[VI.]
QUOD ABSQUE LIBERO ARBITRIO IN SPIRITUALIBUS,
VERBUM NON FORET ALICUJUS USUS,
CONSEQUENTER ECCLESIA NEC ALIQUID.
霊的なものの中で選択の自由なしに、
みことばは何らかの役立ちとならなかった、
したがって、何らかの教会もないこと。
(1) 原文
483. Notum est in universo Christiano orbe, quod Verbum sit in lato sensu Lex, seu Liber legum, secundum quas homo victurus est, ut vitam aeternam sortiatur; et quid ibi frequentius dicitur, quam quod homo facturus sit bonum et non malum, et quod crediturus sit in Deum, et non in idola? Et est illud plenum mandatis et exhortationibus ad illa, ac benedictionibus ac pollicitis praemiorum pro illis qui faciunt, ac maledictionibus et comminationibus pro illis qui non faciunt. Ad quid haec omnia, si non foret homini aliquod liberum arbitrium in spiritualibus, hoc est, in talibus quae salutem et vitam aeternam concernunt, nisi quam vana, quae nulli usui inservirent? Et si homo haereret in idea, quod nulla ei sit potentia et nulla libertas in spiritualibus, ita abstracte ab aliqua potentia voluntatis in illis, num Scriptura Sacra tunc ei aliter appareret, quam sicut charta nuda absque syllabis, aut sicut charta super quam totum atramentarium conjectum est, aut sicut soli apices aut iotae absque litteris, ita sicut codex inanis? [2.] Hoc confirmare ex Verbo quidem non opus foret; sed quia Ecclesiae hodie profundarunt se in inanitatem mentis in spiritualibus, et ad confirmandum illam protulerunt aliqua loca inde, quae false interpretati sunt, oportet adducere aliqua, quae mandant homini ut faciat et credat: quae sint haec;
"Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus" (Matth. xxi. 43).
"Facite..fructus dignos paenitentia;….jam jam securis ad radicem arboris jacet: omnis igitur arbor non faciens fructum bonum exscinditur et in ignem conjicitur" (Luc. iii. 8, 9).
Jesus dixit, "Quid Me vocatis Domine, Domine, et non facitis quae dico,….Omnis qui venit ad Me, et audit sermones meos, et facit illos,….similis est homini aedificanti domum,….super petra; qui vero audit et non facit, similis homini aedificanti domum super humo absque fundamento" (Luc. vi. 46-49).
Jesus dixit, "Mater mea et fratres mei hi sunt, qui audiunt verbum Dei, et faciunt illud" (Luc. viii. 21).
"Scimus..quod peccatores Deus non audiat, sed si quis Deum colit, et voluntatem Ejus facit, hunc audit" (Joh. ix. 31).
"Si haec scitis, beati estis, si feceritis illa" (Joh. xiii. 17).
"Qui habet praecepta mea, et facit illa, ille est qui amat Me….et Ego, amabo illum" (Joh. xiv. [1]21).
"In hoc glorificatus est Pater meus, ut fructum multum feratis" (Joh. xv. 8).
"Vos amici mei estis, si feceritis quaecunque mando vobis….. Ego elegi vos,….ut fructum feratis, et fructus vester maneat" (Joh. xv. 14, 16).
"Facite arborem bonam,….ex fructu cognoscitur arbor" (Matth. [2]xii. 33).
"Facite..fructus dignos paenitentia" (Matth. iii. [3]8).
"Qui..in terram bonam seminatus est, hic est qui Verbum audit,….et fructum fert" (Matth. xiii. 23).
"Qui metit, mercedem accipit, et colligit fructum in vitam aeternam" (Joh. iv. 36).
"Lavate vos, purificate vos, removete malitiam operum vestrorum….; discite bonum facere" (Esai. i. 16. 17).
"Venturus..est Filius hominis in gloria Patris sui,…et tunc reddet unicuique secundum facta ejus" (Matth. xvi. 27).
"Exibunt qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae" (Joh. v. 29).
"Opera illorum sequuntur cum illis" (Apoc. [4]xiv. 13).
"Ecce venio cito, et merces mea Mecum, ut dem unicuique secundum opus ejus" (Apoc. xxii. 12).
"Jehovah, cujus oculi aperti sunt,….ad dandum cuivis secundum vias ejus; juxta opera nostra facit nobiscum" ([5]Jer. xxxii. 19; Sach. i. 6).
[3.] Docet etiam idem Dominus in parabolis, quarum plures involvunt, quod qui bona faciunt, acceptentur, et qui mala, rejiciantur:
Ut in parabola de Agricolis in Vinea (Matth. xxi. 33-44).
De talentis et minis, cum quibus negotiarentur (Matth. xxv. 14-[6]31; Luc. xix. 13-[7]25.
Simi]iter de Fide, Jesus dixit,
"Qui credit in Me, non morietur in aeternum, sed vivet" (Joh. xi. 25, 26).
"Haec..est voluntas Patris, ut omnis qui credit in Filium habeat vitam aeternam" (Joh. vi. [8]40).
