(1) 原文
24. [Vers. 7.] ” Et venit cum nubibus” Caeli, significat quod Dominus Se revelaturus sit in Sensu literae Verbi, et aperiturus Sensum spiritualem ejus in fine Ecclesiae.―Qui nihil de Sensu interno seu spirituali Verbi novit, non scire potest quid intellectum est a Domino per quod “venturus sit in Nubibus Caeli;” dixit enim ad Sacerdotem magnum adjurantem Ipsum ut diceret num esset Christus Filius Dei,
“Tu dixisti, Ego sum; et videbitis Filium Hominis sedentem a dextris potentiae, et venientem cum Nubibus Caeli” (Matth. xxvi. 63, 64; Marc. xiv. 61, 62);
et ubi Dominus de consummatione saeculi loquitur ad discipulos, dixit,
“Et tunc apparebit signum Filii Hominis, et videbunt Ipsum venientem in Nubibus Caeli cum virtute et gloria” (Matth. xxiv. 30; Marc. xiii. 26):
per “Nubem Caeli,” in qua venturus est, non aliud intelligitur, quam Verbum in Sensu literae; et per “Gloriam,” in qua Ipsum visuri sunt, Verbum in Sensu spirituali. Quod ita sit, aegre potest credi ab illis, qui non ultra Sensum literae Verbi cogitant; illis “Nubes” est nubes, et inde fides quod Dominus appariturus sit in nubibus Caeli, dum instat Ultimum Judicium; sed hoc cadit, cum scitur quid “Nubes,” quod sit Divinum Verum in ultimis, ita Verbum in Sensu literae. [2] In Mundo Spirituali aeque apparent Nubes ut in Mundo naturali; sed Nubes in Mundo Spirituali apparent infra Caelos apud illos qui in Sensu literae Verbi sunt, obscuriores et lucidiores secundum intellectum Verbi et simul receptionem; causa est, quia Lux Caeli ibi est Divinum Verum, ac Tenebrae ibi sunt falsa; inde “Nubes lucidae” sunt Divinum Verum obvelatum apparentiis veri, quale est Verbum in litera apud illos qui in veris sunt, ac “Nubes obscurae” Divinum Verum circumtectum fallaciis ex apparentiis confirmatis, quale est Verbum in litera apud illos qui in falsis sunt; vidi illas Nubes saepe, et patuit unde et quid sunt. Nunc quia Dominus post glorificationem Humani Sui factus est Divinum Verum seu Verbum etiam in ultimis, dixit ad summum Sacerdotem, quod
Ex nunc visuri sint Filium Hominis venientem in nubibus Caeli.
[3] Quod autem dixerit ad Discipulos, quod in consummatione saeculi
Appariturum sit signum Filii Hominis, et quod visuri sint Ipsum venientem in Nubibus Caeli cum virtute et gloria,
significat quod in fine Ecclesiae, quando ultimum Judicium futurum est, appariturus sit in Verbo, et revelaturus Sensum spiritualem; quod etiam hodie factum est, quia nunc est finis Ecclesiae, ac Ultimum Judicium peractum, ut constare potest ex Opusculis nuper editis: hoc itaque est quod hic in Apocalypsi intelligitur, per
“Ecce venit cum Nubibus;”
tum in sequentibus,
“Vidi et ecce Nubes alba, et super Nube sedens similis Filio Hominis” (Apoc. xiv. 14):
ut et apud Danielem:
“Videns fui in visionibus noctis, et ecce cum Nubibus Filius Hominis veniens” (vii. 13);
quod per “Filium Hominis” intelligatur Dominus quoad Verbum, videatur Doctrina Novae Hierosolymae de Domino (n. 19-28). [4] Quod per “Nubes” etiam alibi in Verbo intelligatur Divinum Verum in ultimis, et inde quoque Verbum in litera, videri potest ex locis ibi, ubi Nubes leguntur, ut in his:
“Non sicut Deus Jeschurun, equitans in Caelo, et in magnificentia super Nubibus” (Deutr. xxxiii. 26{1});
“Cantate Deo, laudate Nomen Ipsius, extollite equitantem super Nubibus” (Psalm. lxviii. 5 [B. A. 4]);
“Jehovah equitans super Nube levi” (Esaj. xix. 1);
“equitare super nubibus” significat in sapientia Verbi esse, “Equus” enim significat intellectum Verbi; quis non videt quod Deus non equitet super nubibus.
“Deus equitavit super Cherubis, et posuit tentorium Suum Nubes Caelorum” (Psalm. xviii. 11, 12{1} [B.A. 10, 11]); similiter;
etiam “Cherubi” significant Verbum, videatur infra (n. 239, 672); “tentorium” significat habitationem.
