(1) 原文
292. Apud unumquemvis hominem sunt spiritus boni et sunt spiritus mali: per spiritus bonos fit homini conjunctio cum caelo, et per spiritus malos cum inferno. Spiritus illi sunt in mundo spirituum, qui est medius inter caelum et infernum, de quo mundo in specie agetur in sequentibus. Spiritus illi cum ad hominem veniunt, intrant in omnem ejus memoriam, et inde in omnem ejus cogitationem; spiritus mali in illa memoriae et cogitationis quae mala sunt; spiritus autem boni in illa memoriae et cogitationis quae bona sunt. Spiritus prorsus non sciunt quod apud hominem sint; sed cum ibi sunt, credunt quod omnia quae memoriae et cogitationis hominis sunt, sua sint; nec vident hominem, quia illa quae in mundo nostro solari sunt, non cadunt in visum corum.{1} Quam maxime cavetur a Domino, ne spiritus sciant quod apud hominem sint; si enim scirent, loquerentur cum illo; et tunc spiritus mali illum perderent; nam mali spiritus, quia conjuncti sunt cum inferno, nihil plus cupiunt, quam perdere hominem, non solum quoad animam, hoc est, quoad fidem et amorem, sed etiam quoad corpus. Aliter fit cum non loquuntur cum homine; tunc nec sciunt quod ex illo sint quae cogitant, et quoque quae inter se loquuntur; nam inter se loquuntur etiam ex homine, sed credunt quod sua sint; et quisque sua aestimat et amat: ita spiritus tenentur ad amandum et aestimandum hominem, tametsi id non sciunt. Quod talis conjunctio spirituum cum homine sit, ex plurium annorum continua experientia tam notum mihi factum est, ut nihil notius.
(2) 直訳
Apud unumquemvis hominem sunt spiritus boni et sunt spiritus mali: それぞれの人間のもとに善い霊と悪い霊がいる。
per spiritus bonos fit homini conjunctio cum caelo, et per spiritus malos cum inferno. 善い霊によって人間に天界との結合が生じる、悪い霊によって地獄との。
Spiritus illi sunt in mundo spirituum, qui est medius inter caelum et infernum, de quo mundo in specie agetur in sequentibus. それらの霊は霊たちの世界にいる、それは天界と地獄の間の中間にある、その世界について特に、続くものの中で扱われる。
Spiritus illi cum ad hominem veniunt, intrant in omnem ejus memoriam, et inde in omnem ejus cogitationem; それらの霊は人間にやって来るとき、彼の記憶のすべてのものの中に入る、そしてここから彼の思考のすべてのものの中に〔入る〕。
spiritus mali in illa memoriae et cogitationis quae mala sunt; 悪い霊は、悪いものであるそれらの記憶と思考の中に〔入る〕。
spiritus autem boni in illa memoriae et cogitationis quae bona sunt. しかしながら、善い霊は、善いものであるそれらの記憶と思考の中に〔入る〕。
Spiritus prorsus non sciunt quod apud hominem sint; 霊たちはまったく知らない、人間のもとにいることを。
sed cum ibi sunt, credunt quod omnia quae memoriae et cogitationis hominis sunt, sua sint; しかし、そこにいるとき、人間のものであるその記憶と思考のすべてのものを自分自身のものであることを信じる。
nec vident hominem, quia illa quae in mundo nostro solari sunt, non cadunt in visum corum.{1} そして人間も見ない、私たちの太陽系の中にあるものそれらは視覚の前に落ち込まないから{1}。
Quam maxime cavetur a Domino, ne spiritus sciant quod apud hominem sint; できるかぎり最大に主により警戒されている、霊たちが人間のもとにいることを知らないように。
si enim scirent, loquerentur cum illo; なぜなら、もし知るなら、彼らと話すから。