"Qui credit in Filium, habet vitam aeternam; at vero qui non credit Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super illo" (Joh. iii. 36).
"Adeo..dilexit Deus Mundum, ut Filium suum Unigenitum dederit, ut omnis qui credit in Ipsum, non pereat, sed habeat vitam aeternam" (Joh. iii. 15, 16).
Et porro,
"Amabis Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua;….et amabis proximum sicut te ipsum: ex his duobus mandatis lex et prophetae pendent" (Matth. xxii. [9]37-40).
Sed haec sunt perpauca ex Verbo, et sicut aliqui cyathi aquae ex mari.
@1 21 (cum exemplo Auctoris,) pro “15” @2 xii. 33 pro “xiii. 12” @3 8 (cum exemplo Auctoris,) pro “12” @4 xiv. 13 (cum exemplo Auctoris,) pro “xx. 12, 13” @5 Jer. xxxii. 19 (cum exemplo Auctoris). @6 31 (cum exemplo Auctoris,) pro “30” @7 25 (cum exemplo Auctoris,) pro “27” @8 40 (cum exemplo Auctoris,) pro “40, 16” @9 37-40 (cum exemplo Auctoris,) pro “35 ad 38”
(2) 直訳
483. Notum est in universo Christiano orbe, quod Verbum sit in lato sensu Lex, seu Liber legum, secundum quas homo victurus est, ut vitam aeternam sortiatur; 全キリスト教世界の中でよく知られている、みことばは広い意味で律法、すなわち、律法の書であること、それにしたがって人間は生きるべきである、永遠のいのち(生活)を割り当てられる。
et quid ibi frequentius dicitur, quam quod homo facturus sit bonum et non malum, et quod crediturus sit in Deum, et non in idola? また、何がそこにしばしば言われているか? 人間は善を行なうべきであること、また悪は〔行なってはなら〕ない、また神を信ずべきであること、また偶像を〔信じてはなら〕ない。
Et est illud plenum mandatis et exhortationibus ad illa, ac benedictionibus ac pollicitis praemiorum pro illis qui faciunt, ac maledictionibus et comminationibus pro illis qui non faciunt. またそれはそれらへの命令と勧告で満ちている、そして祝福でそして彼らのための報酬の約束で、行なう者、そして彼らのための呪いと脅しで、行なわない者。
Ad quid haec omnia, si non foret homini aliquod liberum arbitrium in spiritualibus, hoc est, in talibus quae salutem et vitam aeternam concernunt, nisi quam vana, quae nulli usui inservirent? 何のためにこれらすべてのものが? もし人間に霊的なものの中で選択の自由がなかったなら、すなわち、このようなものの中に、それらは救いと永遠のいのちに関係する、空虚(むだ)なものでないなら、それらは何も役立ちに仕えない。
Et si homo haereret in idea, quod nulla ei sit potentia et nulla libertas in spiritualibus, ita abstracte ab aliqua potentia voluntatis in illis, num Scriptura Sacra tunc ei aliter appareret, quam sicut charta nuda absque syllabis, aut sicut charta super quam totum atramentarium conjectum est, aut sicut soli apices aut iotae absque litteris, ita sicut codex inanis? また、もし、人間が観念の中にしがみつくなら、彼に霊的なものの中で力が何もないこと、また何も自由がない、そのようにそれら(霊的なもの)の中で何らかの意志の力に関係なく(抽象的に)、聖書はその時、彼に異なって見えないか? 文字なしに裸の紙のように、または紙のようにその上にペンとインクの全部が投げ込まれたように、または文字なしに小点またはイオタ(点)だけのように、そのように無意味なコーデックス(本)ように以外に。
[2.] Hoc confirmare ex Verbo quidem non opus foret; [2] このことをみことばから確認することは、確かに必要なかったであろう。
sed quia Ecclesiae hodie profundarunt se in inanitatem mentis in spiritualibus, et ad confirmandum illam protulerunt aliqua loca inde, quae false interpretati sunt, oportet adducere aliqua, quae mandant homini ut faciat et credat: しかし、今日の教会は、霊的なものの中で、心の無意味の中にそれ自体を深く沈めた、また確信(証明)のためにそれらを持ち出した(profero)、ここからの何らかのものに代わって、それらは誤まって解釈されている、何らかのものの加えるべきである、それらは人間に命じられている、行なう、また信じるように。
quae sint haec; それらはこれらである、
"Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus" (Matth. xxi. 43). 「神の王国はあなたがらから取り去られる、またその実を結ぶ国民に与えられる」(マタイ21:43)。
"Facite..fructus dignos paenitentia; 「悔い改めにふさわしい実を結べ。
