原典講読『結婚愛』211

(1)原文

211. (ii.) Quod apud illos, qui in amore vere conjugiali sunt, crescat facultas sapiendi; sed quod haec apud illos, qui non in amore conjugiali sunt, decrescat. Quod facultas sapiendi apud illos, qui in amore vere conjugiali sunt, crescat, est quia hic amor ex sapientia, et secundum illam, est apud conjuges, ut in transactionibus, quae praecedunt, plenis argumentis ostensum est; tum quia illius amoris sensus est tactus, et hic communis est omnibus sensibus, et quoque plenus delitiis, inde ille aperit interiora mentium, sicut aperit interiora sensuum, et cum illis organica totius corporis: exinde sequitur, quod illi qui in amore illo sunt, nihil potius ament, quam sapere; nam homo sapit, quantum interiora mentis ejus aperiuntur; per aperitionem enim elevantur cogitationes intellectus in superiorem lucem, et affectiones voluntatis in superiorem calorem, et superior lux est sapientia, et superior calor est amor ejus: delitiae spirituales conjunctae delitiis naturalibus, quae sunt illis, qui in amore vere conjugiali sunt, faciunt amabilitatem, et inde facultatem sapiendi. Inde est, quod angelis sit amor conjugialis secundum sapientiam, ac amoris illius et simul delitiarum ejus incrementa secundum sapientiae incrementa; et quod proles spirituales, quae ex conjugiis illorum nascuntur, sint talia quae sapientiae sunt ex patre, et quae amoris sunt ex matre, quas amant ex spirituali storge; qui amor se addit amori conjugiali illorum, et continue elevat illum, et conjungit illos.

 

(2)直訳

211. (ii.) Quod apud illos, qui in amore vere conjugiali sunt, crescat facultas sapiendi; 211.(2) 彼らのもとで、その者は真の結婚愛の中にいる、賢明になる能力が増大すること。

sed quod haec apud illos, qui non in amore conjugiali sunt, decrescat.― しかし、これは彼らのもとで、その者は結婚愛の中にいない、減少する。

Quod facultas sapiendi apud illos, qui in amore vere conjugiali sunt, crescat, est quia hic amor ex sapientia, et secundum illam, est apud conjuges, ut in transactionibus, quae praecedunt, plenis argumentis ostensum est; 彼らのもとの賢明になろうとする能力は、その者は真の結婚愛の中にいる、増大する、この愛は知恵から、またそれにしたがっているからである、配偶者(夫婦)もとにある、章の中のように、それらは先行する、十分な論証で示されている。

tum quia illius amoris sensus est tactus, et hic communis est omnibus sensibus, et quoque plenus delitiis, inde ille aperit interiora mentium, sicut aperit interiora sensuum, et cum illis organica totius corporis: なおまた、その愛の感覚は触覚であるので、またこれはすべての感覚に共通である、そしてまた歓喜に満ちている、ここからそれは心の内的なものを開く、感覚の内的なものを開くように、またそれらとともに身体全体の器官を〔開く〕。

exinde sequitur, quod illi qui in amore illo sunt, nihil potius ament, quam sapere; このゆえに、いえる、彼らは、その者はその愛の中にいる、何もむしろ愛さない、賢明になること以上に。

nam homo sapit, quantum interiora mentis ejus aperiuntur; なぜなら、人間は賢明になるから、彼の心の内的なものが開かれるかぎり。

per aperitionem enim elevantur cogitationes intellectus in superiorem lucem, et affectiones voluntatis in superiorem calorem, et superior lux est sapientia, et superior calor est amor ejus: というのは、開けることによって、理解力の思考は高い光の中に上げられるから、また意志の情愛は高い(すぐれた)熱の中に、また高い光は知恵である、また高い熱はその愛である。

delitiae spirituales conjunctae delitiis naturalibus, quae sunt illis, qui in amore vere conjugiali sunt, faciunt amabilitatem, et inde facultatem sapiendi. 自然的な歓喜に結合した霊的な歓喜は、それらは彼らにある、その者は真の結婚愛の中にいる、愛らしいこと(愛すべき性質)をつくる、またここから賢明になる能力を。

