(1) 原文
501. Quaeritur hodie, cur non miracula fiunt quem admodum olim; nam creditur, quod si fierent, quisque corde agnosceret. Sed quod hodie non fiant sicut prius, est causa, quia miracula cogunt, et auferunt liberum arbitrium in spiritualibus, et hominem a spirituali faciunt naturalem. [1]Omnis in Christiano orbe post adventum Domini potest spiritualis fieri; et spiritualis fit unice ab Ipso per Verbum, et facultas ad hoc periret, si homo per miracula adduceretur ad credendum; quoniam haec, ut supra dictum est, cogunt et auferunt ei liberum arbitrium in spiritualibus, et omne coactum in talibus se infert in naturalem hominem, et occludit sicut ostio spiritualem, qui vere est internus homo, et orbat hunc omni potentia videndi aliquod verum in luce; quare postea de spiritualibus ratiocinaretur ex solo naturali homine, qui omne vere spirituale videt inverse. [2.] Quod autem ante adventum Domini facta sint miracula, fuit causa, quia tunc homines ecclesiae erant naturales, quibus spiritualia, quae sunt internae ecclesiae, non potuerunt aperiri; nam si aperirentur, profanavissent illa; quare etiam omnis cultus illorum consistebat in ritualibus, quae repraesentabant et significabant interna ecclesiae, et hi non potuerunt adduci ad illa rite obeunda, quam per miracula: et quod ne quidem per miracula, quia repraesentativis illis inerat internum spirituale, patet a filiis Israelis in deserto, qui tametsi tot miracula viderunt in Aegypto, et postea maximum illud super monte Sinai, usque post mensem dierum absente Mose, saltaverunt circum vitulum aureum, ac vociferati quod ille eduxerit illos ex Aegypto. Consimilia facta sunt ab illis in terra Canaan, tametsi viderunt excellentia miracula per Eliam et Elisaeum facta, et demum ipsa Divina a Domino. [3.] Miracula non fiunt hodie, imprimis propter hanc causam, quia ecclesia omne liberum arbitrium homini adempsit; et hoc adempsit per hoc, quod sanciverit, quod homo prorsus nihil conferre possit ad accipiendum fidem, nec quicquam ad conversionem, et in genere ad salutem (videatur supra, n. 464). Homo qui haec credit, fit plus et plus naturalis; et naturalis homo, ut supra dictum est, omne spirituale spectat inverse, et inde cogitat contra illud. Regio superior mentis hominis, ubi liberum arbitrium in spiritualibus primario residet, occluderetur; et spiritualia, quae per miracula quasi confirmata sunt, regionem inferiorem mentis, quae mere naturalis est, occuparent, remanentibus sic supra hanc falsis de fide, conversione et salute: inde fieret, quod satanae habitarent supra, ac angeli infra, sicut vultures super gallinis. Inde post aliquod tempus satanae rumperent repagulum, et cum furore erumperent in spiritualia, quae infra locum sortita sunt, et illa non modo negarent, sed etiam blasphemarent et profanarent. Inde sors hominis posterior multo pejor priori fieret.
@1 Omnis pro “omnes”
(2) 直訳
501. Quaeritur hodie, cur non miracula fiunt quem admodum olim; 今日、質問される(求められる)、なぜ、奇跡が生じないか、それを、昔、大いに〔あった〕。
nam creditur, quod si fierent, quisque corde agnosceret. なぜなら、信じられているから、もし行なわれたなら、だれもが心から認めること。
Sed quod hodie non fiant sicut prius, est causa, quia miracula cogunt, et auferunt liberum arbitrium in spiritualibus, et hominem a spirituali faciunt naturalem. しかし、今日、前のように生じないこと、奇跡は強制するからである、また霊的なものの中での選択の自由を取り去る、また人間を霊的なものから自然的なものにする。