[5] “Jehovah contignat aquis triclinia Sua, ponit Nubem currum Suum” (Psalm. civ. 3);
“aquae” significant vera, “triclinia” doctrinalia, et “currus” doctrinam, quae omnia, quia ex Sensu literae Verbi sunt, dicuntur “Nubes.”
“Ligat aquas in Nubibus Suis, et non rumpitur Nubes sub illis; et expandit super solium Nubem Suam” (Hiob xxvi. 8, 9); similiter.
“Deus splendere facit lucem Nubis Suae” (Hiob xxxvii{3}. 15);
“Date robur Deo, robur super Nubibus” (Psalm. lxviii. 35 [B. A. 34]);
“lux nubis” significat Divinum Verum Verbi, ac “robur” significat Divinam potentiam ibi.
[6] “Lucifer, dixisti in corde tuo, Ascendam super excelsa Nubis, similis fiam Altissimo” (Esaj. xiv. 14);
“Deserite Babelem, quia extulit se usque ad Nubes” (Jerem. li. 9);
per “Luciferum” et “Babelem” significantur qui prophanant bona et vera Verbi; quare haec sunt quae per “Nubes” ibi intelliguntur.
“Jehovah expandit Nubem in tegumentum” (Psalm. cv. 39):
“Creavit Jehovah super omne habitaculum Zionis Nubem interdiu, nam super omnia Gloria obtegumentum” (Esaj. iv. 5);
per “Nubem” etiam hic intelligitur Verbum in Sensu literae, qui Sensus quia includit et tegit Sensum spiritualem, vocatur “tegumentum super gloriam;” quod Sensus literae Verbi sit “tegumentum,” ne laedatur Sensus spiritualis ejus, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra, n. 33; et quod sit “custodia,” n. 97. [7] Divinum Verum in ultimis, quod simile est Verbo in Sensu literae, etiam repraesentabatur per
“Nubem,” in qua descendit Jehovah super montem Sinai, et promulgavit Legem (Exod. xix. 9; cap. xxxiv. 5);
tum per “Nubem,” quae obtexit Petrum, Jacobum et Johannem, cum Jesus transformatus est, de qua haec:
`Petro adhuc loquente, ecce Nubes obumbravit illos; et ecce vox e Nube dicens, Hic est Filius Meus dilectus, Ipsum audite” (Matth. xvii, 5; Marc. ix. 7; Luc. ix. 34, 35);
Dominus in hac Transformatione Se videri fecit ut Verbum quare Nubes obumbravit illos, et vox e Nube audita est, quod sit Filius Dei; “vox e Nube” est ex Verbo. Quod per “Nubem” in opposito sensu intelligatur Verbum quoad Sensum literae falsificatum, alibi videbitur.
@1 26 pro “26, 27″ @2 11, 12 pro “11 ad 13″ @3 xxxvii. pro “xxvii.”
(2) 直訳
24. [Vers. 7.] ” Et venit cum nubibus” Caeli, significat quod Dominus Se revelaturus sit in Sensu literae Verbi, et aperiturus Sensum spiritualem ejus in fine Ecclesiae.― 24(第7節) 天の☆「雲とともにやって来る」は、主はご自分をみことばの文字どおりの意味の中で啓示され、教会の終わりの中でその霊的な意味を開くことを意味する――
☆ 「天の」は「黙示録」の原文にはありません。
Qui nihil de Sensu interno seu spirituali Verbi novit, non scire potest quid intellectum est a Domino per quod “venturus sit in Nubibus Caeli;” みことばの内なる意味、すなわち、霊的な(意味)について何も知らない者は、知ることができない、主により〔言われた〕「天の雲の中にやって来る」ことによって何が意味されるか。
dixit enim ad Sacerdotem magnum adjurantem Ipsum ut diceret num esset Christus Filius Dei, というのは、大祭司に言ったから、その方を誓わせた、神の子キリストであるかどうか言うように、
“Tu dixisti, Ego sum; 「あなたは言った、わたしである。
