(1) 原文
298. Spiritus qui apud hominem tam qui conjuncti caelo sunt quam qui conjuncti inferno, nusquam influunt ex sua memoria et inde cogitatione apud hominem, nam si influerent ex sua cogitatione, homo non aliter sciret quam quod quae illorum sunt, sua forent (videatur supra n. 256); sed usque per illos influit apud hominem e caelo affectio quae est amoris boni et veri, et ex inferno affectio quae est amoris mali et falsi; quantum itaque hominis affectio concordat cum illa quae influit, tantum recipitur ab illo in sua cogitatione, nam interior cogitatio hominis est prorsus secundum ejus affectionem seu amorem; quantum autem non concordat, tantum non recipitur: inde patet, quia non infertur cogitatio apud hominem per spiritus, sed solum affectio boni et affectio mali, quod homini sit electio, quia liberum, ita quod possit cogitatione recipere bonum et rejicere malum; nam scit quid bonum et quid malum ex Verbo: quod recipit cogitatione ex affectione, hoc etiam appropriatur ei, quod autem non recipit cogitatione ex affectione, hoc non appropriatur ei. Ex his constare potest qualis est influxus boni e caelo, ac influxus mali ex inferno apud hominem.
(2) 直訳
Spiritus qui apud hominem tam qui conjuncti caelo sunt quam qui conjuncti inferno, nusquam influunt ex sua memoria et inde cogitatione apud hominem, nam si influerent ex sua cogitatione, homo non aliter sciret quam quod quae illorum sunt, sua forent (videatur supra n. 256); 人間のもとの霊たちは、天界に結びついている者と同様に地獄と結びついている者も、決してその者自身の記憶とここからの思考から人間のもとに流入しない、なぜなら、もしその者自身の思考から流入する☆なら、人間は彼のものであるものが、自分のものである☆こと以外に他に知らない☆から(上の256番に見られる)。
☆ influerentとforentとsciretはどれも接続法未完了です。すなわち、これは「条件文(英語の仮定法)」であって時制としては「現在」であり、事実に反する仮定を述べています。
sed usque per illos influit apud hominem e caelo affectio quae est amoris boni et veri, et ex inferno affectio quae est amoris mali et falsi; しかし、それでも彼らを通して人間のもとに天界から善と真理の愛のものである情愛が、また地獄から悪と虚偽のものである情愛が流入している。
quantum itaque hominis affectio concordat cum illa quae influit, tantum recipitur ab illo in sua cogitatione, nam interior cogitatio hominis est prorsus secundum ejus affectionem seu amorem; そこで、どれだけ人間の情愛が流入するそれらと一致するか、それだけ彼により自分自身の思考に受け入れられる、なぜなら、人間の内的な思考は完全に彼の情愛または愛にしたがっているから。
quantum autem non concordat, tantum non recipitur: しかしながら、どれだけ一致しないか、それだけ受け入れられない。
inde patet, quia non infertur cogitatio apud hominem per spiritus, sed solum affectio boni et affectio mali, quod homini sit electio, quia liberum, ita quod possit cogitatione recipere bonum et rejicere malum; ここから明らかである、思考は人間のもとに霊を通して持ち込まれないので、しかし、善への情愛と悪への情愛だけ〔が持ち込まれる〕、人間に選択があること、自由〔がある〕ので、このように思考によって善を受け入れること、また悪を退けることができること。
nam scit quid bonum et quid malum ex Verbo: なぜなら、善とは何かまた悪とは何か、みことばから知っているから。
quod recipit cogitatione ex affectione, hoc etiam appropriatur ei, quod autem non recipit cogitatione ex affectione, hoc non appropriatur ei. 〔彼が〕情愛から思考に受け入れるもの、これもまた彼に自分のものとされる、しかしながら、情愛から思考に受け入れられないもの、これは彼に自分のものとされない。
Ex his constare potest qualis est influxus boni e caelo, ac influxus mali ex inferno apud hominem. これらから天界からの善の流入がどんなものであるか明らかにすることができる、そして地獄からの悪の流入〔がどんなものであるか〕人間のもとの。
(3) 訳文
人間のもとの霊たちは、天界に結びついている者と同様に地獄と結びついている者も、決してその者自身の記憶とそこからの思考から人間のもとに流入しない、なぜなら、もしその者自身の思考から流入するなら、人間はその霊ものであるものが、自分のものであるとしかわからないから(上の256番に見られる)。しかし、それでも彼らを通して人間のもとに天界から善と真理の愛のものである情愛が、また地獄から悪と虚偽のものである情愛が流入している。そこで、人間の情愛が流入するそれらと一致するほど、それだけその人間より彼自身の思考に受け入れられる、なぜなら、人間の内的な思考は完全に彼の情愛または愛にしたがっているから。しかし、一致しないほど、それだけ受け入れられない。
ここから、思考は人間のもとに霊を通して持ち込まれず、善への情愛と悪への情愛だけが持ち込まれる、人間に自由があり、選択があるので、このように思考によって善を受け入れること、また悪を退けることができることが明らかである。なぜなら、善とは何かまた悪とは何か、みことばから知っているから。〔彼が〕情愛から思考に受け入れるものもまた彼に自分のものとされる、しかし、情愛から思考に受け入れられないものは彼に自分のものとされない。これらから、人間への天界からの善の流入がどんなものであるか、また地獄からの悪の流入がどんなものであるか、明らかにすることができる。