[1]Omnis in Christiano orbe post adventum Domini potest spiritualis fieri; キリスト教世界の中のすべての者は、主の来臨の後、霊的なものになることができる。
et spiritualis fit unice ab Ipso per Verbum, et facultas ad hoc periret, si homo per miracula adduceretur ad credendum; 霊的なものは、ひとえにその方からのみことばによって生じる、またこれへの能力は滅びる(失われる)、もし、人間が奇跡によって信じることへ引き寄せられるなら。
quoniam haec, ut supra dictum est, cogunt et auferunt ei liberum arbitrium in spiritualibus, et omne coactum in talibus se infert in naturalem hominem, et occludit sicut ostio spiritualem, qui vere est internus homo, et orbat hunc omni potentia videndi aliquod verum in luce; このことが、上に言われたように、彼に、霊的なものの中での選択の自由を強制する、また取り去るので、またそのようなものの中のすべての強制されたものはそれ自体を自然的な人の中に持ち込む、また扉のように霊的なもの(者)を閉ざす、その者は真に内なる人である、また奪う、何らかの真理を光の中で見るすべての力を。
quare postea de spiritualibus ratiocinaretur ex solo naturali homine, qui omne vere spirituale videt inverse. それゆえ、その後、霊的なものについて自然的な人だけから推論する、その者は霊的なすべての真理を逆に見る。
[2.] Quod autem ante adventum Domini facta sint miracula, fuit causa, quia tunc homines ecclesiae erant naturales, quibus spiritualia, quae sunt internae ecclesiae, non potuerunt aperiri; [2] けれども、主の来臨の前に奇跡は行なわれた、理由があった、その時、教会の人間は自然的であったからである、彼らに霊的なものは、それらは教会の内なるものである、明かされることができなかった。
nam si aperirentur, profanavissent illa; なぜなら、もし明かされるなら、それを冒涜してしまったからである。
quare etiam omnis cultus illorum consistebat in ritualibus, quae repraesentabant et significabant interna ecclesiae, et hi non potuerunt adduci ad illa rite obeunda, quam per miracula: それゆえ、彼らのすべての礼拝もまた儀式で成り立っていた、それらは教会の内なるものを表象し、意味した、またこれらの者はそれらへ正しく果たす(行なう)ことへ導き出されることができなかった、奇跡によって以外に。
et quod ne quidem per miracula, quia repraesentativis illis inerat internum spirituale, patet a filiis Israelis in deserto, qui tametsi tot miracula viderunt in Aegypto, et postea maximum illud super monte Sinai, usque post mensem dierum absente Mose, saltaverunt circum vitulum aureum, ac vociferati quod ille eduxerit illos ex Aegypto. また、決して奇跡によってではないことは、表象的なものは彼らに入らなかった、霊的な内なるもの、荒野の中のイスラエルの子たち(民族)から明らかである、彼らはたとえエジプトの中でこのように多くの奇跡を見たけれども、またその後、それを最大に、シナイ山の上に、それでもモーセの不在の期間の週の後、金の子牛の周りを踊った、そして大声で叫んだ、それが彼らをエジプトから連れ出したこと。
Consimilia facta sunt ab illis in terra Canaan, tametsi viderunt excellentia miracula per Eliam et Elisaeum facta, et demum ipsa Divina a Domino. カナンの地の中で彼らにより非常によく似ていた、たとえエリヤとエリシャによって〔なされた〕卓越(優越)の奇跡を見ても、また最後に主により神的なものそのもの〔の奇跡〕。
[3.] Miracula non fiunt hodie, imprimis propter hanc causam, quia ecclesia omne liberum arbitrium homini adempsit; [3] 奇跡は、今日、行なわれない、特に、この理由のために、教会がすべての選択の自由を人間に取り去った(adimo)からである。
et hoc adempsit per hoc, quod sanciverit, quod homo prorsus nihil conferre possit ad accipiendum fidem, nec quicquam ad conversionem, et in genere ad salutem (videatur supra, n. 464). またこのことはこのことによって取り去った、聖別した(清めた)こと、人間はまったく何も寄与することができないこと、信仰を受け入れるために、どんなものでも回心のために、また全般的に救いのために(上の464番に見られる)。
Homo qui haec credit, fit plus et plus naturalis; 人間は、その者はこれを信じる、さらにまたさらに自然的になる。
et naturalis homo, ut supra dictum est, omne spirituale spectat inverse, et inde cogitat contra illud. また、自然的な人間は、上に言われたように、すべての霊的なものを逆に眺める、またここからそれに反して考える。
Regio superior mentis hominis, ubi liberum arbitrium in spiritualibus primario residet, occluderetur; 人間の心のさらに上の領域は、そこに霊的なものの中での選択の自由が第一に住んでいる、閉ざされたであろう。