et videbitis Filium Hominis sedentem a dextris potentiae, et venientem cum Nubibus Caeli” (Matth. xxvi. 63, 64; Marc. xiv. 61, 62); また、あなたがたは、人の子が力の右手に座っているのを見る、また天の雲とともにやって来るのと」(マタイ26:63, 64、マルコ14:61, 62)。
et ubi Dominus de consummatione saeculi loquitur ad discipulos, dixit, またそこに主が世代の完了(=世の終わり)について弟子に話した、言われた、
“Et tunc apparebit signum Filii Hominis, et videbunt Ipsum venientem in Nubibus Caeli cum virtute et gloria” (Matth. xxiv. 30; Marc. xiii. 26): 「またその時、人の子のしるしが見られる、またその方が力と栄光とともに〝天の雲〟の中にやって来るのを〔人々は〕見る」(マタイ24:30、マルコ13:26)。
per “Nubem Caeli,” in qua venturus est, non aliud intelligitur, quam Verbum in Sensu literae; 「天の雲」によって、その中にやって来る、何らかのものは意味されない、文字どおりの意味の中のみことば以外に。
et per “Gloriam,” in qua Ipsum visuri sunt, Verbum in Sensu spirituali. また「栄光」によって、その中にその方が見られる、霊的な意味の中のみことば〔が意味される〕。
Quod ita sit, aegre potest credi ab illis, qui non ultra Sensum literae Verbi cogitant; そのようであることは、ほとんど信じられることができない、彼らにより、その者はみことばの文字どおりの意味を超えて考えない。
illis “Nubes” est nubes, et inde fides quod Dominus appariturus sit in nubibus Caeli, dum instat Ultimum Judicium; 彼らに「雲」は雲である、またここから信念が〔ある〕、主が天の雲の中に見られる(現われる)であろうこと、最後の審判が差し迫る時。
sed hoc cadit, cum scitur quid “Nubes,” quod sit Divinum Verum in ultimis, ita Verbum in Sensu literae. しかし、このことは倒れる(むなしい)、何が「雲」が知られるとき、最終的なものの中での神的真理であること、そのように文字どおりの意味の中でのみことば。
[2] In Mundo Spirituali aeque apparent Nubes ut in Mundo naturali; [2] 霊界の中で等しく雲が見られる、自然界の中のように。
sed Nubes in Mundo Spirituali apparent infra Caelos apud illos qui in Sensu literae Verbi sunt, obscuriores et lucidiores secundum intellectum Verbi et simul receptionem; しかし、霊界の中の雲は、天界の下に見られる、彼らのもとに、その者はみことばの文字どおりの意味の中にいる、みことばの理解、また同時に受け入れにしたがって、さらに暗くまたさらに輝いて。
causa est, quia Lux Caeli ibi est Divinum Verum, ac Tenebrae ibi sunt falsa; 理由がある、そこに天界の光は神的真理であるからである、そして、そこに暗やみは虚偽である。
inde “Nubes lucidae” sunt Divinum Verum obvelatum apparentiis veri, quale est Verbum in litera apud illos qui in veris sunt, ac “Nubes obscurae” Divinum Verum circumtectum fallaciis ex apparentiis confirmatis, quale est Verbum in litera apud illos qui in falsis sunt; ここから、「輝く雲」は真理の外観におおわれた神的真理である、~ようなものである、彼らのもとの文字の中のみことばは、その者は真理の中にいる、そして「暗い雲」は確信の外観からの欺きに包まれた神的真理〔である〕、~ようなものである、彼らのもとの文字の中のみことばは、その者は虚偽の中にいる。
vidi illas Nubes saepe, et patuit unde et quid sunt. 私はそれらの雲をしばしば見た、またどこからか、また何であるか明らかであった。
Nunc quia Dominus post glorificationem Humani Sui factus est Divinum Verum seu Verbum etiam in ultimis, dixit ad summum Sacerdotem, quod さて、主はご自分の人間性を、神的真理に、すなわち、最終的なものの中でもみことばに、した後、最高の祭司(大祭司)に言った、~こと
Ex nunc visuri sint Filium Hominis venientem in nubibus Caeli. 今から、人の子が天の雲の中にやって来るのを見る(であろう)。
[3] Quod autem dixerit ad Discipulos, quod in consummatione saeculi [3] けれども、弟子たちに言ったこと、それは世代の完了の中で
Appariturum sit signum Filii Hominis, et quod visuri sint Ipsum venientem in Nubibus Caeli cum virtute et gloria, 人の子のしるしが見られる、またその方が力と栄光とともに〝天の雲〟の中にやって来るのを見ること、
