(1) 原文
487. Quoniam cogitavi quod tale cerebrosum nusquam potuerit ab aliquo Christiano decerni, minus ore effundi, et in publicam lucem evulgari, (quod tamen factum est a tot electis ex clero in Synodo Dordrechti in Hollandia, et postea nitide scriptum, et in publicum emissum,) ideo ne dubitarem, aliqui ex illis, qui a decretis illius Synodi fuerunt, ad me arcessiti sunt.
Quando visi sunt prope me stare, dixi, "Quis ex aliqua ratione sana potest concludere praedestinationem? Num potest aliter quam quod crudeles ideae de Deo inde profluant, ac flagitiosae de religione? Num qui praedestinationem per confirmationes cordi suo insculpsit, potest quicquam cogitare de omnibus quae ecclesiae sunt, nisi quod sint vana, similiter de Verbo? et de Deo, quia tot myriades hominum praedestinavit ad infernum, quam sicut de tyranno?" [2.] His dictis satanico vultu me inspexerunt, dicentes, "Nos fuimus ex electis in Synodo Dordrechtana; ac tunc et adhuc plus postea confirmavimus nos in multis de Deo, de Verbo, et de Religione, quae non vulgare ausi sumus; sed cum locuti sumus et docuimus de illa, contexuimus et contorsimus telam ex filis variorum colorum, et super illam stravimus plumas ex alis pavonum mutuatas." Sed quia similiter nunc facere volebant, angeli ex potentia sibi a Domino data, occluserunt mentis illorum externa, et aperuerunt ejus interna apud illos, et ex his adacti sunt loqui. Et tunc dixerunt, "Nostra fides, quam formavimus per conclusiones, unam sequentem ex altera, fuerat et adhuc est haec:
[3.] (1) Quod non sit aliquod Verbum Jehovae Dei, sed ventosum quid efflatum ex ore prophetarum. Hoc cogitavimus, quia Verbum praedestinat omnes ad caelum, et quod modo homo sit in culpa si non ambulat vias quae illuc tendunt. (2.) Quod religio sit, quia oportet esse; sed quod sit sicut procella ferens odorem fragrantem pro vulgo; quod illa ideo a ministris tam parvis quam magnis docenda sit, et quod ex Verbo, quia hoc receptum est. Hoc cogitavimus, quia ubi praedestinatio, ibi religio nihil est. (3.) Quod leges justitiae civiles sint religio; at quod praedestinatio non sit secundum vitam ex illis, sed ex puro beneplacito Dei, sicut apud absolutae potestatis regem ex sola visa facie. (4.) Quod ut vanitates explodenda, ac ut quisquiliae rejicienda sint omnia quae ecclesia docet, praeter quod Deus sit. (5.) Quod spiritualia, quae venditantur, non sint plus quam aetherea sub sole, quae si alte penetrant in hominem, inducant ei vertiginem et stuporem, et faciant illum detestabile monstrum coram Deo." (6.) Interrogati de fide, ex qua praedestinationem deduxerunt, num crediderint illam spiritualem esse, dixerunt, quod secundum illam fiat, sed quod cum datur, sint sicut trunci, ex quibus quidem vivificantur, sed non spiritualiter.
[4.] Post haec dira effata voluerunt recedere, sed dixi illis, "Manete aliquantum adhuc, et legam coram vobis ex Esaia." Et legi haec:
"Ne laeteris, Philisthaea tota, quod fracta sit virga percutiens te, nam ex radice serpentis exivit basiliscus, cujus fructus prester volans"(xiv. 29);
et explicui id per sensum spiritualem, quod per "Philisthaeam" intelligatur Ecclesia separata a charitate; quod per "basiliscum" qui ex radice serpentis exivit, intelligatur doctrina ejus de tribus Diis, et de fide imputativa cuivis singulatim applicata; et quod per "fructum ejus" qui est prester volans, intelligatur nulla imputatio boni et mali, sed immediata misericordia sive homo bene sive male vixerit.
