原典講読『結婚愛』193

(1)原文

193. (viii.) Quod femina actualiter formetur in uxorem secundum descriptionem in Libro Creationis. In hoc Libro dicitur, quod femina creata sit ex costa viri; et quod vir, cum adducta est, dixerit, "Haec os de ossibus meis et caro de carne mea; et vocabitur Ischah, quia ab Isch (Viro), desumpta est" (cap. ii. 22-24), per "costam" pectoris in Verbo non aliud in sensu spirituali significatur, quam verum naturale: hoc significatur per "costas," quas ursus inter dentes ferebat (Dan. vii. 5); nam per "ursos" significantur illi qui Verbum in sensu naturali legunt, ac vera ibi absque intellectu vident; per pectus viri significatur id essentiale ac proprium, quod distinguitur a pectore feminae; quod id sit sapientia, videatur supra (n. 187); nam verum sustinet sapientiam, sicut costa sustinet pectus; haec significantur, quia pectus est in quo omnia hominis ut in suo centro sunt. [2] Ex his constat, quod femina creata sit ex viro per transcriptionem ejus propriae sapientiae, quod est ex vero naturali, et quod hujus amor a viro translatus sit in feminam, ut fiat amor conjugialis; et quod hoc factum sit, ne in viro{1} sit amor sui sed amor uxoris; quae ex indole sibi innata non potest aliter quam amorem sui apud virum convertere in amorem ejus ad se, et audivi quod hoc fiat ex ipso amore uxoris, non conscio viro, nec conscia uxore; inde est quod nusquam aliquis possit vere conjugialiter amare conjugem, qui in fastu propriae intelligentiae ex amore sui est. [3] Postquam intellectum est hoc arcanum creationis feminae a viro, videri potest, quod femina similiter quasi creetur seu formetur a viro in conjugio, et quod hoc fiat ab uxore, aut potius per uxorem a Domino, qui infudit inclinationes in feminas ad ita faciendum; uxor enim in se recipit imaginem viri per quod appropriet sibi ejus affectiones (videatur supra n. 173{2}); et per quod conjungat internam viri voluntatem cum sua, de quo sequitur; et quoque per quod addicet sibi propagines animae ejus, de quo etiam sequitur. Ex his patet, quod femina secundum descriptionem interius intellectam in Libro Creationis, formetur in uxorem, per talia quae desumit ex marito et ejus pectore, et inscribit sibi.

 @1. viro pro “vero” @2. Prima editio: 183;

 

(2)直訳

193. (viii.) Quod femina actualiter formetur in uxorem secundum descriptionem in Libro Creationis.― 193.(8) 女は実際に男の妻として形作られていること、「創造の書」の中の記述にしたがって――

In hoc Libro dicitur, quod femina creata sit ex costa viri; この「書」の中に言われる、女は男の肋骨から創造されたこと。

et quod vir, cum adducta est, dixerit, "Haec os de ossibus meis et caro de carne mea; また、男は、連れて来られたとき、言ったこと、「これは私の骨からの骨、また私の肉からの肉。

et vocabitur Ischah, quia ab Isch (Viro), desumpta est" (cap. ii. 22-24), per "costam" pectoris in Verbo non aliud in sensu spirituali significatur, quam verum naturale: またイシャーと呼ばれなければならない、イーシュ()から取られたからである」(22224)、胸の「肋骨」によって、みことばの中で、他のものが霊的な意味で、意味されない、自然的な真理以外の。

hoc significatur per "costas," quas ursus inter dentes ferebat (Dan. vii. 5); このことは「肋骨」によって意味されている、それを雄熊が歯の間にもっていた(ダニエル7:5)

nam per "ursos" significantur illi qui Verbum in sensu naturali legunt, ac vera ibi absque intellectu vident; なぜなら、「雄熊」によって彼らが意味されるからである、その者はみことばを自然的な意味で読む、そしてそこに真理を理解(知力)なしに見る。

per pectus viri significatur id essentiale ac proprium, quod distinguitur a pectore feminae; 男の胸によって、その本質的なものそしてプロプリウム(固有のもの)意味される、それが女の胸から区別される。

quod id sit sapientia, videatur supra (n. 187); それが知恵であることは、上に(187)見られる。

nam verum sustinet sapientiam, sicut costa sustinet pectus; なぜなら、真理は知恵を支えるからである、肋骨が胸を支えるように。

haec significantur, quia pectus est in quo omnia hominis ut in suo centro sunt. これらが意味される、胸は、その中に人間のすべてのものがその中心の中のように存在するからである。

