multis gradibus excedit terrestrem (n. 235). Differentia sensuum horum externorum est sicut differentia clari respective ad obscurum nimbi in mundo, ac sicut lucis meridie ad umbram vespere: lux enim caeli, quia est Divinum Verum, dat visui angelorum, ut minutissima appercipiant et distinguant; [2] correspondet etiam visus eorum externus visui interno seu intellectui, nam apud angelos influit unus visus in alterum, ut unum agant, inde illis tanta acies: et quoque similiter correspondet auditus perceptioni eorum, quae est tam intellectus quam voluntatis; inde in sono et vocibus loquentis appercipiunt minutissima affectionis et cogitationis ejus, in sono illa quae affectionis sunt, et in vocibus illa quae cogitationis (videatur supra, n. 234-245); sed reliqui sensus apud angelos non tam exquisiti sunt sicut sensus visus et auditus, ex causa quia visus et auditus inserviunt intelligentiae et sapientiae eorum, sed non reliqui, qui si in simili gradu exquisiti forent, auferrent lucem et jucundum sapientiae eorum, ac inferrent jucundum voluptatum quae variorum appetituum et corporis, quae tantum obscurant et debilitant intellectum, quantum praepollent; ut quoque fit apud homines in mundo, qui tantum obesi et stupidi sunt quoad vera spiritualia, quantum indulgent gustui et lenociniis tactilium corporis. [3] Quod etiam interiores sensus angelorum caeli, qui sunt cogitationis et affectionis eorum, exquisitiores et perfectiores sint quam fuerunt illis in mundo, constare potest ex illis quae dicta et ostensa sunt in articulo de Sapientia Angelorum Caeli (n. 265-275). Quod autem discrimen status illorum qui in inferno sunt respective ad statum illorum in mundo attinet, est quoque id magnum; quanta enim perfectio et excellentia sensuum externorum et internorum est apud angelos qui in caelo, tanta imperfectio est apud illos qui in inferno; sed de horum statu in sequentibus agendum est.
(2) 直訳
Sed usque discrimen inter vitam hominis in mundo spirituali ac vitam ejus in mundo naturali, est magnum, tam quoad sensus externos et eorum affectiones, quam quoad sensus internos et eorum affectiones. しかし、それでも霊界での人間の生活と自然界での彼の生活の間の相違は、大きい、外なる感覚とその情愛に関してと同様に、内なる感覚とその情愛に関しても。
Illi qui in caelo sunt, multo exquisitius sentiunt, hoc est, vident et audiunt, et quoque sapientius cogitant, quam cum fuerunt in mundo; 天界にいる者たちは、多く鋭敏に感じる、すなわち、見る、聞く、そしてまたさらに賢く考える、世にいたときよりも。
vident enim ex luce caeli, quae multis gradibus excedit lucem mundi (videatur supra, n. 126); なぜなら、天界の光から見るから、それは多くの段階で世の光にまさる(上の126番に見られる)。
audiunt etiam per atmosphaeram spiritualem, quae etiam multis gradibus excedit terrestrem (n. 235). さらにまた霊的な大気を通して聞く〔から〕、それもまた多くの段階で地のものにまさる(235番)。
Differentia sensuum horum externorum est sicut differentia clari respective ad obscurum nimbi in mundo, ac sicut lucis meridie ad umbram vespere: これらの外なる感覚の相違は、世のもやの暗さと比べて明るさのように相違している、そして夕方のやみと比べて昼間の光のように。
lux enim caeli, quia est Divinum Verum, dat visui angelorum, ut minutissima appercipiant et distinguant; なぜなら、天界の光は、神的な真理であるので、天使たちに視覚を与えるから、最も微細なものを認め、識別するような。
[2] correspondet etiam visus eorum externus visui interno seu intellectui, nam apud angelos influit unus visus in alterum, ut unum agant, inde illis tanta acies: [2] さらにまた、彼らの外なる視覚は内なる視覚すなわち理解力に対応する、なぜなら☆、天使たちのもとで一人の視覚は他の者に流入するから、一つとして働くように、ここから彼らにそれほど大きい鋭さ〔がある〕。
