(1) 原文
306. Informatus sum e caelo, quod antiquissimis fuerit immediata revelatio, quoniam interiora eorum erant versa ad caelum, et quod inde conjunctio Domini cum humano genere tunc fuerit: post illorum autem tempora quod non talis immediata revelatio fuerit, sed mediata per correspondentias; omnis enim horum cultus Divinus constabat ex illis; unde ecclesiae illius temporis vocatae sunt ecclesiae repraesentativae; sciebant enim tunc quid correspondentia et quid repraesentatio, et quod omnia quae in terris sunt corresponderent spiritualibus quae in caelo et in ecclesia, seu, quod idem, repraesentarent illa; quare naturalia, quae erant externa cultus eorum, inserviebant illis pro mediis cogitandi spiritualiter, ita cum angelis. Postquam scientia correspondentiarum et repraesentationum oblitterata fuit, tunc Verbum conscriptum est, in quo omnes voces et sensus vocum correspondentiae sunt, continent sic sensum spiritualem seu internum, in quo sunt angeli; quare cum homo legit Verbum, et id percipit secundum sensum litterae seu externum, angeli id percipiunt secundum sensum internum seu spiritualem; omnis enim cogitatio angelorum est spiritualis, at cogitatio hominis est naturalis; cogitationes illae quidem diversae apparent, sed usque unum sunt quia correspondent. Inde est, quod postquam homo se removit a caelo, et rupit vinculum, a Domino provisum sit medium conjunctionis caeli cum homine per Verbum.
(2) 直訳
Informatus sum e caelo, quod antiquissimis fuerit immediata revelatio, quoniam interiora eorum erant versa ad caelum, et quod inde conjunctio Domini cum humano genere tunc fuerit: 私は天界から知らされた、最古代人たちに直接の啓示があったこと、彼らの内的なものは天界に向かっていたので、そしてここから人間との主の結合がその時あったこと。
post illorum autem tempora quod non talis immediata revelatio fuerit, sed mediata per correspondentias; しかしながら、彼らの時代の後、このような直接の啓示はなくなったこと、しかし、対応によって間接の〔啓示があった〕。
omnis enim horum cultus Divinus constabat ex illis; なぜなら、これらのすべての神礼拝はそれら〔対応〕から成り立ったから。
unde ecclesiae illius temporis vocatae sunt ecclesiae repraesentativae; そこから、その時代の教会は表象的な教会と呼ばれた。
sciebant enim tunc quid correspondentia et quid repraesentatio, et quod omnia quae in terris sunt corresponderent spiritualibus quae in caelo et in ecclesia, seu, quod idem, repraesentarent illa; なぜなら、その時、対応とは何か、また表象とは何か〔彼らは〕知っていたから、そして地上にあるすべてのものは天界の中と教会の中の霊的なものに対応すること、すなわち、同じこと〔であるが〕、それらを表象する〔ことを知っていたから〕。
quare naturalia, quae erant externa cultus eorum, inserviebant illis pro mediis cogitandi spiritualiter, ita cum angelis. それゆえ、自然的なものは、それは彼らの礼拝の外なるものであった、彼らに霊的に考える手段として役立った、このように天使たちとともに〔考える手段として〕。
Postquam scientia correspondentiarum et repraesentationum oblitterata fuit, tunc Verbum conscriptum est, in quo omnes voces et sensus vocum correspondentiae sunt, continent sic sensum spiritualem seu internum, in quo sunt angeli; 対応と表象の知識が〔記憶から〕抹殺された後、その時、みことばが書かれた、その中のすべての言葉と言葉の意味は対応するものである、こうして霊的なまたは内なる意味を含む、その中に天使たちがいる☆。
☆ 原文どおりの直訳ですが「通じる」でしょうか? 「その中」とは「霊的な意味または内意の中」であり、「意味の中にいる」で、私は理解できますが、異様ですね。それで柳瀬は「天使たちの認めている」、長島は「天使レベルの」と意訳しています。私は長島訳のような「天使レベルの・・・」では理解できないどころか、原文の趣旨をまるで逸脱していて、決して認めることができません。
quare cum homo legit Verbum, et id percipit secundum sensum litterae seu externum, angeli id percipiunt secundum sensum internum seu spiritualem; それゆえ、人間がみととばを読むとき、そしてそれを文字通りのまたは外なる意味にしたがって知覚する〔とき〕、天使たちはそれを内なるまたは霊的な意味にしたがって知覚する。
omnis enim cogitatio angelorum est spiritualis, at cogitatio hominis est naturalis; なぜなら、天使たちのすべての思考は霊的である、しかし、人間の思考は自然的であるから。
cogitationes illae quidem diversae apparent, sed usque unum sunt quia correspondent. それらの思考は確かに異なって見える、しかしそれでも対応するので一つである。
Inde est, quod postquam homo se removit a caelo, et rupit vinculum, a Domino provisum sit medium conjunctionis caeli cum homine per Verbum. ここからである、人間が天界から自分自身を遠ざける(=遠ざかり)、きずなを破った後、主により、みことばによって人間との天界の結合の手段が備えられた。
(3) 訳文
私は天界から以下のことを知らされた。最古代人たちには直接の啓示があり、彼らの内的なものは天界に向かっていたので、ここからその時、人間との主の結合があったこと。しかし、彼らの時代の後、このような直接の啓示はなくなり、しかし、対応によって間接の啓示があったこと。なぜなら、これらのすべての神礼拝はそれらの対応から成り立ったから。そこから、その時代の教会は表象的な教会と呼ばれたこと。なぜなら、その時、彼らは対応とは何か、また表象とは何か、そして地上にあるすべてのものは天界と教会の中の霊的なものに対応すること、すなわち、同じことであるが、それらを表象することを知っていたから。それゆえ、彼らの礼拝の外なるものであった自然的なものは、彼らに霊的に考える手段として、このように天使たちとともに考える手段として役立った。 対応と表象の知識が〔記憶から〕抹殺された後、その時、みことばが書かれ、そのみことばのすべての言葉と言葉の意味は対応するものであり、こうして霊的なまたは内なる意味を含み、その意味の中に天使たちがいる。それゆえ、人間がみととばを読むとき、そしてそれを文字通りの意味または外なる意味にしたがって知覚するとき、天使たちはそれを内なる意味または霊的な意味にしたがって知覚する。なぜなら、天使たちのすべての思考は霊的であるが、人間の思考は自然的であるから。それらの思考は確かに異なって見えるが、しかしそれでも対応するので一つである。ここから、人間が天界から遠ざかり、きずなを破った後、主により、みことばによって人間との天界の結合の手段が備えられたのである。