(1) 原文
307. Quomodo conjungitur caelum cum homine per Verbum, velim ex aliquibus locis inde illustrare. Describitur Nova Hierosolyma in Apocalypsi his verbis:
“Vidi caelum novum et terram novam, et prius caelum et prior terra abierat….: et.. vidi sanctam civitatem Hierosolymam …descendentem a Deo e caelo…..Civitas quadrangularis erat, ejus longitudo quanta latitudo; et “angelus” mensus est calamo civitatem ad stadiorum duodecim millia; longitudo, latitudo et altitudo..aequales. Et mensus est murum ejus centum quadraginta quatuor cubitorum; mensura hominis quae est angeli:….erat structura muri ex jaspide; ipsa vero civitas aurum purum, et similis vitro puro: et fundamenta muri..omni lapide pretioso ornata. … Duodecim portae duodecim margaritae erant;….et platea civitatis aurum purum tanquam vitrum pellucidum” (cap. xxi. 1, 2, 16-18 [, 19, 21]).
Homo qui haec legit, non aliter illa intelligit quam secundum sensum litterae, nempe quod periturum sit caelum aspectabile cum terra, et novum caelum exstiturum, et quod super novam terram descensura sit sancta civitas Hierosolyma, et quod illa futura sit quoad omnes suas mensuras secundum descriptionem. Sed angeli qui apud hominem sunt, prorsus aliter illa intelligunt, nempe, singula spiritualiter quae homo naturaliter. [2] Per “novum caelum et novam terram” intelligunt novam ecclesiam; per “civitatem Hierosolymam descendentem a Deo e caelo,” intelligunt caelestem ejus doctrinam revelatam a Domino; per “longitudinem,” “latitudinem,” et “altitudinem” ejus, quae aequales, et duodecim millia stadiorum, intelligunt omnia bona et vera illius doctrinae in complexu; per “murum” ejus intelligunt vera tutantia illam; per “mensuram muri centum quadraginta quatuor cubitorum,” quae “mensura hominis, hoc est, angeli,” intelligunt omnia illa vera tutantia in complexu, et quale eorum; per “duodecim portas” ejus quae ex margaritis, intelligunt vera introducentia, “margaritae” etiam significant talia vera; per “fundamenta muri” quae ex lapidibus pretiosis, intelligunt cognitiones super quibus doctrina illa fundatur; per “aurum simile vitro puro,” ex quo civitas et ex quo platea ejus, intelligunt bonum amoris, ex quo pellucet doctrina cum suis veris. Ita percipiunt angeli omnia illa, proinde non sicut homo ideae hominis naturales ita transeunt in ideas spirituales apud angelos, praeter quod sciant aliquid de sensu litterae Verbi, ut de novo caelo et de nova terra, de nova civitate Hierosolyma, de muro ejus, de fundamentis muri, ac de mensuris. Usque tamen angelorum cogitationes, unum faciunt cum cogitationibus hominis, quia correspondent; unum faciunt paene sicut voces loquentis et intellectus earum apud audientem qui non attendit ad voces sed solum ad intellectum. [3] Inde patet, quomodo caelum conjungitur cum homine per Verbum. Sit adhuc exemplum ex Verbo,
“In die illo erit semita ab Aegypto ad Aschurem, et veniet Aschur in Aegyptum, et Aegyptus in Aschurem, et servient Aegyptii Aschuri: in die illo erit Israel tertius Aegypto et Aschuri, benedictio in medio terrae, cui benedicet Jehovah Zebaoth, dicendo, Benedictus populus meus ..Aegyptius, et opus manuum mearum Assyrius, et hereditas mea Israel” (Esai. cap. xix. 23-25).