et spiritualia, quae per miracula quasi confirmata sunt, regionem inferiorem mentis, quae mere naturalis est, occuparent, remanentibus sic supra hanc falsis de fide, conversione et salute: また霊的なものは、それは奇跡によってあたかも確信される、心のさらに低い領域を、それは単に自然的なものである、占める、信仰についての虚偽がその上に〔ある〕かのようにとどまって、回心と救い〔について〕。
inde fieret, quod satanae habitarent supra, ac angeli infra, sicut vultures super gallinis. ここからなる、サタンが上に、そして天使が下に住むこと、ハゲワシがメンドリの上に〔住む〕ように。
Inde post aliquod tempus satanae rumperent repagulum, et cum furore erumperent in spiritualia, quae infra locum sortita sunt, et illa non modo negarent, sed etiam blasphemarent et profanarent. ここから、何らかの時の後、サタンがかんぬき(抑制)を破り、またそのとき激怒して霊的なものの中へと突発する、それは下の割りあてられた場所にいる、またそれを否定するだけでなく、中傷する、また冒涜もする。
Inde sors hominis posterior multo pejor priori fieret. ここから人間のあとの運命は、前のもの〔よりも〕大いに悪くなる。
@1 Omnis pro “omnes” 注1 「omnes」の代わりにOmnis
(3) 訳文
501. 昔、大いに〔あった〕奇跡が、今日、なぜ、生じないのか、と質問される。なぜなら、もし行なわれたなら、だれもが心から認める、と信じられているから。
しかし、今日、前のように生じないのは、奇跡は強制するから、また霊的なものの中での選択の自由を取り去り、人間を霊的なものから自然的なものにするからである。
キリスト教世界の中のすべての者は、主の来臨の後、霊的なものになることができる。霊的なものは、ひとえにその方からの、みことばによって生じる、またこれへの能力は、もし、人間が奇跡によって信じることへ引き寄せられるなら失われる。このことが、前に言われたように、彼に、霊的なものの中での選択の自由を強制し、取り去るので、またそのようなものの中のすべての強制されたものはそれ自体を自然的な人の中に持ち込み、また扉のように真に内なる人である霊的な者を閉ざし、何らかの真理を光の中で見るすべての力を奪うからである。それゆえ、その後、霊的なものについて、霊的なすべての真理を逆に見る自然的な人だけから推論する。
[2] けれども、主の来臨の前に奇跡は行なわれた理由は、その時、教会の人間は自然的であり、彼らに教会の内なるものである霊的なものは、明かされることができなかったからである。なぜなら、もし明かされるなら、それを冒涜してしまったからである。それゆえ、彼らのすべての礼拝もまた、教会の内なるものを表象し、意味した儀式で成り立っていた、またこれらの者は奇跡によって以外にそれらを正しく行なうことへ導き出されることができなかった。また、決して奇跡によってではないことは、霊的な内なるものである表象的なものが彼らに入らなかった荒野の中のイスラエル民族から明らかである。彼らはたとえエジプトの中でこのように多くの奇跡を見たけれども、またその後、それを最大にシナイ山の上に見たけれども、それでもモーセの不在の期間の週の後、金の子牛の周りを踊り、そして、それが彼らをエジプトから連れ出したことを大声で叫んだ。
カナンの地での彼らも非常によく似ていた、たとえエリヤとエリシャによって〔なされた〕卓越した奇跡を、また最後に主により神的なものそのものの奇跡を見ても。
[3] 今日、奇跡は行なわれない、その理由は、特に、教会がすべての選択の自由を人間から取り去ったためである。 またこのことは、清めたこと、人間は、信仰を、どんなものでも回心を、また全般的に救いを受け入れるためにまったく何も寄与することができないこと(前の464番に見られる)によって取り去られた。
これを信じる人間は、さらにまたさらにと自然的になる。また、自然的な人間は、前に言われたように、すべての霊的なものを逆に眺め、ここからそれに反して考える。
人間の心のさらに上の領域は閉ざされたであろう、そこには霊的なものの中での選択の自由が第一に住んでいる。また奇跡によってあたかも確信されるかのような霊的なものは、単に自然的なものである心のさらに低い領域を占め、信仰や回心と救いについての虚偽がその上に〔ある〕かのようにとどまっている。ここから、ハゲワシがメンドリの上に住むように、サタンが上に、そして天使が下に住むことになる。
ここから、何らかの時の後、サタンがかんぬき(抑制)を破り、またそのとき激怒して、下に割りあてられた場所にいる霊的なものの中へと突発する、またそれを否定するだけでなく、中傷し、冒涜する。
ここから、人間のその後の運命は、前のもの〔よりも〕大いに悪くなる。
(1) 原文
502. Homo, qui per falsa de spiritualibus ecclesiae factus est naturalis, non potest aliter de Divina omnipotentia cogitare, quam quod sit supra ordinem, ita de omnipotentia Divina absque ordine, quare in vesana haec laberetur: Cur adventus Domini in mundum, et cur sic redemptio, cum Deus ex sua omnipotentia potuisset idem e caelo, ut super terra, efficere: cur per redemptionem non salvavisset totum humanum genus nullo exempto, et cur diabolus postea possit valere supra Redemptorem apud hominem: cur infernum: numne Deus ex omnipotentia sua potuisset et possit id delere: aut omnes inde educere et facere angelos caeli? Cur Ultimum judicium; numne potest omnes hircos e sinistris transferre ad dextrum, et facere illos oves? Cur angelos draconis et ipsum draconem dejecit e caelo, et non mutavit illos in angelos Michaelis: cur non his et illis dat fidem, et imputat justitiam Filii, et sic remittit peccata, et illos justificat et sanctificat; cur non bestias terrae, aves caeli, et pisces maris facit