[5.] His auditis dixerunt, "Sit hoc; sed ex codice illo, quem vocas Sanctum Verbum, exprome aliquid de praedestinatione." Et aperui, et apud eundem prophetam offendi hoc quod concordabat:
"Ova aspidis ponebant, et telas araneae texebant; qui comedit ex ovis illorum, moritur; et quando quis exprimit, excluditur vipera" (lix. 5).
His auditis non sustinuerunt explicationem, sed aliqui ex illis qui arcessiti sunt, (erant quinque,) proripuerunt se in antrum, circum quod apparuit furve ignitum, signum quod non fides nec charitas illis.
Ex his patet, quod [1]decretum synodicum illud de praedestinatione, non modo sit haeresis insana, sed etiam haeresis crudelis; quare eradicanda est e cerebro adeo, ut ne quidem unus apex ejus residuus sit.
@1 decretum pro “Secretum”
(2) 直訳
487. Quoniam cogitavi quod tale cerebrosum nusquam potuerit ab aliquo Christiano decerni, minus ore effundi, et in publicam lucem evulgari, (quod tamen factum est a tot electis ex clero in Synodo Dordrechti in Hollandia, et postea nitide scriptum, et in publicum emissum,) ideo ne dubitarem, aliqui ex illis, qui a decretis illius Synodi fuerunt, ad me arcessiti sunt. 私は考えたので、このような狂気が決して何らかのキリスト教徒の教令(決定)より、まして口から広まることができなかったこと、また公けの光の中で発表されること(それでも、オランダでのドルト会議の中で聖職者からのこのように多くの選ばれたものにより行なわれた、またその後、きちんと書かれた、また公けの中に送り出された)、それゆえ、私が疑わないように、彼らからのある者に、その者はその会議の教令(決定)からであった、私に呼び出された。
Quando visi sunt prope me stare, dixi, "Quis ex aliqua ratione sana potest concludere praedestinationem? 私の近くで立っていることが見られた時、私は言った、「だれが何らかの健全な理性から予定を結論することができるのか?
Num potest aliter quam quod crudeles ideae de Deo inde profluant, ac flagitiosae de religione? ~以外に異なってできないのではないか? 神についての残酷な観念がここから流れ出ること、そして宗教について言語道断のもの。
Num qui praedestinationem per confirmationes cordi suo insculpsit, potest quicquam cogitare de omnibus quae ecclesiae sunt, nisi quod sint vana, similiter de Verbo? 予定を自分の確信した心によって彫り込んだ者は、すべてのものについて何でも考えることができるのか? それらは教会のものである、空虚なものでないなら、同様にみことばについて。
et de Deo, quia tot myriades hominum praedestinavit ad infernum, quam sicut de tyranno?" また、神について、このように多くの無数(数万)の人間が地獄へと予定されたので、専制君主(暴君)についてのように以外に?」
[2.] His dictis satanico vultu me inspexerunt, dicentes, "Nos fuimus ex electis in Synodo Dordrechtana; [2] これらで言われて、サタンの顔つきで私を眺めた、言って、「私たちはドルト会議の中で選ばれた者からであった、
ac tunc et adhuc plus postea confirmavimus nos in multis de Deo, de Verbo, et de Religione, quae non vulgare ausi sumus; そしてその時、またさらにその後も今でも、私たちは多くのものの中で確信した、神について、みことばについて、また宗教について、それらを公けにすることを私たちはあえてしなかった。
