原典講読『啓示された黙示録』 17(原文と直訳)

(1) 原文

17. ” Ipse Primogenitus ex mortuis,” significat et quod est ipsum Divinum Bonum.―Quid “Primogenitus ex mortuis,” nondum aliquis scit; et quid significat, a Veteribus disceptatum fuit; notum illis fuit, quod per “Primogenitum” significetur Primum et Primarium ex quo omne Ecclesiae; et a multis creditum est, quod esset verum doctrina et fide, sed a paucis, quod esset verum actu et opere, quod est bonum vitae; quod hoc sit primum et primarium Ecclesiae, et inde in proprio sensu intelligatur per “Primogenitum,” videbitur: sed primum dicetur de opinione illorum qui crediderunt, quod verum doctrina et fide sit primum et primarium Ecclesiae, ita primogenitum; crediderunt illud, quia id primum discitur, et quia Ecclesia sit Ecclesia per verum, sed usque non prius quam dum verum sit vitae; prius est modo in intellectus cogitatione et memoria, et non in voluntatis actu, ac verum quod non est verum actu seu opere, non vivit; est modo sicut arbor luxurians ramis et foliis absque fructu; estque sicut scientia absque applicatione ad usum; et est sicut fundamentum super quo exstruitur domus, in quo habitandum est; haec sunt prima tempore, sed non sunt prima fine, et prima fine sunt primaria; nam primum fine est habitatio in domo, et primum tempore est fundamentum; primum etiam fine est usus, et primum tempore est scientia; pariter primum fine, dum plantatur arbor, est fructus, sed primum tempore sunt rami et folia. [2] Simile est cum intellectu, qui primum apud hominem formatur, sed ob finem, ut homo id quod intellectu videt, faciat; alioquin est intellectus sicut praedicator, qui bene docet, sed male vivit. Praeterea omne Verum seminatur in Interno homine, et radicatur in Externo; quare nisi Verum seminatum radicatur in Externo homine, quod fit per agere, fit sicut arbor posita non in humo, sed supra illam, quae aspirante aestu solis illico marcescit: hanc radicem homo secum fert post mortem, qui veritates fecerat; non autem homo qui sola fide illas cognoverat et agnoverat. Nunc quia multi ex veteribus id quod primum tempore est, fecerunt primum fine, quod est primarium, ideo dixerunt, quod Primogenitum significaret verum doctrina et fide in Ecclesia, nescientes quod hoc apparenter primogenitum sit, non autem actualiter. [3] Sed omnes illi qui fecerunt Verum doctrina et fide primarium damnati sunt, quia nihil facti seu operis, seu nihil vitae, isti Vero inest; ideo Cainus, qui fuit Primogenitus Adami et Evae, damnatus est; quod per illum significetur Verum doctrina et fide, videatur in Sapientia Angelica de Divina Providentia (n. 242). Ideo etiam

 

Ruben, qui erat Primogenitus Jacobi, a Patre damnatus est (Genes. xlix. 3, 4);

Ac primogenitura ei adempta est (1 Chron. v. 1);

 

quod per Rubenem in Sensu spirituali intelligatur Verum doctrina et fide, in sequentibus videbitur. Per “Primogenita Aegypti,” quae omnia percussa sunt, quia damnata, nec aliud in Sensu spirituali intelligitur, quam Verum doctrina et fide separatum a bono vitae, quod Verum in se mortuum est. Per “Hircos” apud Danielem et Matthaeum, nec alii intelliguntur, quam qui in fide separata a vita sunt, de quibus in Doctrina Novae Hierosolymae de Fide (n. 61-68). Quod illi qui in fide separata a vita fuerunt, circa Ultimum Judicium rejecti sint et damnati, videatur in Continuatione de Ultimo Judicio (n. 16, seq.). [4] Ex his paucis constare potest, quod Verum doctrina et fide non sit primogenitum Ecclesiae, sed Verum actu seu opere, quod est bonum vitae; nam non prius Ecclesia est apud hominem quam dum verum fit vitae, et cum verum fit vitae tunc id est bonum; intellectus enim cogitatio et memoria non influit in voluntatem, et per voluntatem in actum, sed voluntas influit in intellectus cogitationem et memoriam, et facit; et quod ex voluntate per intellectum procedit, hoc ex affectione quae est amoris per cogitationem quae est intellectus procedit, et id omne vocatur bonum, ac intrat vitam; quare dicit Dominus, quod

 

Qui facit veritatem, in Deo faciat (Joh. iii. 21).