Quomodo homo cogitat, et quomodo angeli, cum haec leguntur, constare potest ex sensu litterae Verbi, et ex sensu ejus interno: homo cogitat ex sensu litterae, quod Aegyptii et Assyrii ad Deum convertendi sint, et acceptandi, et quod unum facturi cum gente Israelitica: sed angeli cogitant secundum sensum internum de homine ecclesiae spiritualis, qui in eo sensu ibi describitur, cujus spirituale est Israel, naturale est Aegyptius, et rationale, quod medium, est Aschur.{1} Hic et ille sensus usque unum sunt, quia correspondent; quare cum angeli ita spiritualiter cogitant, et homo ita naturaliter, conjuncti sunt paene sicut anima et corpus; sensus etiam internus Verbi est ejus anima, et sensus litterae est ejus corpus. Tale est Verbum ubivis: inde patet, quod sit medium conjunctionis caeli cum homine, et quod sensus litterae ejus inserviat pro basi et fundamento.
(2) 直訳
Quomodo conjungitur caelum cum homine per Verbum, velim ex aliquibus locis inde illustrare. どのように天界が人間とみことばによって結合されているか、 私はそこから何らかの個所から説明したい。
Describitur Nova Hierosolyma in Apocalypsi his verbis: 新しいエルサレムが黙示録の中にこれらの言葉で叙述されている――
“Vidi caelum novum et terram novam, et prius caelum et prior terra abierat….: 「私は新しい天と新しい地を見た、そして最初の天と最初の地は立ち去った・・・。
et.. vidi sanctam civitatem Hierosolymam …descendentem a Deo e caelo….. また・・・私は聖なる都エルサレムが・・・神より〔出て〕天界から降って来るのを見た・・・。
Civitas quadrangularis erat, ejus longitudo quanta latitudo; 都は正方形であった、その長さは幅ほど大きい。
et “angelus” mensus est calamo civitatem ad stadiorum duodecim millia; そして「天使」は都を葦で測った、十二千☆スタディオンまで。
☆ 12×1,000の意味です。すなわち1万2千ですが、12と1,000に内意があるので、こうします。
longitudo, latitudo et altitudo..aequales. 長さ、幅、高さは・・・等しい。
Et mensus est murum ejus centum quadraginta quatuor cubitorum; そしてその城壁が測られた、百四十四キュビット。
mensura hominis quae est angeli: 人間の尺度、それは天使の〔尺度〕である。
….erat structura muri ex jaspide; ・・・城壁の構造は碧玉からできていた。
ipsa vero civitas aurum purum, et similis vitro puro: しかし都そのものは純金、そして純粋なガラスに似て〔いた〕。
et fundamenta muri..omni lapide pretioso ornata. また城壁の基礎(土台)は・・・すべての貴重な石(宝石)で飾られていた。
… Duodecim portae duodecim margaritae erant; ・・・十二の門は十二の真珠であった。
…. et platea civitatis aurum purum tanquam vitrum pellucidum” (cap. xxi. 1, 2, 16-18 [, 19, 21]). また都の街路は純金で、あたかも透明なガラスのようであった」(第21章1,2,16-19,21)。
Homo qui haec legit, non aliter illa intelligit quam secundum sensum litterae, nempe quod periturum sit caelum aspectabile cum terra, et novum caelum exstiturum, et quod super novam terram descensura sit sancta civitas Hierosolyma, et quod illa futura sit quoad omnes suas mensuras secundum descriptionem. これらを読む人間は、それらを文字通りの意味にしたがって以外に異なって理解しない、すなわち、目に見える天は地とともに破壊される、そして新しい天が存在するようになる、そして新しい地の上に聖なる都エルサレムが降る、そしてそれはすべてのその尺度に関して記述にしたがってなる。