Inde est, quod angelis sit amor conjugialis secundum sapientiam, ac amoris illius et simul delitiarum ejus incrementa secundum sapientiae incrementa; ここからである、天使に知恵にしたがった結婚愛があること、そしてその愛にまたその歓喜と一緒に、知恵の増大にしたがって、増大〔がある〕。

et quod proles spirituales, quae ex conjugiis illorum nascuntur, sint talia quae sapientiae sunt ex patre, et quae amoris sunt ex matre, quas amant ex spirituali storge; また霊的な子孫は、それらは彼らの結婚から生まれる、このようなものである、それらは父からの知恵のものである、またそれらは母からの愛のものである、それら〔子孫〕を霊的なストルゲー(親心)から愛している。

qui amor se addit amori conjugiali illorum, et continue elevat illum, et conjungit illos. その愛はそれ自体に彼らの結婚愛を付加する、また絶えずそれを高揚させる、また彼らを結合させる。

 

(3)訳文

 211.(2) 真の結婚愛の中にいる者のもとで、賢明になる能力が増大する。しかし、これは結婚愛の中にいない者のもとで減少する。

真の結婚愛の中にいる者のもとの賢明になろうとする能力は増大する、この愛は配偶者(夫婦)もとにある知恵からであり、それにしたがっているからである、〔このことは〕先行する章の中のように、十分な論証で示されている。なおまた、その愛の感覚は触覚であり、これはすべての感覚に共通であり、そしてまた歓喜に満ちているので、ここからそれは、感覚の内的なものを開くように心の内的なものを開く、またそれらとともに身体全体の器官を〔開く〕。このゆえに、その愛の中にいる者は、賢明になること以上にむしろ何も愛さないことがいえる。なぜなら、人間は、彼の心の内的なものが開かれるかぎり賢明になるから。というのは、開けることによって、理解力の思考は高い光の中に、また意志の情愛は高い(すぐれた)熱の中に上げられ、また高い光は知恵であり、高い(すぐれた)熱はその愛であるからである。真の結婚愛の中にいる者にある自然的な歓喜に結合した霊的な歓喜は、愛すべき性質を、またここから賢明になる能力をつくる。

 ここから、天使に知恵にしたがった結婚愛があり、そしてその愛にまたその歓喜と一緒に、知恵の増大にしたがって、増大がある。また、彼らの結婚から生まれる霊的な子孫は、父からの知恵に属し、また母からの愛に属すようなものであり、それらはそれら〔子孫〕を霊的なストルゲー(親心)から愛している。その愛はそれ自体に彼らの結婚愛を付加し、絶えずそれを高揚させ、彼らを結合させる。

原典講読『結婚愛』212,213

(1)原文

212. Contrarium fit apud illos, qui non in aliquo amore conjugiali ex non aliquo amore sapientiae sunt; hi non ineunt conjugia nisi etiam fine lasciviendi, et huic fini etiam inest amor insaniendi; omnis enim finis in se spectatus est amor, ac lascivia in origine sua spirituali est insania; per insaniam intelligitur deliratio mentis ex falsis, ac deliratio eminens est deliratio mentis ex falsificatis veris, usque dum haec creduntur sapientia: quod hi contra amorem conjugialem sint, manifesta confirmatio seu evictio datur in mundo spirituali; ibi illi ad primum olfactum amoris conjugialis aufugiunt in cavernas, et occludunt januas; et si hae aperiuntur, insaniunt sicut amentes in mundo.

 

(2)直訳

212. Contrarium fit apud illos, qui non in aliquo amore conjugiali ex non aliquo amore sapientiae sunt; 212.彼らのもとに反対のものが生じる、その者は何らかの結婚愛の中にいない、何らかの知恵の愛から。

hi non ineunt conjugia nisi etiam fine lasciviendi, et huic fini etiam inest amor insaniendi; これらの者はさらにまた好色に振る舞おうとする目的でないなら結婚に入らない、またこの目的にもまた狂おうとする愛が内在する。

omnis enim finis in se spectatus est amor, ac lascivia in origine sua spirituali est insania; というのは、本質的に眺められたすべての目的は愛であるから、そして好色はその霊的な本質の中で狂気である。

per insaniam intelligitur deliratio mentis ex falsis, ac deliratio eminens est deliratio mentis ex falsificatis veris, usque dum haec creduntur sapientia: 狂気によって虚偽からの心の障害が意味される、そして並々ならぬ(はなはだしい)害は虚偽化された真理からの心の障害である、これが知恵と信じられるまでもの。

quod hi contra amorem conjugialem sint, manifesta confirmatio seu evictio datur in mundo spirituali; これらの者が結婚愛に対立していることは、明白な確証または証拠が霊界の中で与えられる。

ibi illi ad primum olfactum amoris conjugialis aufugiunt in cavernas, et occludunt januas; そこに、彼らは結婚愛のにおいを〔嗅ぐと〕すぐに洞窟の中に逃げ去る、また入り口を閉ざす。

et si hae aperiuntur, insaniunt sicut amentes in mundo. またもしこれが開かれるなら、世の中の狂った者のように狂う。

