(1)原文
194. (ix.) Quod formatio illa fiat ab uxore modis arcanis, et quod hoc intelligatur per quod femina creata sit dormiente viro.― Legitur in Libro Creationis, quod Jehovah Deus cadere fecerit somnum gravem super Adamum, ut obdormiret, et tunc sumserit unam de costis ejus, et aedificaverit illam in mulierem (cap. ii. 21, 22); quod per "somnum" et "obdormitionem" viri, significetur plenaria ignorantia ejus, quod uxor formetur et sicut creetur ab illo, patet ex ostensis in praecedente capite, et quoque in hoc, de insita prudentia et circumspectione uxorum, ne quicquam evulgent de amore suo, nec de assumptione affectionum vitae viri, et sic transcriptione ejus sapientiae in se; quod hoc fiat ab uxore, nesciente et quasi dormiente marito, ita modis arcanis, patet ab explicatis supra (n. 166-168, seq.); ubi etiam illustratur, quod prudentia id peragendi mulieribus a creatione, et inde a nativitate, insita sit, propter causas, quae sunt necessitates, ut conjugialis amor, amicitia, et confidentia, et sic beatitudo cohabitationis, et felicitas vitae, constabiliantur; quare ut hoc rite fiat, injunctum est viro, ut relinquat patrem et matrem, et adhaereat uxori (Genes. ii. 24; Matth. xix. 4, 5); [2] per "patrem et matrem," quos vir relinquet, in sensu spirituali intelligitur ejus proprium voluntatis et proprium intellectus, et proprium voluntatis hominis est amare se, et proprium intellectus ejus est amare suam sapientiam; et per "adhaerere" significatur addicare se amori uxoris; quod duo propria illa sint mala internecina viro, si permanent apud illum, et quod amor duorum illorum vertatur in amorem conjugialem, sicut vir adhaeret uxori, hoc est, recipit amorem ejus, videatur mox supra (n. 193, et alibi). Quod per "dormire" significetur in ignorantia et incuria esse, quod per "patrem et matrem" significentur duo propria hominis, unum voluntatis et alterum intellectus, et quod per "adhaerere" significetur addicare se amori alicujus, ex locis in Verbo alibi potest satis confirmari; sed hoc hujus loci non est.
(2)直訳
194. (ix.) Quod formatio illa fiat ab uxore modis arcanis, et quod hoc intelligatur per quod femina creata sit dormiente viro.― 194.(9) その形成は妻により秘密の方法で行なわれること、またこのことが男が眠って〔いるときに〕女が創造されたことによって意味されること――
Legitur in Libro Creationis, quod Jehovah Deus cadere fecerit somnum gravem super Adamum, ut obdormiret, et tunc sumserit unam de costis ejus, et aedificaverit illam in mulierem (cap. ii. 21, 22); 「創造の書」の中に読まれる、神エホバがアダムの上に重い眠りを落とすことを行なったこと、眠り込むように、またその時、彼の肋骨から一つを取った、またそれを女として建造したこと(第3章21, 22)。
quod per "somnum" et "obdormitionem" viri, significetur plenaria ignorantia ejus, quod uxor formetur et sicut creetur ab illo, patet ex ostensis in praecedente capite, et quoque in hoc, de insita prudentia et circumspectione uxorum, ne quicquam evulgent de amore suo, nec de assumptione affectionum vitae viri, et sic transcriptione ejus sapientiae in se; 男の「眠り」と「眠り込むこと」によって、彼のまったくの無知(気づかないこと)が意味される、妻が形作られること、また彼から創造されるように、先行する章の中の証明(示すこと)から明らかである、
