原典講読『結婚愛』192

(1)原文

192. (vii.) Quod conjugia etiam inducant animabus et mentibus alias formas. Quod Conjugia inducant animabus et mentibus alias formas, non potest animadverti in mundo naturali, quia animae et mentes ibi circumcinctae sunt corpore materiali, et per hoc raro mens translucet; et quoque hujus saeculi homines, plus quam antiqui, ab infantia discunt inducere faciebus vultus, per quos affectiones mentis profunde abscondunt; quae causa est, quod formae mentium, quales ante conjugium et quales post conjugium sunt, non internoscantur: quod tamen animarum et mentium formae, aliae sint post conjugium, quam fuerant ante illud, manifeste apparet ex iisdem in mundo spirituali; sunt enim tunc spiritus et angeli, qui non aliud sunt quam mentes et animae in forma humana, nudatae ab exuviis, quae fuerunt compositae ex elementis in aquis et terris, et ex halitibus inde circumsparsis in aere; quibus ejectis formae mentium, quales fuerant intus in corporibus suis, conspiciuntur, et tunc clare, quod aliae sint illis qui in conjugio vivunt, et aliae illis qui non: in genere est conjugibus interior decor faciei, trahit enim vir ab uxore venustum ruborem amoris ejus, et uxor a viro splendentem nitorem sapientiae ejus; nam duo conjuges ibi quoad animas uniti sunt; et insuper in utroque apparet plenitudo humana. Hoc in coelo, quia non alibi conjugia sunt; infra coelum autem sunt modo connubia, quae nectuntur et dirimuntur.

 

(2)直訳

192. (vii.) Quod conjugia etiam inducant animabus et mentibus alias formas.― 192.(7) さらにまた、結婚は〔夫婦の〕霊魂と心に他の形をひき起こすること――

 (7) 結婚は〔夫婦の〕霊魂と心に他の形もまたひき起こす。

Quod Conjugia inducant animabus et mentibus alias formas, non potest animadverti in mundo naturali, quia animae et mentes ibi circumcinctae sunt corpore materiali, et per hoc raro mens translucet; 結婚が〔夫婦の〕霊魂と心に他の形もまたひき起こすことは、自然界の中で認められる(気づかれる)ことができない、霊魂と心はそこに物質的な身体で囲まれているからである、またこのことによって心はまれに光り貫く。

et quoque hujus saeculi homines, plus quam antiqui, ab infantia discunt inducere faciebus vultus, per quos affectiones mentis profunde abscondunt; そしてまた、この時代の人間は、古代人よりもさらに、幼児期から顔で容貌(顔つき)を着せる(おおう)ことを学んでいる、そのことによって心の情愛を深く隠す。

quae causa est, quod formae mentium, quales ante conjugium et quales post conjugium sunt, non internoscantur: それが理由である、心の形が、結婚前にどんなものか、また結婚後にどんなものであるか、見分けられないこと。

quod tamen animarum et mentium formae, aliae sint post conjugium, quam fuerant ante illud, manifeste apparet ex iisdem in mundo spirituali; それでも、霊魂と心の形は、結婚後、別のものであることが、その前にあった〔もの〕よりも、霊界の中で同じものからはっきりと見られる。

sunt enim tunc spiritus et angeli, qui non aliud sunt quam mentes et animae in forma humana, nudatae ab exuviis, quae fuerunt compositae ex elementis in aquis et terris, et ex halitibus inde circumsparsis in aere; というのは、その時、霊と天使であるから、それは人間の形の中の心と霊魂以外の他のものではない、ぬけがらから脱がされた、それらは水と地の要素から合成された、また空気の中にまわりにまきちらされた発散物から。

quibus ejectis formae mentium, quales fuerant intus in corporibus suis, conspiciuntur, et tunc clare, quod aliae sint illis qui in conjugio vivunt, et aliae illis qui non: それらで投げ出されて、心の形は、その身体の中で内部でどんなものであったか、明らかに識別される(見られる)またその時、はっきりと、その者に別のものがある、その者は結婚の中に生きた、またその者に別のものが、その者は〔結婚の中に生き〕ない。

in genere est conjugibus interior decor faciei, trahit enim vir ab uxore venustum ruborem amoris ejus, et uxor a viro splendentem nitorem sapientiae ejus; 全般的に、結婚した者に顔に内的な美しさがある、というのは、男は妻からその愛の魅力的な赤色を得るから、また妻は男からその知恵の輝きの優雅(見栄え)

nam duo conjuges ibi quoad animas uniti sunt; なぜなら、二人の配偶者(夫婦)はそこに、霊魂に関して結合されているからである。

et insuper in utroque apparet plenitudo humana. またそのうえ、両方の者の中に人間性が満ちていること(充満、完全)見られる。

Hoc in coelo, quia non alibi conjugia sunt; このことは天界の中で〔ある〕、他のところに結婚はないからである。

infra coelum autem sunt modo connubia, quae nectuntur et dirimuntur. けれども、天界の下に単なる交尾(つがい)ある、それらは結ばれる、また引き離される。

 

(3)訳文

 192.(7) 結婚は〔夫婦の〕霊魂と心に他の形もまたひき起こす。

結婚が〔夫婦の〕霊魂と心に他の形もまたひき起こすことは、自然界の中で気づかれることができない、霊魂と心はそこに物質的な身体で囲まれている、またこのことによって心が光り貫くのはまれであるからである。そしてまた、この時代の人間は、古代人よりもさらに、幼児期から容貌顔に着せることを学んでいて、そのことによって心の情愛を深く隠す。それが、心の形が結婚前にどんなものか、また結婚後にどんなものであるか見分けられないことの理由である。それでも、霊魂と心の形は、結婚後、その前にあったものとは別のものであることが、霊界の中で同じものからはっきりと見られる。というのは、その時、霊と天使であるから、それは人間の形の中の心と霊魂以外の他のものではない、〔それは〕水と地の要素から、また空気の中にまわりにまきちらされた発散物から合成されたぬけがらから脱がされた〔ものである〕。それらが捨てられて、心の形は、その身体の中で内部でどんなものであったかまたその時、はっきりと見られる――結婚の中に生きた者と結婚の中に生きなかった者は別ものであること。全般的に、結婚した者の顔に内的な美しさがある、というのは、男は妻からその愛の魅力的な赤色を、また妻は男からその知恵の輝きの優雅さ得るからである。なぜなら、二人の配偶者(夫婦)はそこに、霊魂に関して結合されているからである。またそのうえ、両方の者に人間性が満ちていること見られる。

 このことは天界の中にある、他のところに結婚はないからである。けれども、天界の下に単なる交尾(つがい)あり、それらは結ばれ、引き離される。

コメントを残す