 

[5] Quoniam Johannes repraesentabat Bonum vitae, ac Petrus Verum fidei (videatur supra, n. 5), ideo

 

Johannes cubuit ad pectus Domini, et Secutus est Jesum, non autem Petrus (Joh. xxi. 18-23);

Dixit etiam Dominus de Johanne, quod Mansurus sit usque dum venit (vers. 22, 23),

 

ita ad hodiernum diem, qui est Adventus Domini; quare etiam a Domino nunc docetur bonum vitae pro illis qui e nova Ipsius Ecclesia, quae est nova Hierosolyma, erunt. In summa, “Primogenitum” est, quod Verum ex Bono primum producit, ita quod Intellectus ex Voluntate; quia Verum est Intellectus et Bonum est Voluntatis: hoc Primum, quia est sicut semen, ex quo reliqua procedunt, est Primarium. [6] Quoad Dominum, Ipse est Primogenitus ex Mortuis, quia Ipse etiam quoad Humanum Suum est Ipsum Verum unitum Divino Bono, ex Quo omnes homines, qui in se mortui sunt, vivunt. Simile intelligitur apud Davidem:

 

“Dabo Ipsum Primogenitum, altum Regibus terrae” (Psalm. lxxxix. 28 (B.A. 27));

 

hoc de Humano Domini. Inde est quod

 

Israel dicatur Primogenitus (Exod. iv. 22, 23);

 

per “Israelem” intelligitur Verum actu, et per “Jacobum” Verum doctrina, et quia ex hoc solo non aliqua Ecclesia fit, ideo Jacob nominatus est Israel; in Supremo autem sensu per” Israelem” intelligitur Dominus. [7] Propter hanc repraesentationem “Primogeniti,”

 

Sanctificabantur Jehovae omnes primogeniti et omnia primogenita (Exod. xiii. 2, 12 cap. xxii. 28, 29).

 

Propter illam repraesentationem “Primogeniti,”

 

Assumebantur Levitae loco omnium Primogenitorum in Ecclesia Israelitica, et dicitur quod sic essent Jehovae (Num. iii. 12, 13, 40-46{1}; cap. xviii. 15-18);

 

per “Levim” enim significatur verum actu, quod est bonum vitae et ideo posteritati ejus datum est sacerdotium, de qua re in sequentibus. Propterea etiam,

 

Primogenito dabatur duplum haereditatis, et vocabatur “Principium roboris” (Deutr. xxi. 15-17).

 

[8] Quod “Primogenitum” significet primarium Ecclesiae, est quia in Verbo per Nativitates naturales significantur Nativitates spirituales, et tunc quod primum illas facit apud hominem, intelligitur per “Primogenitum” ejus; non enim prius Ecclesia est apud illum, quam dum Verum doctrinae in Interno homine conceptum in Externo nascitur.

@1 40-46 pro “46 ad 46”

 

(2) 直訳

17. ” Ipse Primogenitus ex mortuis,” significat et quod est ipsum Divinum Bonum.― 17 「死から〔最初に〕生まれた者」は、神的善そのものであることを意味する――

Quid “Primogenitus ex mortuis,” nondum aliquis scit; 何が「死から最初に生まれた者」か、まだある者に知られていない。

et quid significat, a Veteribus disceptatum fuit; また、何を意味するか、古代人により論争された。

notum illis fuit, quod per “Primogenitum” significetur Primum et Primarium ex quo omne Ecclesiae; 彼らに知られていた、「最初に生まれた者」によって最初のものと主要なものが意味されること、それから教会のすべてものが〔ある〕。

et a multis creditum est, quod esset verum doctrina et fide, sed a paucis, quod esset verum actu et opere, quod est bonum vitae; また多くの者により信じられている、教えの真理と信仰であったこと、しかし、わずかな者により、活動での真理と働きであったこと、それは生活の善である。

quod hoc sit primum et primarium Ecclesiae, et inde in proprio sensu intelligatur per “Primogenitum,” videbitur: これが教会の最初のものと主要なものであることは、またここからほんとうの意味の中で「最初に生まれた者」によって意味される、〔この後〕見られる。

sed primum dicetur de opinione illorum qui crediderunt, quod verum doctrina et fide sit primum et primarium Ecclesiae, ita primogenitum; しかし、最初に彼らの見解について言われる、その者は信じている、教えの真理と信仰が教会の最初のものと主要なものであること、そのように最初に生まれた者。

crediderunt illud, quia id primum discitur, et quia Ecclesia sit Ecclesia per verum, sed usque non prius quam dum verum sit vitae; そのことを信じている、それが最初に学ばれるからである、また教会は真理によって教会であるからである、しかしそれでもそれ以前に〔教会で〕ない、真理が生活のものである時以前に。