☆ ここの論理的結びつきが私には理解できません。すなわちnam以下が「理解力に対応する」ことの説明になっているように思えません。namを省けば理解できます。
et quoque similiter correspondet auditus perceptioni eorum, quae est tam intellectus quam voluntatis; そしてまた同様に、聴覚は彼らの知覚に対応する、それは理解力と同様に意志のものである。
inde in sono et vocibus loquentis appercipiunt minutissima affectionis et cogitationis ejus, in sono illa quae affectionis sunt, et in vocibus illa quae cogitationis (videatur supra, n. 234-245); ここから、話している音声と言葉の中に、彼の情愛と思考の最も微細なものを認める、その音声の中に情愛のものを、またその言葉の中に思考のものを(上の234-245番に見られる)。
sed reliqui sensus apud angelos non tam exquisiti sunt sicut sensus visus et auditus, ex causa quia visus et auditus inserviunt intelligentiae et sapientiae eorum, sed non reliqui, qui si in simili gradu exquisiti forent, auferrent lucem et jucundum sapientiae eorum, ac inferrent jucundum voluptatum quae variorum appetituum et corporis, quae tantum obscurant et debilitant intellectum, quantum praepollent; しかし、天使たちのもとの残りの感覚は、これほどに鋭敏ではない、視覚と聴覚のように、その理由は、視覚と聴覚は彼らの知性と知恵に役立つ、しかし残りは〔役立た〕ない、もし同じ段階(程度)に鋭敏であったなら、彼らの知恵の光と楽しさを取り去る、そして快楽の楽しさをもたらすからである、それらはいろいろな欲望と身体のもの〔である〕、それらはそれだけ理解力をくもらせ、弱める、どれだけ強く働くか。
ut quoque fit apud homines in mundo, qui tantum obesi et stupidi sunt quoad vera spiritualia, quantum indulgent gustui et lenociniis tactilium corporis. さらにまた世の中で人間のもとで生じるように、その者はそれだけ鈍く、愚かである、霊的な真理に関して、どれだけ味覚に、身体の触覚の誘惑におぼれるか。
[3] Quod etiam interiores sensus angelorum caeli, qui sunt cogitationis et affectionis eorum, exquisitiores et perfectiores sint quam fuerunt illis in mundo, constare potest ex illis quae dicta et ostensa sunt in articulo de Sapientia Angelorum Caeli (n. 265-275). [3] 天界の天使たちの内的な感覚もまた、それらは彼らの思考と情愛のものである、世で彼らにあったよりもさらに鋭敏でさらに完全であることは、これらから明らかにすることができる、それは「天界の天使たちの知恵について」の章の中で言われ、示された(265-275番)。
Quod autem discrimen status illorum qui in inferno sunt respective ad statum illorum in mundo attinet, est quoque id magnum; しかしながら、地獄の中にいる者彼らの状態の相違、世での彼らの状態と比べて、については、それもまた大きい。
quanta enim perfectio et excellentia sensuum externorum et internorum est apud angelos qui in caelo, tanta imperfectio est apud illos qui in inferno; なぜなら、天界の中の天使たちのもとの外なるまた内なる感覚は完全ですぐれているその程度に、それほど地獄の中の彼らのもとで不完全であるから。
sed de horum statu in sequentibus agendum est. しかし、これら(後者)の状態は続くものの中で扱われる。
(3) 訳文
しかしそれでも、人間の霊界での生活と自然界での生活の間の相違は、外なる感覚とその情愛と同様に内なる感覚とその情愛に関しても大きい。天界にいる者たちは、世にいたときよりもさらに鋭敏に感じる、すなわち、見、聞き、そしてまたさらに賢く考える。なぜなら、数段階も世の光にまさる天界の光から見るから(前の126番に見られる)。さらにまた、数段階も地のものにまさる霊的な大気を通して聞くから(235番)。これらの外なる感覚は、世のもやの暗さと比べて明るさのように、夕方のやみと比べて昼間の光のように相違している。なぜなら、天界の光は、神的な真理であるので、天使たちに、最も微細なものを認め、識別するような視覚を与えるから。
[2] さらにまた、彼らの外なる視覚は内なる視覚すなわち理解力に対応する、なぜなら、天使たちのもとで一人の視覚は一つとして働くように他の者に流入し、ここから彼らにこれほど大きな鋭さがあるから。そしてまた同様に、聴覚は彼らの知覚に対応し、それは理解力と同じく意志のものである。ここから、話している音声と言葉の中に、彼の情愛と思考の最も微細なものを、その音声の中に情愛のものを、またその言葉の中に思考のものを認める(前の234-245番に見られる)。しかし、天使たちのもとの残りの感覚は、視覚と聴覚ほどに鋭敏ではない。その理由は、視覚と聴覚は彼らの知性と知恵に役立つが、しかし残りの感覚は役立たず、もし同じ程度に鋭敏であったなら、彼らの知恵の光と楽しさを取り去り、いろいろな欲望と身体のものである快楽の楽しさをもたらし、それらが強く働きかければかけるほど、それだけ理解力をくもらせ、弱めるからである。このことは世でもまた人間のもとに生じている。味覚や身体の触覚の誘惑におぼれるかほど、その者は霊的な真理に関してそれだけ鈍く、愚かである。
[3] 天界の天使たちの思考と情愛のものである内的な感覚もまた、世で彼らにあったよりもさらに鋭敏でさらに完全であることは、「天界の天使たちの知恵について」の章の中で言われ、示されたことから明らかにすることができる(265-275番)。しかし、地獄の中にいる者らの状態の相違については、世での彼らの状態と比べて、それもまた大きい。なぜなら、天界の天使たちのもとの外なるまた内なる感覚は完全ですぐれているほどに、それほどに地獄の彼らのもとで感覚は不完全であるから。しかし、後者の状態は続くものの中で扱おう。