et tunc spiritus mali illum perderent; そしてその時、悪い霊は彼らを滅ぼす。
nam mali spiritus, quia conjuncti sunt cum inferno, nihil plus cupiunt, quam perdere hominem, non solum quoad animam, hoc est, quoad fidem et amorem, sed etiam quoad corpus. なぜなら、悪い霊は、地獄と結合しているので、人間を滅ぼすこと以上に何も多くを望まないから、魂に関してだけでなく、すなわち、信仰と愛に関して〔だけでなく〕、身体に関してもまた。
Aliter fit cum non loquuntur cum homine; 異なって生じる、人間と話さないとき。
tunc nec sciunt quod ex illo sint quae cogitant, et quoque quae inter se loquuntur; その時、〔彼らは〕考えていることが彼ら(人間)からであることを知らないし、自分たちの間で話していることもまた〔人間からであることを知らない〕。
nam inter se loquuntur etiam ex homine, sed credunt quod sua sint; なぜなら、自分たちの間で話していることもまた人間からであるから、しかし、自分たちのものであることを信じる。
et quisque sua aestimat et amat: そして、それぞれが自分自身のものを大切にし、愛する。
ita spiritus tenentur ad amandum et aestimandum hominem, tametsi id non sciunt. このように霊たちは人間を愛し、大切にすることへ(向けて)保たれている。
Quod talis conjunctio spirituum cum homine sit, ex plurium annorum continua experientia tam notum mihi factum est, ut nihil notius. 人間との霊たちの結合がこのようであることは、多くの年の絶え間のない経験から、知られるものが何もないほど、それほどに私によく知ることがなされた。
(3) 訳文
それぞれの人間のもとに善い霊と悪い霊がいる。人間に善い霊によって天界との結合が、悪い霊によって地獄との結合が生じる。それらの霊は天界と地獄の間の中間にある霊たちの世界にいるが、その世界については特に続くものの中で扱おう。それらの霊は人間にやって来るとき、彼の記憶のすべてのものの中に、そしてここから彼の思考のすべてのものの中に入る。悪い霊は悪いものである記憶と思考の中に入る。しかし、善い霊は善いものである記憶と思考の中に入る。霊たちは人間のもとにいることをまったく知らない。しかし、人間のもとにいるとき、人間のものである記憶と思考のすべてのものを自分自身のものであると信じる。そして人間を見ることもない、私たちの太陽系の中にあるものは彼らの視覚に入らない{1}。できるかぎり最大限に主により、霊たちが人間のもとにいることを知らないように警戒されている。なぜなら、もし知るなら、人間たちと話すから。そしてその時、悪い霊はその人間を滅ぼす。なぜなら、悪い霊は、地獄と結合しているので、魂に関して、すなわち、信仰と愛に関してだけでなく、身体に関してもまた人間を滅ぼすこと何よりもまさって望んでいるから。人間と話さないとき、これと異なってくる。その時、〔彼らは自分の〕考えているものが、また自分たちの間で話していることが人間からのものであることを知らない。なぜなら、自分たちの間で話していることもまた人間からものであるから、それで、自分たちのものであると信じる。だれもが自分自身のものを大切にし、愛する。そのように、霊たちは人間を愛し、大切にするように保たれている。人間との霊たちの結合がこのようであることは、多年の絶え間ない経験から、私はもう知るものが何もないほど、それほどによく知るようになった。
(EX ARCANIS CAELESTIBUS.)
(1) 原文
@1 Quod apud unumquemvis hominem sint angeli et spiritus, et quod per illos homini communicatio sit cum mundo spirituali (n. 697, 2796, 2886, 2887. 4047, 4048, 5846-5866, 5976-5993).
Quod homo absque spiritibus apud se non vivere possit (n. 5993).
Quod homo non appareat spiritibus, sicut nec spiritus homini (n. 5885 [? 5862]).
Quod spiritus nihil possint videre quod in mundo nostro solari apud hominem, solum apud illum cum quo loquuntur (n. 1880).
(2) 直訳
@1 Quod apud unumquemvis hominem sint angeli et spiritus, et quod per illos homini communicatio sit cum mundo spirituali. それぞれの人間のもとに天使たちと霊たちがいる、そして彼らによって人間に霊界との伝達があること。
Quod homo absque spiritibus apud se non vivere possit. 人間は自分自身のもとの霊たちなしに生きることはできない。
Quod homo non appareat spiritibus, sicut nec spiritus homini. 人間は霊たちに現われない、霊たちが人間に〔現われない〕ように。
Quod spiritus nihil possint videre quod in mundo nostro solari apud hominem, solum apud illum cum quo loquuntur. 霊たちは何も見ることができない、人間のもとの私たちの太陽系の中のものを、彼らとともにだけ、その者と話している。