sed cum locuti sumus et docuimus de illa, contexuimus et contorsimus telam ex filis variorum colorum, et super illam stravimus plumas ex alis pavonum mutuatas." しかし、それらについて私たちが話し、教えたとき、私たちはいろいろな色の糸から織物を編んだ、またねじった、またその上に、私たちは羽毛を広げた(撒き散らした)、クジャクの翼から借用した。
Sed quia similiter nunc facere volebant, angeli ex potentia sibi a Domino data, occluserunt mentis illorum externa, et aperuerunt ejus interna apud illos, et ex his adacti sunt loqui. しかし、同様に今や(その時)行なうことを欲したので、天使たちは、主から自分自身に与えられた力から、彼らの外なる心を閉ざした、またこれらから〔彼らは〕話すことが強いられた。
Et tunc dixerunt, "Nostra fides, quam formavimus per conclusiones, unam sequentem ex altera, fuerat et adhuc est haec: またその時、彼らは言った、「私たちの信仰は、それを結論によって形成した、他のものから一つのものへ続いたもの、~であった、また今でもある、これら〔である〕――
[3.] (1) Quod non sit aliquod Verbum Jehovae Dei, sed ventosum quid efflatum ex ore prophetarum. [3] (1) 神エホバの何らかのみことばはないこと、しかし、何かすきま風〔がある〕預言者の口から吐き出された。
Hoc cogitavimus, quia Verbum praedestinat omnes ad caelum, et quod modo homo sit in culpa si non ambulat vias quae illuc tendunt. このことを私たちは考えた、みことばはすべての者を天界へ予定するので、またただ人間だけが責任(罪)の中にいること、もし道を歩かないなら、それはそこへ伸びる(向かう)。
(2.) Quod religio sit, quia oportet esse; (2) 宗教があること、存在することが妥当であるので。
sed quod sit sicut procella ferens odorem fragrantem pro vulgo; しかし、突風のように存在すること、芳ばしい香りをもたらす、大衆のために。
quod illa ideo a ministris tam parvis quam magnis docenda sit, et quod ex Verbo, quia hoc receptum est. それゆえ、それらは小さい者も大きい者も〔その〕聖職者により、教えられなければならない、またそれはみことばから、これは受け入れられているからである。
Hoc cogitavimus, quia ubi praedestinatio, ibi religio nihil est. このことを私たちは考えた、予定があるところに、そこに宗教は無意味であるから。
(3.) Quod leges justitiae civiles sint religio; (3) 市民の公正の法律が宗教であること。
at quod praedestinatio non sit secundum vitam ex illis, sed ex puro beneplacito Dei, sicut apud absolutae potestatis regem ex sola visa facie. しかし、予定はそれらからの生活にしたがっていないこと、しかし、神の純粋な意向から〔のものである〕、絶対的な力の王のもとに〔ある〕ような、単に顔で見られたものから☆。
☆ 「顔つき」が(くるくる)変わるように、気持が変えわる、すなわち、「移り気」から。
(4.) Quod ut vanitates explodenda, ac ut quisquiliae rejicienda sint omnia quae ecclesia docet, praeter quod Deus sit. (4) 空虚なもの(むだ話)として反対されなければならないこと、そしてがらくたとして捨てられなければならない、すべてのものは、それらを教会が教える、~を除いて「神が存在すること」。
(5.) Quod spiritualia, quae venditantur, non sint plus quam aetherea sub sole, quae si alte penetrant in hominem, inducant ei vertiginem et stuporem, et faciant illum detestabile monstrum coram Deo." (5) 霊的なものは、それを見せびらかされる、太陽の下のエーテル以外のさらなるものではない、それがもし人間の中に深く浸透するなら、彼にめまいと無感覚(麻痺)をひき起こす、また彼を神の前に忌まわしい怪物とする。☆
☆ ここの「"」はゴミです。(校正の段階でなぜ除かれないのでしょうか?)