significat quod in fine Ecclesiae, quando ultimum Judicium futurum est, appariturus sit in Verbo, et revelaturus Sensum spiritualem; 意味した、教会の終わりの中で、最後の審判が行なわれる(あるであろう)時、みことばの中に見られる、また霊的な意味が啓示されること。
quod etiam hodie factum est, quia nunc est finis Ecclesiae, ac Ultimum Judicium peractum, ut constare potest ex Opusculis nuper editis: 今日もまた行なわれたこと、今や教会の終わりであるからである、そして最後の審判がなし遂げられる、近ごろ出版された小著から明らかにすることができるように。
hoc itaque est quod hic in Apocalypsi intelligitur, per そこでこのことである、ここに「黙示録」の中に意味されていること、~よって
“Ecce venit cum Nubibus;” 「見よ、雲とともにやって来る」。
tum in sequentibus, なおまた続くものの中で、
“Vidi et ecce Nubes alba, et super Nube sedens similis Filio Hominis” (Apoc. xiv. 14): 「見よ、わたしは知ろい雲を見た、また雲の上に座っている人の子に似た者を」(黙示録14:14)。
ut et apud Danielem: そのようにまた「ダニエル書」のもとに。
“Videns fui in visionibus noctis, et ecce cum Nubibus Filius Hominis veniens” (vii. 13); 「私は夜の幻の中で見ていた、また、見よ、人の子が雲とともにやって来る」(7:13)。
quod per “Filium Hominis” intelligatur Dominus quoad Verbum, videatur Doctrina Novae Hierosolymae de Domino (n. 19-28). 「人の子」によって、みことばに関する主が意味されることは、『新しいエルサレムの教え 主について』の中に見られる(19-28番)。
[4] Quod per “Nubes” etiam alibi in Verbo intelligatur Divinum Verum in ultimis, et inde quoque Verbum in litera, videri potest ex locis ibi, ubi Nubes leguntur, ut in his: [4] みことばの他の箇所の「雲」によってもまた、最終的なものの中での神的真理が意味されること、またここから文字どおりの〔意味の〕中でのみことばもまた、そこの箇所から見られることができる、そこに雲が読まれる、例えば、これらの中に――
“Non sicut Deus Jeschurun, equitans in Caelo, et in magnificentia super Nubibus” (Deutr. xxxiii. 26{1}); 「エシュルンの神のような〔者は〕ない、天の中に乗っている、また雲の上の壮大さの中に」(申命記33:26)。
“Cantate Deo, laudate Nomen Ipsius, extollite equitantem super Nubibus” (Psalm. lxviii. 5 [B. A. 4]); 「17
“Jehovah equitans super Nube levi” (Esaj. xix. 1); 「エホバは、軽い雲の上に乗っている」(イザヤ19:1)。
“equitare super nubibus” significat in sapientia Verbi esse, “Equus” enim significat intellectum Verbi; 「雲の上に乗ること」は、みことばの知恵の中にいることを意味する、というのは、「馬」は、みことばの理解力を意味するから。
quis non videt quod Deus non equitet super nubibus. だれが見ないか、神が雲の上に乗らないこと。
“Deus equitavit super Cherubis, et posuit tentorium Suum Nubes Caelorum” (Psalm. xviii. 11, 12{1} [B.A. 10, 11]); 「神はケルブの上に(馬に)乗った、また天の雲を、ご自分の天幕を置いた(据えた)」(詩篇18:10, 11)。
similiter; 同様に、
etiam “Cherubi” significant Verbum, videatur infra (n. 239, 672); 「ケルブの」もまた、みことばを意味する、下に見られる(239, 672番)。
“tentorium” significat habitationem. 「天幕」は住居を意味する。
[5] “Jehovah contignat aquis triclinia Sua, ponit Nubem currum Suum” (Psalm. civ. 3); [5] 「エホバは水にご自分の食堂を梁を備え付ける、雲をご自分の戦車を置く」(詩篇104:3)。
“aquae” significant vera, “triclinia” doctrinalia, et “currus” doctrinam, quae omnia, quia ex Sensu literae Verbi sunt, dicuntur “Nubes.” 「水」は真理を意味する、「食堂」は教えの事柄、また「戦車」は教えを、それらすべてのものは、みことばの文字どおりの意味から(のもの)であるので、「雲」と言われる。
“Ligat aquas in Nubibus Suis, et non rumpitur Nubes sub illis; 「ご自分の雲の下の水を妨げない(結ばない)、またそれらの下の雲は破られない。
et expandit super solium Nubem Suam” (Hiob xxvi. 8, 9); またご自分の雲の席(王座)の上に広げる」(ヨブ記26:8, 9)。
similiter. 同様に。
“Deus splendere facit lucem Nubis Suae” (Hiob xxxvii{3}. 15); 「神はご自分の光の雲を輝くことをする」(ヨブ記37:15)。