[2] Ex his constat, quod femina creata sit ex viro per transcriptionem ejus propriae sapientiae, quod est ex vero naturali, et quod hujus amor a viro translatus sit in feminam, ut fiat amor conjugialis; [2] これらから明らかである、女が男から創造されたこと、彼の知恵のプロプリウムが転移によって、それは自然的な真理からである、またこの愛が男から女の中に移された(transfero)こと、結婚愛となるために。

et quod hoc factum sit, ne in viro{1} sit amor sui sed amor uxoris; またこのことが行なわれたこと、男の中に自己への愛がないように、しかし妻への愛が。

quae ex indole sibi innata non potest aliter quam amorem sui apud virum convertere in amorem ejus ad se, et audivi quod hoc fiat ex ipso amore uxoris, non conscio viro, nec conscia uxore; 彼女は自分自身に生来の性質から、男のもとの自己への愛を自分自身へのその愛に変えること以外に異なってできない、また私は聞いた、このことが妻の愛そのものから行なわれる(生じる)こと、男の知っていること(意識)のない、妻の知っていること(意識)もない。

inde est quod nusquam aliquis possit vere conjugialiter amare conjugem, qui in fastu propriae intelligentiae ex amore sui est. ここからである、決してだれかが真に結婚にふさわしく配偶者を愛することができないこと、その者は自己愛からのプロプリウムの知性も傲慢の中にいる。

[3] Postquam intellectum est hoc arcanum creationis feminae a viro, videri potest, quod femina similiter quasi creetur seu formetur a viro in conjugio, et quod hoc fiat ab uxore, aut potius per uxorem a Domino, qui infudit inclinationes in feminas ad ita faciendum; [3] 男から女が創造されたこの秘義が理解された後、見られることができる、女は同様に、あたかも創造されたかのように、すなわち、形作られること結婚の中で男から、またこのことは妻から行なわれる、またはむしろ主から妻によって、その方は女の中にそのように行なうことへ向けて性向を注ぎ込む。

uxor enim in se recipit imaginem viri per quod appropriet sibi ejus affectiones (videatur supra n. 173{2}); というのは、妻は自分自身の中に男の映像を受け入れるから、彼の情愛を自分のものにすることによって(上の173番に見られる)

et per quod conjungat internam viri voluntatem cum sua, de quo sequitur; また、男の内なる意志を自分のものと結合させることによって、そのことについて〔この後〕続けられる。

et quoque per quod addicet sibi propagines animae ejus, de quo etiam sequitur. そしてまた、自分自身に彼の霊魂の派生物(横枝)を引き寄せることによって、そのことについても〔この後〕続けられる。

Ex his patet, quod femina secundum descriptionem interius intellectam in Libro Creationis, formetur in uxorem, per talia quae desumit ex marito et ejus pectore, et inscribit sibi. これらから明らかである、女が、「創造の書」の中に内的に理解された記述にしたがって、妻に形作られたこと、そのようなものによって、それらを夫とその胸から取る、また自分自身に刻み込む。

@1. viro pro “vero” 注1 verus」の代わりにviro

@2. Prima editio: 183; 注2 初版は183

 

(3)訳文

 193.(8) 女は、「創造の書」の中の記述にしたがって、実際に男の妻として形作られている。

 この「書」の中に、女は男の肋骨から創造されたことが言われている。また、男は、連れて来られたとき、「これは私の骨からの骨、また私の肉からの肉。イシャーと呼ばれなければならない、イーシュ(男)から取られたからである」(22224)と言ったこと、みことばの中で、胸の「肋骨」によって、霊的な意味で、自然的な真理以外の他のものが意味されない。このことは、雄熊が歯の間にもっていた(ダニエル7:5)「肋骨」によって意味されている。なぜなら、「雄熊」によって、みことばを自然的な意味で読み、そしてそこに真理を理解なしに見る者が意味されるからである。男の胸によって、その本質的なもの、そしてプロプリウム(固有のもの)意味され、それが女の胸から区別される。それが知恵であることは、前に(187)見られる。なぜなら、肋骨が胸を支えるように、真理は知恵を支えるからである。これらが意味される、胸はその中に人間のすべてのものがその中心の中のように存在するからである。

 [2] これらから、女が男から創造されたこと、彼の自然的な真理からのものである知恵のプロプリウムが転移によって、またこの愛が結婚愛となるために男から女の中に移されたことが明らかである。またこのことは、男の中に自己への愛がないように、しかし妻への愛が〔あるために〕行なわれた。彼女は自分自身に生来の性質から、男のもとの自己への愛を自分自身へのその愛に変えることしかできない、また私は、このことが妻の愛そのものから、男が知らないうちに、妻も知らないに、行なわれること聞いた。ここから、自己愛からのプロプリウムの知性も傲慢の中にいる者は、決してだれかも真に結婚にふさわしく配偶者を愛することができない。

 [3] 男から女が創造されたこの秘義が理解された後、、女は同様に、あたかも創造されたかのように、すなわち、結婚の中で男から形作られること、またこのことは妻から、またはむしろ主から妻によって行なわれ、主は女の中にそのように行なうことへ向けて性向を注ぎ込むことを見ることができる。というのは、妻は自分自身の中に、男の情愛を自分のものにすることによって彼の映像を受け入れるから(前の173番に見られる)。また、男の内なる意志を自分のものと結合させることによって〔であり〕、そのことについて〔この後〕続けられる。そしてまた、自分自身に彼の霊魂の派生物を引き寄せることによって〔であり〕、そのことについても〔この後〕続けられる。

 これらから、女が、「創造の書」の中に内的に理解された記述にしたがって、妻に形作られたこと、そのようなものによって、それらを夫とその胸から取り、自分自身に刻み込んだことが明らかである。

コメントを残す