原典講読『天界と地獄』no.461.

       [XLVIII.]
     QUOD HOMO POST MORTEM SIT IN OMNI SENSU, MEMORIA, COGITATIONE, AFFECTIONE, IN QUIBUS IN MUNDO; ET QUOD NIHIL RELINQUAT PRAETER TERRESTRE SUUM CORPUS.
     人間は死後、世でその中にいた、すべての感覚、記憶、思考、情愛の中にいること。そして地的な自分の身体を除いて何も残さないこと。
(1) 原文
461. Quod homo cum e naturali mundo in spiritualem transit, quod fit cum moritur, omnia sua, seu quae sui hominis sunt, secum ferat, praeter terrestre suum corpus, ex multiplici experientia testatum mihi factum est. Nam homo cum intrat mundum spiritualem, seu vitam post mortem, in corpore est sicut in mundo; ad apparentiam nullum discrimen est, quoniam non sentit et videt discrimen: sed corpus ejus spirituale est, et sic a terrestribus separatum seu purificatum; et cum spirituale tangit et videt spirituale, est prorsus sicut cum naturale tangit et videt naturale. Inde homo cum spiritus factus est, non aliter scit, quam quod in suo corpore sit in quo fuit in mundo, et inde non scit quod obiverit. [2] Homo spiritus etiam gaudet omni sensu externo et interno, quo gavisus est in mundo; videt sicut prius, audit et loquitur sicut prius, odorat quoque et gustat, ac tactu sentit cum tangitur sicut prius; appetit etiam, desiderat, cupit, cogitat, reflectit, afficitur, amat, vult sicut prius; et qui studiis delectatur legit et scribit sicut prius: verbo, homo cum transit ab una vita in alteram, seu ab uno mundo in alterum, est sicut ab uno loco in alterum, et secum fert omnia quae in se ut homo possidet; sic ut non dici possit quod homo, post mortem, quae solum est corporis terrestris, aliquid sui amiserit. [3] Memoriam etiam naturalem secum fert; nam omnia quaecunque in mundo audivit, vidit, legit, didicit, cogitavit a prima infantia usque ad ultimum vitae, retinet; sed objecta naturalia quae insunt memoriae, quia non reproduci possunt in spirituali mundo, quiescunt, sicut fit apud hominem quum non ex illis cogitat; sed usque reproducuntur quando Domino beneplacet. Verum de memoria hac, et de ejus statu post mortem, in mox sequentibus plura dicentur. Quod talis status hominis post mortem sit, sensualis homo prorsus non credere potest, quia non capit; nam sensualis homo non potest aliter quam naturaliter cogitare, et quoque de spiritualibus; quapropter illa quae non sentit, hoc est, videt oculis sui corporis, et tangit manibus ejus, dicit non esse, sicut legitur de Thoma (Joh. XX. 25, 27, 29). Qualis sensualis homo est, videatur supra (n. 267, et ibi in notis b).
(2) 直訳
Quod homo cum e naturali mundo in spiritualem transit, quod fit cum moritur, omnia sua, seu quae sui hominis sunt, secum ferat, praeter terrestre suum corpus, ex multiplici experientia testatum mihi factum est. 人間は自然界から霊的なもの中に移るとき、そのことは死ぬときに起こる、自分のすべてのもの、すなわち人間自身にあるもの、自分自身に持ってくる、自分の地的な身体を除いて、多くの経験から私に明らかとなった。
Nam homo cum intrat mundum spiritualem, seu vitam post mortem, in corpore est sicut in mundo; なぜなら、人間は霊界に移るとき、すなわち死後の生活、世の中でのような身体の中にいるから。
ad apparentiam nullum discrimen est, quoniam non sentit et videt discrimen: 外観に何も相違はない、相違を感じ、また見ないので。
sed corpus ejus spirituale est, et sic a terrestribus separatum seu purificatum; しかし、彼の身体は霊的なものである、そしてこうして地的なものから分離した、すなわち清められた〔ものである〕。
et cum spirituale tangit et videt spirituale, est prorsus sicut cum naturale tangit et videt naturale. そして霊的なものが霊的なものに触れ、見るときは、完全に自然的なものが自然的なものに触れ、見るときのようである。
Inde homo cum spiritus factus est, non aliter scit, quam quod in suo corpore sit in quo fuit in mundo, et inde non scit quod obiverit. ここから、人間は霊になったとき、異なって知らない、自分の身体の中にいること、それは世にあった、そしてここから死んだことを知らない。
