(1) 原文
295. Tales spiritus homini adjuncti sunt, qualis ipse est quoad affectionem vel quoad amorem, sed boni spiritus ei adjunguntur a Domino, at mali arcessuntur ab ipso homine. Verum mutantur spiritus apud hominem secundum mutationes ejus affectionum; inde alii ei spiritus sunt in infantia, alii in pueritia, alii in adolescentia et juventute, et alii in senectute: in infantia adsunt spiritus qui in innocentia sunt, ita qui communicant cum caelo innocentiae, quod est caelum intimum seu tertium; in pueritia adsunt spiritus qui in affectione sciendi sunt, ita qui communicant cum caelo ultimo seu primo; in adolescentia et juventute adsunt qui in affectione veri et boni sunt, et inde in intelligentia, ita qui communicant cum caelo secundo seu medio; in senectute autem adsunt spiritus qui in sapientia et innocentia sunt, ita qui communicant cum caelo intimo seu tertio. Sed haec adjunctio fit a Domino apud illos qui reformari ac regenerari possunt: aliter autem apud illos qui non reformari seu regenerari possunt; his quoque spiritus boni adjuncti sunt, ut per illos detineantur a malo quantum possibile est; sed immediata eorum conjunctio est cum malis spiritibus qui communicant cum inferno, unde eis tales sunt, quales ipsi homines sunt; si amantes sui, vel amantes lucri, vel amantes vindictae, vel amantes adulterii sunt, spiritus similes adsunt; et in eorum affectionibus malis quasi habitant; et illi, quantum homo non arceri potest a malo per bonos spiritus, tantum accendunt illum, et quantum affectio regnat tantum adhaerent nec recedunt. Ita homo malus conjunctus est inferno, et homo bonus conjunctus est caelo.
(2) 直訳
Tales spiritus homini adjuncti sunt, qualis ipse est quoad affectionem vel quoad amorem, sed boni spiritus ei adjunguntur a Domino, at mali arcessuntur ab ipso homine. このような霊たちが人間に結びついている、情愛に関してあるいは愛に関して彼自身であるような、しかし、善い霊たちが主により彼に結びつけられる、しかし、悪い〔霊〕が人間自身により呼び出される。
Verum mutantur spiritus apud hominem secundum mutationes ejus affectionum; しかし、人間のもとの霊たちは彼(人間)の情愛の変化にしたがって変化する。
inde alii ei spiritus sunt in infantia, alii in pueritia, alii in adolescentia et juventute, et alii in senectute: ここから、幼児期に彼に他の者である、少年期に他の者、青年期と壮年期に他の者、また老年期に他の者〔である〕。
in infantia adsunt spiritus qui in innocentia sunt, ita qui communicant cum caelo innocentiae, quod est caelum intimum seu tertium; 幼年期には無垢の中にいる霊たちが(そばに)いる、このように無垢の天界と伝達する者、それは最内部または第三の天界である。
in pueritia adsunt spiritus qui in affectione sciendi sunt, ita qui communicant cum caelo ultimo seu primo; 少年期には知ることの情愛の中にいる霊たちが(そばに)いる、このように最も低い、または第一の天界と伝達する者。
in adolescentia et juventute adsunt qui in affectione veri et boni sunt, et inde in intelligentia, ita qui communicant cum caelo secundo seu medio; 青年期と壮年期には真理と善の情愛の中にいる者がそばにいる、そしてここから知性の中に、このように第二の、または中間の天界と伝達する者。
in senectute autem adsunt spiritus qui in sapientia et innocentia sunt, ita qui communicant cum caelo intimo seu tertio. しかしながら老年期には知恵と無垢の中にいる霊たちが(そばに)いる、このように最内部の、または第三の天界と伝達する者。
Sed haec adjunctio fit a Domino apud illos qui reformari ac regenerari possunt: しかし、この接合は主によりなされる、彼らのもとで、改心され、再生されることのできる者たち。
aliter autem apud illos qui non reformari seu regenerari possunt; しかしながら、彼らのもとで異なる、改心され、再生されることのできない者ら。
his quoque spiritus boni adjuncti sunt, ut per illos detineantur a malo quantum possibile est; これらの者らにもまた善い霊が結びつく、彼らによって可能であるそれほど〔に〕悪から押しとどめられるようにと。
sed immediata eorum conjunctio est cum malis spiritibus qui communicant cum inferno, unde eis tales sunt, quales ipsi homines sunt; しかし、彼らの結合は地獄と伝達する悪い霊らと直接である、そこから彼らにこのような者らがいる、〔その〕人間自身のような者である。
si amantes sui, vel amantes lucri, vel amantes vindictae, vel amantes adulterii sunt, spiritus similes adsunt; もし、自分自身を愛する☆、あるいは利益を愛する、あるいは復讐を愛する、あるいは姦淫を愛する者であるなら、〔それに〕似た霊たちが(そばに)いる。
☆ amanntesは現在分詞の男女複数の主格です。
et in eorum affectionibus malis quasi habitant; そして彼ら(人間)の悪の情愛の中にいわば住んでいる。
et illi, quantum homo non arceri potest a malo per bonos spiritus, tantum accendunt illum, et quantum affectio regnat tantum adhaerent nec recedunt. そして彼らは、人間が善い霊によって悪から引き止められることができないほど、それだけ彼らを刺激し、また情愛を支配するほど、それだけ付着し、引き下がりもしない。
Ita homo malus conjunctus est inferno, et homo bonus conjunctus est caelo. このように悪い人間は地獄と結合し、また善い人間は天界と結合している。
(3) 訳文
人間に結びついている霊たちは、情愛に関してあるいは愛に関して、その人間自身であるような霊たちである、しかし、善い霊たちが主により人間に結びつけられ、悪い霊が人間自身により呼び出される。しかし、人間のもとにいる霊たちはその人間の情愛の変化にしたがって変化する。ここから、幼児期、少年期、青年期と壮年期、そして老年期で〔その霊は〕異なっている。幼年期には、無垢の中にいる霊たちがそばにいる、この霊たちは最内部の、または第三の天界である無垢の天界と伝達している。少年期には、知ることの情愛の中にいる霊たちがそばにいる、この霊たちは最も低い、または第一の天界と伝達している。青年期と壮年期には、真理と善の情愛の中に、そしてここから知性の中にいる者がそばにいる、この霊たちは第二の、または中間の天界と伝達している。しかし老年期には、知恵と無垢の中にいる霊たちがそばにいる、この霊たちは最内部の、または第三の天界と伝達している。この接合は、主により、改心し、再生することのできる者たちもとでなされる。しかし、改心せず、再生することのできない者らのもとでは異なる。これらの者らにもまた善い霊が結びつく、その霊たちによってできるかぎり悪から押しとどめられるためである。しかし、彼らは地獄と伝達する悪い霊らと直接に結合している、そこから彼らにはその人間自身のような霊らがいる。もし、自分自身を愛し、あるいは利益を愛し、あるいは復讐を愛し、あるいは姦淫を愛する者であるなら、〔それに〕似た霊たちが(そばに)いる。そしてその人間の悪の情愛の中に、いわば住みついている。そしてその霊らは、善い霊によって人間が悪から引き止められることができないほど、それほどに人間を刺激し、また情愛を支配するほどにまで、それほど付着し、引き下がることもない。このように悪い人間は地獄と結合し、また善い人間は天界と結合している。