Sed angeli qui apud hominem sunt, prorsus aliter illa intelligunt, nempe, singula spiritualiter quae homo naturaliter. しかし、人間のもとにいる天使たちは、まったくこれらを異なって理解する、すなわち、個々のものを霊的に〔理解する〕それを人間は自然的に〔理解する〕。
[2] Per “novum caelum et novam terram” intelligunt novam ecclesiam; [2] 「新しい天と新しい地」によって、〔彼らは〕新しい教会を理解する。
per “civitatem Hierosolymam descendentem a Deo e caelo,” intelligunt caelestem ejus doctrinam revelatam a Domino; 「神より〔出て〕天界から降って来る都エルサレム」によって、〔彼らは〕主により啓示されたその教会の教えを理解する。
per “longitudinem,” “latitudinem,” et “altitudinem” ejus, quae aequales, et duodecim millia stadiorum, intelligunt omnia bona et vera illius doctrinae in complexu; その「長さ」、「幅」、「高さ」によって、それらは等しく、また十二千スタディオン、〔彼らは〕それらの教えの統一体としてのすべての善と真理を理解する。
per “murum” ejus intelligunt vera tutantia illam; その「城壁」によって、その守る真理を理解する。
per “mensuram muri centum quadraginta quatuor cubitorum,” quae “mensura hominis, hoc est, angeli,” intelligunt omnia illa vera tutantia in complexu, et quale eorum; 「城壁の尺度が百四十四キュビット」、それは「人間の尺度、すなわち、天使の〔尺度であった〕」によって、統一体としての守るそのすべての真理を理解する、それとその性質。
per “duodecim portas” ejus quae ex margaritis, intelligunt vera introducentia, “margaritae” etiam significant talia vera; 真珠から〔できていた〕その「十二の門」によって、導き入れる真理を理解する、「真珠」もまたこのような真理を意味する。
per “fundamenta muri” quae ex lapidibus pretiosis, intelligunt cognitiones super quibus doctrina illa fundatur; 貴重な石(=宝石)から〔できていた〕「城壁の基礎(土台)」によって、知識を理解する、その上にその教えが基礎づけられる。
per “aurum simile vitro puro,” ex quo civitas et ex quo platea ejus, intelligunt bonum amoris, ex quo pellucet doctrina cum suis veris. 「純粋なガラスに似た金」によって、それらから都とそれらからその街路〔ができていた〕、愛の善を理解する、それらから教えをその真理とともに透明にする。
Ita percipiunt angeli omnia illa, proinde non sicut homo; このように天使たちはそれらすべてを知覚する、したがって人間のようにでなく。
ideae hominis naturales ita transeunt in ideas spirituales apud angelos, praeter quod sciant aliquid de sensu litterae Verbi, ut de novo caelo et de nova terra, de nova civitate Hierosolyma, de muro ejus, de fundamentis muri, ac de mensuris. 人間の自然的な観念はこのように天使たちのもとの霊的な観念に移る、みことばの文字通りの意味について何らかのものを知ることなしに☆、例えば、新しい天と新しい地について、新しい都エルサレムについて、その城壁について、城壁の基礎について、また寸法について。
☆ praeter quod の直訳は「~ことを除いて」ですが、「~(こと)なしに」という意味です。
Usque tamen angelorum cogitationes, unum faciunt cum cogitationibus hominis, quia correspondent; やはりそれでも、天使たちの思考は、人間の思考と一つとなっている、対応するので。