[2] Homo spiritus etiam gaudet omni sensu externo et interno, quo gavisus est in mundo; [2] 人間霊もまた外なると内なるすべての感覚を享受する、それを世で享受した。
videt sicut prius, audit et loquitur sicut prius, odorat quoque et gustat, ac tactu sentit cum tangitur sicut prius; 以前のように見る、以前のように聞き、話す、嗅ぎ、そしてまた味わう、そして以前のように触れられるとき、触覚を感じる。
appetit etiam, desiderat, cupit, cogitat, reflectit, afficitur, amat, vult sicut prius; さらにまた以前のように、願う、望む、欲する、考える、熟考する、感じる、愛する、意志する。
et qui studiis delectatur legit et scribit sicut prius: そして研究(知的な探究、学問)を楽しむ者は、以前のように読み、書く。
verbo, homo cum transit ab una vita in alteram, seu ab uno mundo in alterum, est sicut ab uno loco in alterum, et secum fert omnia quae in se ut homo possidet; 一言でいえば、人間は一つの生活から他のものへ移るとき、すなわち、一つの世から他のものへ、一つの場所から他のものへのようである、そして自分自身にすべてのものを持ってくる、自分自身の中に人間が所有するようなもの。
sic ut non dici possit quod homo, post mortem, quae solum est corporis terrestris, aliquid sui amiserit. こうして、言われることはできないこと、人間は、死後、それは単なる地的な、身体のものである、自分自身の何かを失った。
[3] Memoriam etiam naturalem secum fert; [3] 自然的な記憶もまた自分自身に持ってくる。
nam omnia quaecunque in mundo audivit, vidit, legit, didicit, cogitavit a prima infantia usque ad ultimum vitae, retinet; なぜなら、すべてのものは、どんなものでも世の中で聞いた、見た、読んだ、言った、考えた、幼児期の最初から生活の終わりまで、保有するから。
sed objecta naturalia quae insunt memoriae, quia non reproduci possunt in spirituali mundo, quiescunt, sicut fit apud hominem quum non ex illis cogitat; しかし、記憶の中に内在する自然的な対象は、霊界で再現されることできないので、休む、それら〔対象〕から考えない〔ときの〕人間のもとに生じるように。
sed usque reproducuntur quando Domino beneplacet. しかしそれでも、主が喜ばれる時、再現される。
Verum de memoria hac, et de ejus statu post mortem, in mox sequentibus plura dicentur. しかし、この記憶について、また死後の状態について、すぐに続くものの中で多くのことが言われる。
Quod talis status hominis post mortem sit, sensualis homo prorsus non credere potest, quia non capit; 死後の人間の状態がこのようであること、感覚的な人間はまったく信じることができない、感知しないので。
nam sensualis homo non potest aliter quam naturaliter cogitare, et quoque de spiritualibus; なぜなら、感覚的な人間は自然的に以外に異なって考えることができないから、そして霊的なものについてもまた。
quapropter illa quae non sentit, hoc est, videt oculis sui corporis, et tangit manibus ejus, dicit non esse, sicut legitur de Thoma (Joh. XX. 25, 27, 29). それゆえ、感じないものそれらを、すなわち、自分の身体の目で見る、また彼の手で触れる、存在しないと言う、トマスについて読まれるように(ヨハネ20:25,27,29)。
Qualis sensualis homo est, videatur supra (n. 267, et ibi in notis b). 感覚的な人間がどんなものであるか、上(267番、それとそこの注b)に見られる。〔注bとは、そこに{2}で表記してある『天界の疑義から』の二番目のものです〕
(3) 訳文
 人間は自然界から霊的なもの中に移るとき、そのことは死ぬときに起こるが、自分のすべてのもの、すなわち人間自身にあるものを、自分の地的な身体を除いて自分自身にもっていることが、多くの経験から私に明らかとなった。なぜなら、人間は霊界に、すなわち死後の生活に移るとき、世でもっていたような身体の中にいるから。外観に何も相違はない、相違を感じ、また見ないので。しかし、彼の身体は霊的なもの、こうして地的なものから分離した、すなわち清められたものである。霊的なものが霊的なものに触れ、見るとき、それは完全に自然的なものが自然的なものに触れ、見るときのようである。ここから、人間は霊になったとき、世にあった自分の身体の中にいるとしか知らない、そしてここから死んだことも知らない。
[2] 人間霊もまた世で享受した外と内なるすべての感覚を享受する。以前のように見、聞き、話し、嗅ぎ、味わい、そして以前のように触れられるとき、触覚を感じる。さらにまた以前のように、願い、望み、欲し、考え、熟考し、感じ、愛し、意志する。そして知的な探究を楽しむ者は、以前のように読み、書く。一言でいえば、人間は一つの生活から他の生活へ、すなわち、一つの世から他のものへ移るとき、一つの場所から他の場所へ移るようなものであり、自分自身の中に人間が所有するようなものをすべてのものをもっている。こうして、人間は、単なる地的な、身体のものである死の後、自分自身の何かを失ったと言うことはできない。
[3] 自然的な記憶もまた自分自身にもっている。なぜなら、世で幼児期の最初から生活の終わりまで、聞き、見、読み、言い、考えたどんなものでもすべてのものを保有するから。しかし、記憶の中に内在する自然的な対象は、霊界で再現されることできないので、それらの対象から考えないときの人間の場合のように、休止する。しかしそれでも、主が喜ばれる時、再現される。しかし、この記憶について、また死後の状態について、すぐに後に続くものの中で多くのことを述べよう。死後の人間の状態がこのようであることを、感覚的な人間は、感知しないので、まったく信じることができない。なぜなら、感覚的な人間は、霊的なものについてもまた、自然的にしか考えることができないから。それゆえ、感じないものを、すなわち、自分の肉眼で見、またその手で触れないものを、トマスについて書かれているように(ヨハネ20:25,27,29)、存在しないと言う。感覚的な人間がどんなものであるかは、前に(267番とそこの注2)見られる。