….jam jam securis ad radicem arboris jacet: ……すでに☆斧は木の根に置かれている。
☆ jam jamはjamjamとも綴ります。
omnis igitur arbor non faciens fructum bonum exscinditur et in ignem conjicitur" (Luc. iii. 8, 9). それで、善い実を結ばないすべての木は切り倒される、また火の中に投げ込まれる」(ルカ3:8, 9)。
Jesus dixit, "Quid Me vocatis Domine, Domine, et non facitis quae dico,…. イエスは言った、「何か、わたしをあなたがたは主、主と呼ぶ、またわたしが言うそれらを行なわない……
Omnis qui venit ad Me, et audit sermones meos, et facit illos,….similis est homini aedificanti domum,….super petra; すべての者に、その者はわたしにやって来る、またわたしの話を聞く、またそれを行なう……家を建てる人間にいている……岩の上に。
qui vero audit et non facit, similis homini aedificanti domum super humo absque fundamento" (Luc. vi. 46-49). けれども、その者は聞かない、また行なわない、土の上に家を建てる人間に似ている、土台なしに」(ルカ6:46-49)。
Jesus dixit, "Mater mea et fratres mei hi sunt, qui audiunt verbum Dei, et faciunt illud" (Luc. viii. 21). イエスは言った、「わたしの母とわたしの兄弟はこれらの者である、その者は神のことばを行く、またそれを行なう」(ルカ8:21)。
"Scimus..quod peccatores Deus non audiat, sed si quis Deum colit, et voluntatem Ejus facit, hunc audit" (Joh. ix. 31). 「私たちは知っている……神は罪人〔の言うこと〕を聞かない、しかし、もしだれかが神を礼拝するなら、彼の意志を(その方のみこころを)行なうなら、この者〔の言うこと〕を聞く」(ヨハネ9:31)。
"Si haec scitis, beati estis, si feceritis illa" (Joh. xiii. 17). 「もし、あなたがたがこれらを知っているなら、あなたがたは祝福である、もしそれらを行なうなら」(ヨハネ13:17)。
"Qui habet praecepta mea, et facit illa, ille est qui amat Me….et Ego, amabo illum" (Joh. xiv. [1]21). 「わたしの戒めを持つ者は、またそれを行なう、彼はわたしを愛する者である……またわたしは、彼を愛する」(ヨハネ14:21)。
"In hoc glorificatus est Pater meus, ut fructum multum feratis" (Joh. xv. 8). 「このことの中でわたしの父は称賛される(=栄光を受ける)、あなたがたは多くの実を結ぶこと」(ヨハネ15:8)。
"Vos amici mei estis, si feceritis quaecunque mando vobis….. 「あなたがたはわたしの友である、もしあなたがたがあなたがたに命令される何でも行なうなら……
Ego elegi vos,….ut fructum feratis, et fructus vester maneat" (Joh. xv. 14, 16). わたしはあなたがたを選んだ……あなたがたが実を結ぶために、またあなたがたの実が残る」(ヨハネ15:14, 16)。
"Facite arborem bonam,….ex fructu cognoscitur arbor" (Matth. [2]xii. 33). 「木を善いものとせよ……実から木は知られる」(マタイ12:33)。
"Facite..fructus dignos paenitentia" (Matth. iii. [3]8). 「悔い改めにふさわしい実を結べ」(マタイ3:8)。
"Qui..in terram bonam seminatus est, hic est qui Verbum audit,….et fructum fert" (Matth. xiii. 23). 「善い地の中に種が蒔かれる者は、この者はみことばを聞く者である……また実を結ぶ」(マタイ13:23)。
"Qui metit, mercedem accipit, et colligit fructum in vitam aeternam" (Joh. iv. 36). 「刈る者は、報酬を受ける、また永遠のいのちの中へ〔入る〕実を集める」(ヨハネ4:36)。
"Lavate vos, purificate vos, removete malitiam operum vestrorum….; 「あなたがたを洗え、あなたがたを清めよ、あなたがたの悪の働きを取り除け……。
discite bonum facere" (Esai. i. 16. 17). 善を行なうことを学べ」(イザヤ1:16, 17)。
"Venturus..est Filius hominis in gloria Patris sui,…et tunc reddet unicuique secundum facta ejus" (Matth. xvi. 27). 「人の子は……自分の父の栄光の中にやって来る……またそのとき、それぞれの者を彼の行ないにしたがって報いる」(マタイ16:27)。
"Exibunt qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae" (Joh. v. 29). 「善を行なった者は出てくる、いのちのよみがえりの中に」(ヨハネ5:29)。
"Opera illorum sequuntur cum illis" (Apoc. [4]xiv. 13). 「彼らの働きは彼らに従う」(黙示録14:13)。
"Ecce venio cito, et merces mea Mecum, ut dem unicuique secundum opus ejus" (Apoc. xxii. 12). 「見よ、わたしはすぐに来る、またわたしにわたしの報酬を、それぞれの者にわたしは彼の働きにしたがって与えるために」(黙示録22:12)。
"Jehovah, cujus oculi aperti sunt,….ad dandum cuivis secundum vias ejus; 「エホバ、その目は開かれている……それぞれのものに与えるために、彼の道にしたがって。
juxta opera nostra facit nobiscum" ([5]Jer. xxxii. 19; Sach. i. 6). 私たちの働きにしたがって私たちに行なう」(エレミヤ32:19、ゼカリヤ1:6)。