 

(3)訳文

212.何らかの知恵の愛から何らかの結婚愛の中にいない者のもとに反対のものが生じる。これらの者もまた好色に振る舞おうとする目的でないなら結婚に入らないし、この目的にもまた狂おうとする愛が内在する。というのは、本質的に眺められたすべての目的は愛であり、そして好色はその霊的な本質で狂気であるから。狂気によって虚偽からの心の障害が意味され、そしてはなはだしい障害は虚偽化された真理から、これが知恵と信じられるまでもの心の障害である。これらの者が結婚愛に対立していることは、明白な確証または証拠が霊界の中で与えられる。そこでは、彼らは結婚愛のにおいを〔嗅ぐと〕すぐに洞窟の中に逃げ去り、入り口を閉ざす。またもしこれが開かれるなら、世の中の狂った者のように狂う。

 

(1)原文

213. (iii.) Quod apud illos, qui in amore vere conjugiali sunt, crescat faustitas cohabitationis; sed quod haec apud illos, qui non in amore conjugiali sunt, decrescat. Quod faustitas cohabitationis crescat apud illos, qui in amore vere conjugiali sunt, est quia se mutuo amant omni sensu, uxor non videt amabilius quam virum, ac vir vicissim; imo nec audiunt, olfaciunt, et tangunt amabilius; inde illis faustitas cohabitationis in domo, cubiculo, et toro. Quod ita sit, potestis vos mariti vos confirmare, ex primis delitiis conjugii, quae in pleno suo sunt, quia tunc uxor sola ex omni sexu amatur. Quod contrarium sit illis, qui non in aliquo amore conjugiali sunt, notum est.

 

(2)直訳

213. (iii.) Quod apud illos, qui in amore vere conjugiali sunt, crescat faustitas cohabitationis; 213.(3) 彼らのもとで、その者は真の結婚愛の中にいる、一緒に住む幸せは増大すること。

sed quod haec apud illos, qui non in amore conjugiali sunt, decrescat.― しかし、これは彼らのもとで、その者は結婚愛の中にいない、減少する。

Quod faustitas cohabitationis crescat apud illos, qui in amore vere conjugiali sunt, est quia se mutuo amant omni sensu, uxor non videt amabilius quam virum, ac vir vicissim; 同棲(一緒に住むこと)の幸せが彼らのもとで増大することは、その者は真の結婚愛の中にいる、互いに相互にすべての感覚で愛するからである、妻は男(夫)外に愛すべきものを見ない、そして男(夫)は逆に。

imo nec audiunt, olfaciunt, et tangunt amabilius; それどころか、〔夫または妻以外に〕愛すべきものを聞かない、嗅がない、また触れもしない。

inde illis faustitas cohabitationis in domo, cubiculo, et toro. ここから、彼に、家、寝室、また寝床の中の一緒に住む幸せ〔がある〕。

Quod ita sit, potestis vos mariti vos confirmare, ex primis delitiis conjugii, quae in pleno suo sunt, quia tunc uxor sola ex omni sexu amatur. そのようであることは、あなたがた夫たちは、あなたがたは確信することができる、結婚の最初の歓喜から、それらはその十分さの中にある、その時、すべての〔女〕性から妻だけが愛されるからである。

Quod contrarium sit illis, qui non in aliquo amore conjugiali sunt, notum est. 彼らに反対のものがあること、その者は何らかの結婚愛の中にいない、よく知られている。

 

(3)訳文

 213.(3) 真の結婚愛の中にいる者のもとで、一緒に住む幸せは増大する。しかし、これは結婚愛の中にいない者のもとで減少する。

 一緒に住む幸せが真の結婚愛の中にいる者のもとで増大することは、互いに相互にすべての感覚で愛し、妻は男(夫)外に愛すべきものを見ない、そして男(夫)もそうであるからである。それどころか、〔夫または妻以外に〕愛すべきものを聞かない、嗅がない、触れもしない。ここから、彼に、家、寝室、寝床の中での一緒に住む幸せ〔がある〕。

 そのようであることは、あなたがた夫たちは、結婚の最初の歓喜から確信することができる、それらはその十分さの中にある、その時、すべての〔女〕性から妻だけが愛されるからである。

何らかの結婚愛の中にいない者に反対のものがあることは、よく知られている。