quod hoc fiat ab uxore, nesciente et quasi dormiente marito, ita modis arcanis, patet ab explicatis supra (n. 166-168, seq.); またこのことが妻により行なわれたこと、知らないで、またあたかも眠ってかのように、夫に、そのように秘密の方法で、上の説明から明らかである(166-168番、〔その〕続き)。
ubi etiam illustratur, quod prudentia id peragendi mulieribus a creatione, et inde a nativitate, insita sit, propter causas, quae sunt necessitates, ut conjugialis amor, amicitia, et confidentia, et sic beatitudo cohabitationis, et felicitas vitae, constabiliantur; そのところにもまた説明されている、それを行なう思慮分別が女に創造から、またここから出生から、植え付けられていること、理由のために、それは必要不可欠なものである、結婚愛、友情、また信頼、またこのように同棲(一種に住むこと)の至福、また生活(いのち)の幸福が、確定される(安定にされる)ために。
quare ut hoc rite fiat, injunctum est viro, ut relinquat patrem et matrem, et adhaereat uxori (Genes. ii. 24; Matth. xix. 4, 5); それゆえ、正しく行なわれるように、男に負わされた、父と母を捨てるように、また妻と結びつくこと(創世記2:24、マタイ19:4, 5)。
[2] per "patrem et matrem," quos vir relinquet, in sensu spirituali intelligitur ejus proprium voluntatis et proprium intellectus, et proprium voluntatis hominis est amare se, et proprium intellectus ejus est amare suam sapientiam; [2] 「父と母」によって、その者を男は捨てる、霊的な意味の中で彼の意志のプロプリウムと理解力のプロプリウムが意味される、また人間の意志のプロプリウムは自分自身を愛することである、また理解力のプロプリウムは自分の知恵を愛することである。
et per "adhaerere" significatur addicare se amori uxoris; また、「結びつくこと」によって、(自分自身を)妻の愛にささげることが意味される。
quod duo propria illa sint mala internecina viro, si permanent apud illum, et quod amor duorum illorum vertatur in amorem conjugialem, sicut vir adhaeret uxori, hoc est, recipit amorem ejus, videatur mox supra (n. 193, et alibi). それら二つのプロプリウムは男に致命的な悪である、もし彼のもとに残る(残存する)なら、またそれらの二つの愛が結婚愛に変わることは、男が妻に結びつくほど、すなわち、その(彼女の)愛を受け入れる、すぐ上に見られる(193番、また他の箇所に)。
Quod per "dormire" significetur in ignorantia et incuria esse, quod per "patrem et matrem" significentur duo propria hominis, unum voluntatis et alterum intellectus, et quod per "adhaerere" significetur addicare se amori alicujus, ex locis in Verbo alibi potest satis confirmari; 「眠ること」によって、無知と無頓着の中にいることが意味されること、「父と母」によって人間の二つのプロプリウムが意味されること、一つは意志のまたもう一つは理解力の、また「結びつくこと」によって、(自分自身を)他の者の愛にささげることが意味されることは、みことばの中の箇所から、他の箇所に十分に確信されることができる。
sed hoc hujus loci non est. しかし、このことはこの場所にではない。
(3)訳文
194.(9) その形成は妻により秘密の方法で行なわれる、またこのことは男が眠って〔いるときに〕女が創造されたことによって意味される。
創造の書」の中に、神エホバがアダムの上に深い眠りを落とし、眠り込むように、またその時、彼の肋骨から一つを取り、それを女として建てたことを行なったことが読まれる(第3章21, 22)。男の「眠り」と「眠り込むこと」によって、彼のまったく気づかないうちに、妻が彼から創造されるように形作られることが意味されていることがこれまでも章の中で示されたことから明らかである、またこのことが、夫に、あたかも眠っているかのように、知られず、そのように秘密の方法で、妻により行なわれたことが前の説明から明らかである(166-168番、〔その〕続き)。そのところにもまた、それを行なう思慮分別が女に創造から、またここから出生から、植え付けられていること説明されている、その理由は、結婚愛、友情、また信頼、またこのように同棲(一種に住むこと)の至福、また生活(いのち)の幸福が、確定される(安定にされる)ために必要不可欠なものであるからである。それゆえ、正しく行なわれるように、男に、父と母を捨て、妻と結びつくように負わされた(創世記2:24、マタイ19:4, 5)。
[2] 男が捨てる「父と母」によって、霊的な意味で彼の意志のプロプリウムと理解力のプロプリウムが意味される。人間の意志のプロプリウムは自分自身を愛することであり、理解力のプロプリウムは自分の知恵を愛することである。また、「結びつくこと」によって、(自分自身を)妻の愛にささげることが意味される。それら二つのプロプリウムは、もし男のもとに残存するなら、彼に〔とって〕致命的な悪である、またそれらの二つの愛が、男が妻に結びつくほど、すなわち、その(彼女の)愛を受け入れるほど、結婚愛に変わることはすぐ前に見られる(193番、また他の箇所に)。
「眠ること」によって、無知と無頓着の中にいること意味されること、「父と母」によって一つは意志のまたもう一つは理解力の人間の二つのプロプリウムが意味されること、また「結びつくこと」によって、(自分自身を)他の者の愛にささげることが意味されることは、みことばの中の箇所から、他の箇所に十分に確信されることができる。しかし、このことはこの場所にではない。