(6.) Interrogati de fide, ex qua praedestinationem deduxerunt, num crediderint illam spiritualem esse, dixerunt, quod secundum illam fiat, sed quod cum datur, sint sicut trunci, ex quibus quidem vivificantur, sed non spiritualiter. (6) 信仰について質問されて、その予定から導き出された、それが霊的なものであるかどうか、彼らは言った、「それ〔信仰〕はそれ〔予定〕にしたがって生じること、しかし、それはそのとき与えられる、幹のようである、それらから確かに生かされる、しかし、霊的〔なもの〕ではない。
[4.] Post haec dira effata voluerunt recedere, sed dixi illis, "Manete aliquantum adhuc, et legam coram vobis ex Esaia." [4] これらの恐ろしい発言の後、彼らは去ることを欲した、しかし、私は彼らに言った、「依然として幾分、とどまれ、また私は読む(未来)「イザヤ(書)」からあなたがたの前で」。
Et legi haec: また、私はこれを読んだ――
"Ne laeteris, Philisthaea tota, quod fracta sit virga percutiens te, nam ex radice serpentis exivit basiliscus, cujus fructus prester volans"(xiv. 29); 「あなたがたは喜ぶな、全ペリシテよ、あなたを打っている杖が折られた(frango)こと、なぜなら、ヘビの根からバジリスクが出た(exeo)から、その実は飛ぶ火ヘビ〔となる〕」(14:29)。
et explicui id per sensum spiritualem, quod per "Philisthaeam" intelligatur Ecclesia separata a charitate; また、私はそれを霊的な意味によって説明した、「ペリシテ」によって仁愛から分離した教会が意味されること。
quod per "basiliscum" qui ex radice serpentis exivit, intelligatur doctrina ejus de tribus Diis, et de fide imputativa cuivis singulatim applicata; 「バジリスク」によって、それはヘビの根から出た、三つの神についてのその教えが意味されること、またそれぞれの個々のものに適合させて帰することの信仰について。
et quod per "fructum ejus" qui est prester volans, intelligatur nulla imputatio boni et mali, sed immediata misericordia sive homo bene sive male vixerit. また「その実」によって、それは飛ぶ火ヘビである、善と真理の何もない転嫁が意味されること、しかし、直接の慈悲が、あるいは人間が善く、あるいは悪く生きても。
[5.] His auditis dixerunt, "Sit hoc; [5] これらで聞かれて、彼らは言った、「これがある(接続)。
sed ex codice illo, quem vocas Sanctum Verbum, exprome aliquid de praedestinatione." しかし、そのコーデックス(本)から、それをあなたは「聖なるみことば」と呼ぶ、予定について何らかのものを取り出せ」。
Et aperui, et apud eundem prophetam offendi hoc quod concordabat: また、私は開いた、また同じ預言者のもとに私はこれを差し出した、一致しているもの――
"Ova aspidis ponebant, et telas araneae texebant; 「彼らはエジプトコブラの卵を産んだ(置いた)、またクモの巣を織った。
qui comedit ex ovis illorum, moritur; それらの卵から食べる者は、死ぬ。
et quando quis exprimit, excluditur vipera" (lix. 5). まただれかが押し出す時、マムシが孵化される」(59:5)。
His auditis non sustinuerunt explicationem, sed aliqui ex illis qui arcessiti sunt, (erant quinque,) proripuerunt se in antrum, circum quod apparuit furve ignitum, signum quod non fides nec charitas illis. これらで聞かれて、彼らは説明を受けなかった、しかし、彼らからのある者は、その者は呼び出された(五人いた)、洞穴の中に(自分自身を)突進した、その周囲に火がうす暗く見えた、〔その火は〕しるし〔である〕彼らに信仰も仁愛もないことの。
Ex his patet, quod [1]decretum synodicum illud de praedestinatione, non modo sit haeresis insana, sed etiam haeresis crudelis; これらから明らかである、予定についてその会議の教令(決定)が、狂った異端だけでなく、残酷な異端であること。
quare eradicanda est e cerebro adeo, ut ne quidem unus apex ejus residuus sit. それゆえ、根絶されなければならない、これほど脳から、その一つの小点も決して住まないように。
@1 decretum pro “Secretum” 注1 「Secretum」の代わりにdecretum