prius est modo in intellectus cogitatione et memoria, et non in voluntatis actu, ac verum quod non est verum actu seu opere, non vivit; 以前に、単に理解力の思考と記憶の中にある、また活動での意志の中にない、そして、真理は、それが活動での、すなわち、働きでも真理でない、生きていない。

est modo sicut arbor luxurians ramis et foliis absque fructu; 単に、枝と葉の繁茂している木のようである、実のない。

estque sicut scientia absque applicatione ad usum; そして知識のようである、役立ちへの適用のない。

et est sicut fundamentum super quo exstruitur domus, in quo habitandum est; また土台のようである、その上に家が建てられる、その中に住む。

haec sunt prima tempore, sed non sunt prima fine, et prima fine sunt primaria; これらは時間で最初である、しかし、目的で最初ではない、また最初の目的が主要な(最初の)ものである。

nam primum fine est habitatio in domo, et primum tempore est fundamentum; なぜなら最初の目的は家の中に住むことであるから、また時間で最初のものは土台である。

primum etiam fine est usus, et primum tempore est scientia; さらにまた、最初の目的は役立ちである、また時間で最初のものは知識である。

pariter primum fine, dum plantatur arbor, est fructus, sed primum tempore sunt rami et folia. 同じく、最初の目的は、木が植えられる時、実である、しかし時間で最初のものは枝と葉である。

[2] Simile est cum intellectu, qui primum apud hominem formatur, sed ob finem, ut homo id quod intellectu videt, faciat; [2] 理解力に同様である、それは最初に人間のもとに形成される、しかし、目的のために、人間がそれを、それを理解力で見る、行なうために。

alioquin est intellectus sicut praedicator, qui bene docet, sed male vivit. そうでなければ、理解力は説教者のようである、その者はよく教える、しかし悪く生きる。

Praeterea omne Verum seminatur in Interno homine, et radicatur in Externo; さらに、真理は人間の内なるものの中に〔種を〕蒔かれる、また外なるものの中で根を張る。

quare nisi Verum seminatum radicatur in Externo homine, quod fit per agere, fit sicut arbor posita non in humo, sed supra illam, quae aspirante aestu solis illico marcescit: それゆえ、蒔かれた真理が人間の外なるものの中で根を張らないなら、そことのは行動することによって生じる、土の中にでなく置かれた木のようになる、しかし、その上に、それは太陽の熱が吹きかけられてすぐさま枯れる。

hanc radicem homo secum fert post mortem, qui veritates fecerat; この根を人間は自分自身に、死後、もつ(抱く)、その者は〝真理〟を行なった。

non autem homo qui sola fide illas cognoverat et agnoverat. けれども、人間は〔もた〕ない、その者はそれらを信仰だけで知った、また認めた。

Nunc quia multi ex veteribus id quod primum tempore est, fecerunt primum fine, quod est primarium, ideo dixerunt, quod Primogenitum significaret verum doctrina et fide in Ecclesia, nescientes quod hoc apparenter primogenitum sit, non autem actualiter. さて(それで)、古代人からの多くの者はそれを、時間で最初のものである、目的で最初のものにしたので、それは主要なもの、それゆえ、彼らは言った、最初に生まれた者(長子)が教会の中の教えの真理と信仰を意味することと、知らないで、これが外観上、最初に生まれた者(長子)であること、けれども、実際に〔そうでは〕ない。

[3] Sed omnes illi qui fecerunt Verum doctrina et fide primarium damnati sunt, quia nihil facti seu operis, seu nihil vitae, isti Vero inest; [3] しかし、すべての者は、その者は教えの真理と信仰を主要なものにした、断罪された、行動のまた働きのもの何も行なわなかったからである、すなわち、生活のものを、それに真理が内在しない。

ideo Cainus, qui fuit Primogenitus Adami et Evae, damnatus est; それゆえ、カインは、その者はアダムとエバの最初に生まれた者(長子)であった、断罪された。

quod per illum significetur Verum doctrina et fide, videatur in Sapientia Angelica de Divina Providentia (n. 242) 彼によって教えの真理と信仰が意味されることは、『天使の知恵 神的な摂理について』の中に見られる(242番)。

Ideo etiam それゆえ、さらにまた

Ruben, qui erat Primogenitus Jacobi, a Patre damnatus est (Genes. xlix. 3, 4); ルベンは、その者はヤコブの最初に生まれた者(長子)であった、父により断罪された(創世記49:3, 4)。