“Date robur Deo, robur super Nubibus” (Psalm. lxviii. 35 [B. A. 34]); 「力を与えよ、神で(神によって)、雲の上に力を」(詩篇68:34)。
“lux nubis” significat Divinum Verum Verbi, ac “robur” significat Divinam potentiam ibi. 「雲の光」はみことばの神的真理を意味する、そして「力」はそこに神的力(潜在的能力)を意味する。
[6] “Lucifer, dixisti in corde tuo, Ascendam super excelsa Nubis, similis fiam Altissimo” (Esaj. xiv. 14); [6] 「明けの明星(魔王)よ、あなたはあなたの心で言った、私は高い(そびえ立つ)雲の上に上る、私は至高者に似た者になる」(イザヤ14:14)。
“Deserite Babelem, quia extulit se usque ad Nubes” (Jerem. li. 9); 「バビロンを捨て去れ(放棄せよ)、自分自身を雲までも上げた(extollo)からである」(エレミヤ51:9)。
per “Luciferum” et “Babelem” significantur qui prophanant bona et vera Verbi; 「明けの明星(魔王)」と「バビロン」によって意味される、みことばの善と真理を冒涜する者が。
quare haec sunt quae per “Nubes” ibi intelliguntur. それゆえ、これらである、それらは「雲」によってそこに意味される。
“Jehovah expandit Nubem in tegumentum” (Psalm. cv. 39): 「エホバは雲を被覆(おおい)の中に広げる」(詩篇105:39)。
“Creavit Jehovah super omne habitaculum Zionis Nubem interdiu, nam super omnia Gloria obtegumentum” (Esaj. iv. 5); 「エホバは、シオンのすべての住居の上に、昼間は、雲を創造する、なぜなら、すべての栄光の上に被覆(おおい)〔があるように〕」(イザヤ4:5)。
per “Nubem” etiam hic intelligitur Verbum in Sensu literae, qui Sensus quia includit et tegit Sensum spiritualem, vocatur “tegumentum super gloriam;” 「雲」によってここにもまた文字どおりの意味の中のみことばが意味される、その意味は霊的な意味を包む、またおおうので、「栄光の上に被覆(おおい)」と呼ばれる。
quod Sensus literae Verbi sit “tegumentum,” ne laedatur Sensus spiritualis ejus, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra, n. 33; みことばの文字どおりの意味が「被覆」であることは、その霊的な意味が損なわないように、『新しいエルサレムの教え 聖書について』の中に見られる(33番)。
et quod sit “custodia,” n. 97. また「保護(庇護)」であること(97番)。
[7] Divinum Verum in ultimis, quod simile est Verbo in Sensu literae, etiam repraesentabatur per [7] 最終的なものの中での神的真理は、それは文字どおりの意味の中のみことばと似たものである、さらにまた~によって表象される
“Nubem,” in qua descendit Jehovah super montem Sinai, et promulgavit Legem (Exod. xix. 9; cap. xxxiv. 5); 「雲」、その中にシナイ山の上にエホバが降った、また律法を公布(布告)した(出エジプト記19:9、第34章:5)。
tum per “Nubem,” quae obtexit Petrum, Jacobum et Johannem, cum Jesus transformatus est, de qua haec: またさらに「雲」によって、それはペテロ、ヤコブ、またヨハネをおおい隠した、イエスが変容されたとき、それについてこれら――
`Petro adhuc loquente, ecce Nubes obumbravit illos; 「ペテロが依然として話して〔いるとき〕、見よ、雲が彼らをおおった。
et ecce vox e Nube dicens, Hic est Filius Meus dilectus, Ipsum audite” (Matth. xvii, 5; Marc. ix. 7; Luc. ix. 34, 35); また見よ、雲から声が言っている、これはわたしの愛する子である、その方を聞け」(マタイ17:5、マルコ9:7、ルカ9:34, 35)。
Dominus in hac Transformatione Se videri fecit ut Verbum quare Nubes obumbravit illos, et vox e Nube audita est, quod sit Filius Dei; 主はこの変容の中で、ご自分をみことばとして見られることをした、それゆえ、雲が彼らをおおった、また雲から声が聞こえた、神の子であること。
“vox e Nube” est ex Verbo. 「雲からの声」は、みことばから〔の声〕である。
Quod per “Nubem” in opposito sensu intelligatur Verbum quoad Sensum literae falsificatum, alibi videbitur. 「雲」によって、正反対の意味の中で、文字どおりの意味に関した虚偽化されたみことばが意味されることは、他の箇所に見られる。
@1 26 pro “26, 27″ 注1 「26, 27」の代わりに26
@2 11, 12 pro “11 ad 13″ 注2 「11 ad 13」の代わりに11, 12
@3 xxxvii. pro “xxvii.” 注3 「xxvii.」の代わりにxxxvii.