loqui, et illis dat intelligentiam, et simul cum hominibus introducit in caelum; cur non totum orbem terrarum fecerat, aut adhuc facit, Paradisum, in quo nulla esset arbor scientiae boni et mali, nec serpens, et ubi omnes colles fluerent generosis mustis, et producerent aurum et argentum, utrumque nativum, utque omnes ibi in jubilis et cantibus, et sic in perpetuis festivitatibus et gaudiis, ut imagines Dei, viverent: nonne haec forent digna Deo omnipotente? Praeter similia alia. Sed, mi amice, omnia illa sunt vaniloquia. Divina omnipotentia non est sine ordine; Ipse Deus est Ordo; et quia ex Deo, etiam ex ordine, in ordine, et ad ordinem, omnia creata sunt. Est ordo in quem homo factus est, qui est ut ex libero arbitrio in spiritualibus ejus benedictio aut ejus maledictio pendeat; nam, ut supra dictum est, homo absque libero arbitrio non potuit creari, ne quidem bestia, avis et piscis; sed bestiae in solo libero arbitrio naturali, at homo in libero arbitrio naturali et simul spirituali.
(2) 直訳
502. Homo, qui per falsa de spiritualibus ecclesiae factus est naturalis, non potest aliter de Divina omnipotentia cogitare, quam quod sit supra ordinem, ita de omnipotentia Divina absque ordine, quare in vesana haec laberetur: 人間は、その者は教会の霊的なものについて(から)の虚偽によって自然的なものになった、神的な全能について異なって考えることができない、〔それが〕秩序の上にあること以外に、そのように神的な全能を秩序なしに、それゆえ、この気の狂ったものの中で苦しむ(苦労する)。
Cur adventus Domini in mundum, et cur sic redemptio, cum Deus ex sua omnipotentia potuisset idem e caelo, ut super terra, efficere: なぜ、世の中へ主の来臨が〔あるのか〕、またなぜ、このようにあがないが、神がご自分の全能で、同じことを天界から、地の上のように、引き起こすことができた〔のに〕。
cur per redemptionem non salvavisset totum humanum genus nullo exempto, et cur diabolus postea possit valere supra Redemptorem apud hominem: なぜ、あがないによって全人類を救わなかったのか、だれも無視しないで、またなぜ悪魔は、その後、人間のもとで「あがない主」の上に勝つことができたのか。
cur infernum: なぜ、地獄が?
numne Deus ex omnipotentia sua potuisset et possit id delere: 神は自分の全能からそれを消す(滅ぼす)ことができたのではないか、またできる。
aut omnes inde educere et facere angelos caeli? または、すべての者をここから連れ出すことまた天界の天使とすること?
Cur Ultimum judicium; なぜ、最後の審判が〔あるのか〕?
numne potest omnes hircos e sinistris transferre ad dextrum, et facere illos oves? すべての(雄)ヤギを左から右へ移すことができるのではないか? また彼らを羊にすることが。
Cur angelos draconis et ipsum draconem dejecit e caelo, et non mutavit illos in angelos Michaelis: なぜ、竜の使いと竜自身を天界から投げ落としたのか、また彼らをミカエルの天使に変えなかった。
cur non his et illis dat fidem, et imputat justitiam Filii, et sic remittit peccata, et illos justificat et sanctificat; なぜ、これらやそれらの者に信仰を与えないのか、また子の義を転嫁する、またこのように罪を赦す、また彼らを義化する、また聖別する(清める)。
cur non bestias terrae, aves caeli, et pisces mris facit loqui, et illis dat intelligentiam, et simul cum hominibus introducit in caelum; なぜ、地の獣を、空の鳥を、また海の魚を話すことをさせないのか、またそれらに知性を与える、また人間と一緒に天界の中に導き入れる。
cur non totum orbem terrarum fecerat, aut adhuc facit, Paradisum, in quo nulla esset arbor scientiae boni et mali, nec serpens, et ubi omnes colles fluerent generosis mustis, et producerent aurum et argentum, utrumque nativum, utque omnes ibi in jubilis et cantibus, et sic in perpetuis festivitatibus et gaudiis, ut imagines Dei, viverent: なぜ、全地球の地を、つくらなかった、または依然としてつくる(ない)、楽園を、その中に、善と悪の知識の木は何もなかった、ヘビも〔い〕ない、またそこにすべての丘に優良銘柄の新しいブドウ酒が流れる、また金と銀を産出する、両方の産物を、そしてそのようにそこにすべての者は歓呼と歌の中で、またこのように絶え間のない祝祭と楽しさの中で、神の映像のように、生きる。
nonne haec forent digna Deo omnipotente? これは神の全能にふさわしくないのか?