unum faciunt paene sicut voces loquentis et intellectus earum apud audientem qui non attendit ad voces sed solum ad intellectum. ほとんど一つになっている、聞く者のもとの話の言葉とその理解されること(意味)のように、その者は言葉に留意しないで、しかし理解されること(意味)にだけ〔留意する〕。
[3] Inde patet, quomodo caelum conjungitur cum homine per Verbum. [3] ここから明らかである、どのように天界は人間と結合しているか、みことばによって。
Sit adhuc exemplum ex Verbo, さらにみことばからの例がある。
“In die illo erit semita ab Aegypto ad Aschurem, et veniet Aschur in Aegyptum, et Aegyptus in Aschurem, et servient Aegyptii Aschuri: 「その日に、エジプトからアッシリアまで大路がある、そしてアッシリアはエジプトに来る、またエジプトはアッシリアに、そしてエジプト人はアッシリアに仕える。
in die illo erit Israel tertius Aegypto et Aschuri, benedictio in medio terrae, cui benedicet Jehovah Zebaoth, dicendo, Benedictus populus ..meus Aegyptius, et opus manuum mearum Assyrius, et hereditas mea Israel” (Esai. cap. xix. 23-25). その日に、イスラエルは第三のものになる、エジプトとアッシリア〔とともに〕、地の真ん中の祝福〔となる〕、それを万軍のエホバは祝福される、言って、祝福された、わたしの民、エジプト人、またわたしの手の働き、アッシリア人、わたしの相続、イスラエル」(イザヤ 第19章23-25)。
Quomodo homo cogitat, et quomodo angeli, cum haec leguntur, constare potest ex sensu litterae Verbi, et ex sensu ejus interno: どのように人間が考え、どのように天使たちが〔考えるか〕、これらが読まれるとき、みことばの文字通りの意味から、またその内なる意味から、明らかにすることができる。
homo cogitat ex sensu litterae, quod Aegyptii et Assyrii ad Deum convertendi sint, et acceptandi, et quod unum facturi cum gente Israelitica: 人間は文字通りの意味から考える、エジプト人とアッシリア人は主へ向きを変え(改心し)、受け入れられること、そしてイスラエル国民と一つになること。
sed angeli cogitant secundum sensum internum de homine ecclesiae spiritualis, qui in eo sensu ibi describitur, cujus spirituale est Israel, naturale est Aegyptius, et rationale, quod medium, est Aschur.{1} しかし、天使たちは内なる意味にしたがって霊的な教会の人間について考える、その者たちがその意味の中にそこに述べられている、その霊的なものがイスラエルである、自然的なものがエジプト人である、そして理性、それは真ん中〔にある〕、アッシリアである{1}。
Hic et ille sensus usque unum sunt, quia correspondent; これとそれの意味はそれでも一つである、対応するので。
quare cum angeli ita spiritualiter cogitant, et homo ita naturaliter, conjuncti sunt paene sicut anima et corpus; それゆえ、天使たちがこのように霊的に考え、また人間がこのように自然的に〔考える〕とき、ほとんど霊魂と身体のように結合する。
sensus etiam internus Verbi est ejus anima, et sensus litterae est ejus corpus. さらにまた☆みことばの内なる意味はその霊魂である、また文字通りの意味はその身体である。
☆ etiamはすでに言われたことへの「追加」を意味します。無理に訳出しないでよいようです。
Tale est Verbum ubivis: みことばはどこでもこのようである。
inde patet, quod sit medium conjunctionis caeli cum homine, et quod sensus litterae ejus inserviat pro basi et fundamento. ここから明らかである、〔みことばが〕人間との天界の結合の手段であること、またその文字通りの意味が土台と基礎として役立つこと。
(3) 訳文
どのように天界が人間とみことばによって結合されているか、 私は、みことばの個所から説明しよう。したい。黙示録の中に新しいエルサレムが次の言葉で叙述されている――