Ac primogenitura ei adempta est (1 Chron. v. 1); そして、長子の権利は彼に取り去られた(adimo)(歴代誌5:1)。

quod per Rubenem in Sensu spirituali intelligatur Verum doctrina et fide, in sequentibus videbitur. ルベンによって霊的な意味の中で教えの真理と信仰が意味されることは、続くものの中で見られる。

Per “Primogenita Aegypti,” quae omnia percussa sunt, quia damnata, nec aliud in Sensu spirituali intelligitur, quam Verum doctrina et fide separatum a bono vitae, quod Verum in se mortuum est. 「エジプトの最初に生まれた者(長子)」によって、それはすべての者は打たれた、断罪されたので、あるものもまた霊的な意味の中で意味されない、生活の善から分離した教えの真理と信仰以外の、〔その〕真理は本質的に死んだものである〔こと〕。

Per “Hircos” apud Danielem et Matthaeum, nec alii intelliguntur, quam qui in fide separata a vita sunt, de quibus in Doctrina Novae Hierosolymae de Fide (n. 61-68). 「ダニエル書」と「マタイ(福音書)」のもとの「ヤギ」によって、他の者も意味されない、生活から分離した信仰の中にいる者以外の、その者について『新しいエルサレムの教え 信仰について』の中に見られる(61-68番)。

Quod illi qui in fide separata a vita fuerunt, circa Ultimum Judicium rejecti sint et damnati, videatur in Continuatione de Ultimo Judicio (n. 16, seq.). 彼らが、その者は生活から分離した信仰の中にいた、「最後の審判」のころ(近く)、退けられ、また断罪されたことが、『続 最後の審判について』の中に見られる(16番以降)。

[4] Ex his paucis constare potest, quod Verum doctrina et fide non sit primogenitum Ecclesiae, sed Verum actu seu opere, quod est bonum vitae; [4] これらのわずかなものから明らかにすることができる、教えの真理と信仰は教会の最初に生まれたものでないこと、しかし、活動での真理、すなわち、働き〔であること〕、それは生活の善である。

nam non prius Ecclesia est apud hominem quam dum verum fit vitae, et cum verum fit vitae tunc id est bonum; なぜなら、以前に教会は人間のもとにないからである、真理が生活のものになる時よりも、またそのとき真理が生活のものになる、その時、それは善である。

intellectus enim cogitatio et memoria non influit in voluntatem, et per voluntatem in actum, sed voluntas influit in intellectus cogitationem et memoriam, et facit; というのは、理解力の思考と記憶は意志の中に流入しないから、また活動での意志を通して、しかし、意志は理解力の思考と記憶の中に流入する、また行なう。

et quod ex voluntate per intellectum procedit, hoc ex affectione quae est amoris per cogitationem quae est intellectus procedit, et id omne vocatur bonum, ac intrat vitam; また意志から理解力によって発出するものは、これは(それは)愛のものである情愛から思考を通して、それは理解力のもの、発出する、またそのすべてのものは善と呼ばれる、そして生活を(=へ)入る。

quare dicit Dominus, quod それゆえ、主は言われる、このこと

Qui facit veritatem, in Deo faciat (Joh. iii. 21). 〝真理〟を行なう者は、神の中で〔それを〕行なう(ヨハネ3:21)。

[5] Quoniam Johannes repraesentabat Bonum vitae, ac Petrus Verum fidei (videatur supra, n. 5), ideo [5] ヨハネは生活の善を表象したので、そしてペテロは信仰の真理を(上の5番に見られる)、それゆえ

Johannes cubuit ad pectus Domini, et Secutus est Jesum, non autem Petrus (Joh. xxi. 18-23); ヨハネは主の胸にもたれた、またイエスに従った(sequor)、けれども、ペテロではない(ヨハネ21:18-23)。

Dixit etiam Dominus de Johanne, quod Mansurus sit usque dum venit (vers. 22, 23), さらにまた、主はヨハネについて言われた、〔わたしが〕やって来るときまで残る(とどまる)こと(22, 23 節)。

ita ad hodiernum diem, qui est Adventus Domini; そのように今日の日まで、それは「主の来臨」である。

quare etiam a Domino nunc docetur bonum vitae pro illis qui e nova Ipsius Ecclesia, quae est nova Hierosolyma, erunt. それゆえ、さらにまた、主により、今や、彼らのために生活の善が教えられる、その者はその方の新しい教会から、それは新しいエルサレム、〔の者〕であった。