Praeter similia alia. ほかに、同様の他のもの。
Sed, mi amice, omnia illa sunt vaniloquia. しかし、私の友よ、それらすべてのものはむだ話である。
Divina omnipotentia non est sine ordine; 神的な摂理は秩序なしに存在しない。
Ipse Deus est Ordo; 神ご自身が秩序である。
et quia ex Deo, etiam ex ordine, in ordine, et ad ordinem, omnia creata sunt. また神からすべてのものは、創造されたので、秩序からでもある、秩序の中へ、また秩序へ向けて。
Est ordo in quem homo factus est, qui est ut ex libero arbitrio in spiritualibus ejus benedictio aut ejus maledictio pendeat; 秩序である、その中に人間はつくられている、その者は霊的なものの中での選択の自由からであるように、彼の祝福(の行為)または彼ののろいは、かかってる(しだいである)。
nam, ut supra dictum est, homo absque libero arbitrio non potuit creari, ne quidem bestia, avis et piscis; なぜなら、上に言われたように、人間は選択の自由なしに創造されることができないから、決して獣、鳥また魚も。
sed bestiae in solo libero arbitrio naturali, at homo in libero arbitrio naturali et simul spirituali. しかし、獣は自然的な選択の自由の中にだけ〔いる〕、しかし、人間は自然的な選択の自由の中と同時に霊的な〔選択の自由の〕中に〔いる〕。
(3) 訳文
502. 教会の霊的なものからの虚偽によって自然的なものになった人間は、神的な全能について、〔それが〕秩序の上にある、そのように秩序なしに神的な全能があるとしか考えることができず、それゆえ、この狂ったものの中で苦しむ。
なぜ、世の中へ主の来臨があり、このようにあがないがあるのか、神がご自分の全能で、地上のように、同じことを天界から引き起こすことができた〔のに〕。なぜ、あがないによって全人類をだれも無視しないで救わなかったのか、またその後、なぜ悪魔は、なぜ、地獄は、人間のもとで「あがない主」の上に勝つことができたのか。神はご自分の全能からそれを滅ぼすことができた、またできるのではないのか。または、すべての者をここから連れ出すことまた天界の天使とすること〔ができたのではないか〕?
なぜ、最後の審判が〔あるのか〕? すべての(雄)ヤギを左から右へ移すこと、また彼らを羊にすることができるのではないのか?
なぜ、竜の使いと竜自身を天界から投げ落としたのか、彼らをミカエルの天使に変えなかったのか。なぜ、これらやそれらの者に信仰を与えないのか、また子の義を転嫁し、またこのように罪を赦し、彼らを義化し、清めないのか。なぜ、地の獣、空の鳥、海の魚に話すことをさせ、それらに知性を与え、また人間と一緒に天界の中に導き入れないのか。なぜ、全地球の地を楽園につくらなかった、または依然としてつくらないのか、その中に善と悪の知識の木もなく、ヘビもいない、またそこのすべての丘に優良銘柄の新しいブドウ酒が流れ、また金と銀の両方の産物を産出し、そのようにそこのすべての者は歓呼と歌の中で、またこのように絶え間のない祝祭と楽しさの中で、神の映像のように生きる。これは神の全能にふさわしくないのか?
ほかに、同様の他のもの。
しかし、私の友よ、それらすべてのものはむだ話である。
神的な摂理は秩序なしに存在しない。
神ご自身が秩序である。また神からのすべてのものは、秩序の中へ、秩序へ向けて創造されたので、秩序からでもある。
秩序があり、その中へと人間は霊的なものの中での選択の自由から、彼の祝福またはのろいは彼しだいであるようにつくられている。なぜなら、前に言われたように、人間は、獣、鳥また魚も、決して選択の自由なしに創造されることができないから。しかし、獣は自然的な選択の自由の中にだけ〔いる〕、けれども、人間は自然的な選択の自由の中と同時に霊的な〔選択の自由の〕中に〔いる〕。