「私は新しい天と新しい地を見た、そして最初の天と最初の地は立ち去った・・・。また・・・私は聖なる都エルサレムが・・・神より出て天界から降って来るのを見た・・・。都は正方形で、その長さは幅ほどの大きさであった。「天使」が葦で都を十二千スタディオンまで測った。長さ、幅、高さは・・・等しかった。その城壁が測られ、百四十四キュビットであった。人間の尺度、それは天使の尺度である。・・・城壁の構造は碧玉からできていた。しかし都そのものは純金で、純粋なガラスに似ていた。また城壁の基礎は・・・あらゆる宝石で飾られていた。・・・十二の門は十二の真珠であった。また都の街路は純金で、あたかも透明なガラスのようであった」(第21章1,2,16-19,21)。
これらを読む人間は、それらを文字通りの意味にしたがってしか理解しない、すなわち、目に見える天は地とともに破壊され、新しい天が存在するようになり、聖なる都エルサレムが新しい地の上に降り、そしてその都はすべてその尺度に関して記述どおりになることである。しかし、人間のもとにいる天使たちは、これらをまったく異なって理解する、すなわち、人間が自然的に理解する個々のものを霊的に理解する。
[2] 「新しい天と新しい地」によって、彼らは新しい教会を理解し、「神より出て天界から降って来る都エルサレム」によって、主により啓示されたその教会の教えを理解する。等しくて、また十二千スタディオンであったその「長さ」、「幅」、「高さ」によって、統一体としてのそれらの教えのすべての善と真理を理解し、その「城壁」によって、守る真理を理解し、「人間の尺度、すなわち、天使の尺度であった城壁の百四十四キュビットの尺度」によって、統一体としての守るそのすべての真理とその性質を理解し、真珠からできていたその「十二の門」によって、導き入れる真理を理解する。「真珠」もまたこのような真理を意味する。宝石からできていた「城壁の基礎」によって、知識を理解し、その教えの上にその教えが基礎づけられる。都とその街路ができていた「純粋なガラスに似た金」によって、教えをその真理とともに透明にする愛の善を理解する。天使たちはこれらすべてをこのように知覚し、したがって人間のように知覚するのではない。人間の自然的な観念はこのように、みことばの文字通りの意味について、例えば、新しい天と新しい地について、新しい都エルサレムについて、その城壁について、城壁の基礎について、また寸法について何らかのものを知ることなしに、天使たちのもとの霊的な観念に移る。やはりそれでも、天使たちの思考は、対応するので人間の思考と一つとなっている。言葉には留意しないで、意味にだけ留意して聞く者にとって、話題となっている言葉とその意味のように、ほとんど一つとなっている。
[3] ここから、みことばによって天界はどのように人間と結合しているか、明らかである。さらに、みことばからの例として、
「その日に、エジプトからアッシリアまで大路があり、アッシリアはエジプトに、またエジプトはアッシリアに来る、そしてエジプト人はアッシリアに仕える。その日に、イスラエルは、エジプトとアッシリアとともに第三のものになり、地の真ん中の祝福となり、これを万軍のエホバは、わたしの民エジプト人、またわたしの手の働きアッシリア人、わたしの相続イスラエル、と言って、祝福される」(イザヤ 第19章23-25)。
これらが読まれるとき、人間がどのように、天使たちがどのように考えるか、みことばの文字通りの意味と、またその内なる意味から、明らかにすることができる。人間は文字通りの意味から、エジプト人とアッシリア人は主へと改心し、受け入れられ、イスラエル国民と一つになること、と考える。しかし、天使たちは内なる意味にしたがって霊的な教会の人間について考える。その意味の中にその者たちがそこに述べられていて、その霊的なものがイスラエルであり、自然的なものがエジプト人であり、真ん中にある理性がアッシリアである{1}。その二つの意味はそれでも対応するので一つである。それゆえ、天使たちがこのように霊的に、また人間がこのように自然的に考えるとき、ほとんど霊魂と身体のように結合する。みことばの内なる意味はその霊魂であり、文字通りの意味はその身体である。みことばは、どこもこのようなものである。ここから、みことばが人間との天界の結合の手段であり、またその文字通りの意味が土台と基礎として役立つことが明らかである。
(EX ARCANIS CAELESTIBUS.)
(1) 原文
@1 Quod “Aegyptus” et “Aegyptius” in Verbo significet naturale, et inde scientificum (n. 4967, 5079, 5080, 5095, 5460 [? 5160], 5799, 6015, 6147, 6252, 7353 [? 7355, 7357], 7648, 9340, 9319 [? 9391]).
Quod “Aschur significet rationale (n. 119, 1186).
Quod “Israel” significet spirituale (n. 5414, 5801, 5803, 5806, 5812, 5817, 5819, 5826 5833, 5879, 5951, 6426, 6637, 6868, 6868, 7035, 7062, 7198, 7201, 7215, 7223, 7956 [? 7957], 8234, 8805, 9340).
(2) 直訳
@1 Quod “Aegyptus” et “Aegyptius” in Verbo significet naturale, et inde scientificum. 「エジプト」と「エジプト人」は自然的なものを、そしてここから記憶知を意味する。
Quod “Aschur significet rationale. 「アッシリア」は理性を意味する。
Quod “Israel” significet spirituale. 「イスラエル」は霊的なものを意味する。