In summa, “Primogenitum” est, quod Verum ex Bono primum producit, ita quod Intellectus ex Voluntate; 要するに、「最初に生まれた者(長子)」である、それは真理が善から最初に生み出す〔ものである〕、そのようにそれは理解力が善から。

quia Verum est Intellectus et Bonum est Voluntatis: 真理は理解力のものである、また善は意志のものであるからである――

hoc Primum, quia est sicut semen, ex quo reliqua procedunt, est Primarium. この最初のものが、種のようであるので、それから残りのもの(他のもの)が生まれる、主要なものである。

[6] Quoad Dominum, Ipse est Primogenitus ex Mortuis, quia Ipse etiam quoad Humanum Suum est Ipsum Verum unitum Divino Bono, ex Quo omnes homines, qui in se mortui sunt, vivunt. [6] 主に関して、その方は「死から最初に生まれた者」である、その方もまたご自分の人間性に関して神的善に結合した真理そのものであるからである、「それ」からすべての人間が生きる、その者は本質的に死んでいる。

Simile intelligitur apud Davidem: 同様のものがダビデ〔の書〕のともに意味される――

“Dabo Ipsum Primogenitum, altum Regibus terrae” (Psalm. lxxxix. 28 (B.A. 27)); 「わたしはその方を最初に生まれた者(長子)にする、高められた〔者に〕地の王に〔する〕(=地の王よりも高い者にする)」(詩篇89:27)。

hoc de Humano Domini. このことは主の人間性に関して〔である〕。

Inde est quod ここからである、このことは

Israel dicatur Primogenitus (Exod. iv. 22, 23); イスラエルは最初に生まれた者(長子)と言われた(出エジプト記4:22, 23)。

per “Israelem” intelligitur Verum actu, et per “Jacobum” Verum doctrina, et quia ex hoc solo non aliqua Ecclesia fit, ideo Jacob nominatus est Israel; 「イスラエル」によって活動でも真理が意味される、また「ヤコブ」によって教えの真理が、またこれ〔後者〕だけから〔では〕何らかの教会は生じないので、それゆえ、ヤコブはイスラエルと名づけられた。

in Supremo autem sensu per” Israelem” intelligitur Dominus. けれども、最高の意味の中で「イスラエル」によって主が意味される。

[7] Propter hanc repraesentationem “Primogeniti,” [7] 「最初に生まれた者(長子)」のこの表象のために、

Sanctificabantur Jehovae omnes primogeniti et omnia primogenita (Exod. xiii. 2, 12 cap. xxii. 28, 29). エホバの(ために)最初に生まれたすべての者と最初に生まれたすべてのものは聖別された(出エジプト記13:2, 12、第22章28, 29)。

Propter illam repraesentationem “Primogeniti,”  「最初に生まれた者(長子)」のその表象のために、

Assumebantur Levitae loco omnium Primogenitorum in Ecclesia Israelitica, et dicitur quod sic essent Jehovae (Num. iii. 12, 13, 40-46{1}; cap. xviii. 15-18); イスラエル教会の中ですべての長子に代わってレビ人が取られた(選ばれた)、また言われた、このようにエホバのものになったこと(民数記3:12, 13、第18章40-46、第18章15-18)。

per “Levim” enim significatur verum actu, quod est bonum vitae et ideo posteritati ejus datum est sacerdotium, de qua re in sequentibus. というのは、「レビ」によって活動での真理が意味されるから、それは生活の善である、またそれゆえ、彼の子孫に祭司職が与えられた、それについては続くものの中に。

Propterea etiam, さらにまたこのために、

Primogenito dabatur duplum haereditatis, et vocabatur “Principium roboris” (Deutr. xxi. 15-17). 長子に二倍の相続財産が与えられた、また「力強さの始まり」と呼ばれた(申命記21:15-17)。

[8] Quod “Primogenitum” significet primarium Ecclesiae, est quia in Verbo per Nativitates naturales significantur Nativitates spirituales, et tunc quod primum illas facit apud hominem, intelligitur per “Primogenitum” ejus; [8] 「最初に生まれた者(長子)」が教会の主要な(最初の)ものを意味することは、みことばの中で、自然的な出生(産物)によって霊的な出生(産物)が意味されるからである、またその時、その最初のものが人間のもとに生じる(つくる)、彼の「最初に生まれた者」によって意味される。

non enim prius Ecclesia est apud illum, quam dum Verum doctrinae in Interno homine conceptum in Externo nascitur. というのは、以前に教会は人間のもとにないから、人間の内なるものの中で受胎した教えの真理が外なるののの中に生まれる時よりも。

@1 40-46 pro “46 ad 46″ 注1 「46 ad 46」の代わりに40-46

コメントを残す