原典講読『主について』 48

 

(1) 原文


48. [(ii.)] Quia vita hominis est varia secundum status
ejus, quod ideo per “spiritum” intelligatur varia affectio vitae apud
hominem
. Ut (1.) Vita Sapientiae:



Bezaleel impletus
spiritu sapientiae, intelligentiae et scientiae (Exod. xxxi. 3).


“Tu loqueris ad
omnes sapientes corde, quemcunque implevi spiritu sapientiae” (Exod. xxviii. 3).


“Impletus est
Joschua… spiritu sapientiae” (Deutr.
xxxiv. 9).


Nebuchadnezar de
Daniele, (dixit, “In quo spiritus Deorum sanctorum est.” Regina
dixit,) quod spiritus excellens, scientiae, intelligentiae et sapientiae esset
in eo” (Dan. iv. 5 [B.A. 8][;
cap. v. 12]).


“Scient errantes
spiritu intelligentiam” (Esai.
xxix, 24).


 


[2] (2.) Vitae Excitatio:



“Excitavit Jehovah
spiritum regum Mediae” (Jerem.
li. 11).


“Excitavit Jehovah
spiritum Serubabelis,… et spiritum omnium reliquiarum populi” (Hagg. i. 14).


Do in regem Aschuris
“spiritum, ut audiat famam, et revertatur in terram suam” (Esai. xxxvii. 7).


Aggravavit Jehovah
spiritum Sichonis regis (Deutr. ii.
30).


“Quod ascendit
super spiritum vestrum, non fiet unquam” (Ezech. xx. 32).


 


[3] (3.) Vitae Libertas:



Quatuor animalia, quae
erant cherubi, visa Prophetae, “quorsum erat spiritus ad eundum,
ibant” (Ezech. i. 12, 20).


 


[4] (4.) Vita in Timore, Dolore et
Ira:




“Ut liquescat omne
cor, et remittantur omnes manus, et contrahatur omnis spiritus” (Ezech. xxi. 12).


“Defecit super me
spiritus meus; in medio mei obstupescit cor meum” (Psalm. cxlii. 4 [B.A. 3]; Psalm.
{1}cxliii. 4).


“Consumptus est
spiritus meus” (Psalm. cxliii.
7).


“Indoluit spiritus
meus, quod me Danielem attinet” (Dan.
vii. 15).


Spiritus Pharaonis
turbatus est (Gen. xli. 8).


“Nebuchadnezar
dixit, Turbatus est spiritus meus” (Dan.
ii, 3).


“Ivi tristis in
excandescentia spiritus mei” (Ezech.
iii. 14).


 


[5] (5.) Vita variarum affectionum
malarum:




“Modo non in
spiritu ejus dolus” (Psalm.
xxxii. 2).


“Jehovah
commiscuit in medio ejus spiritum perversitatum” (Esai. xix. 14).


Dixit prophetis
stultis, “qui abeunt post spiritum suum” (Ezech. xiii. 3).


“Stultus propheta,
insanus vir spiritus” (Hosch.
ix. 7).


“Observate vos per
spiritum vestrum, nec agite perfide” (Malach.
ii. 16).


“Spiritus
scortationum seduxit” ({2}Hosch.
iv. 12).


“Spiritus
scortationum in medio illorum” (Hosch.
v. 4).


“Cum transivit
super illum spiritus zelotypiae” (Num.
v. 14).


“Vir qui
vagabundus spiritu: et mendacium effutit” (Mich. ii. 11).


“Generatio,…
cujus non constans cum Deo spiritus” (Psalm.
lxxviii. 8).


Effusus super illos
spiritus somnolentiae (Esai. xxix
10).


“Concipite
quisquilias, parite stipulam; quod ad spiritum vestrum, ignis comedet vos”
(Esai. xxxiii. 11).


 


[6] (6.) Vita Infernalis:



“Spiritum immundum
transire faciam e terra” (Sach.
xiii. 2).


“Quando…
spiritus immundus exit ab homine, perambulat loca arentia; ….et postea
adjungit sibi septem… spiritus pejores se, et ingressi habitant ibi” (Matth. xii. 43-45).


Babylon “facta
est… custodia spiritus immundi” (Apoc.
xviii. 2).


 


[7] (7.) Praeter ipsos Spiritus
Infernales, a quibus homines vexati sunt
(Matth. viii 16; cap. x. 1; Marc.
i. 23-{3}27; cap. ix. 17-29: Luc.
iv. 33, 36; cap. vi. 17, 18; cap. vii. 21; cap. viii. 2, 29; cap. ix. 39, 42,
55; cap. x. 24-26; cap. xiii. 11: Apoc.
xiii. 15; cap. xvi. 13, 14).


 


@1 cxliii. pro “cxlvii.” @2 Hosch. proSach.” @3
27 pro “29”


 


(2) 直訳


48. [(ii.)] Quia vita hominis est
varia secundum status ejus, quod ideo per “spiritum” intelligatur
varia affectio vitae apud hominem
.
 (2) 「人間のいのちは彼の状態にしたがっていろいろであるので、それゆえ、「霊」によって人間のもとのいろいろな情愛のいのちが意味されること」


Ut (1.) Vita Sapientiae: 例えば(1) 「知恵のいのち」――


Bezaleel impletus spiritu sapientiae, intelligentiae et scientiae (Exod. xxxi. 3). ベツァルエルは知恵の、知性と知識の霊に満ちて〔いた〕(出エジプト記31:3)


“Tu loqueris ad omnes sapientes corde, quemcunque implevi spiritu
sapientiae” (Exod. xxviii. 3).
 「あなたは(あなたは)話す(未来)に知恵の〔ある〕すべての者に、知恵の霊に満たされただれにでも」(出エジプト記28:3)


“Impletus est Joschua… spiritu sapientiae” (Deutr. xxxiv. 9). 「ヨシュアは満ちていた……知恵の霊で」(申命記34:9)


Nebuchadnezar de Daniele, (dixit, “In quo spiritus Deorum sanctorum
est.”
 ネブカデネザルはダニエルについて(言った、「その者の中に神の聖なる霊がある」。


Regina dixit,) quod spiritus excellens, scientiae, intelligentiae et
sapientiae esset in eo” (Dan.
iv. 5 [B.A. 8][; cap. v. 12]).
 女王は言った)知識の、知性のまた知恵のすぐれた霊が彼の中にあったこと」(ダニエル4:8、第512)


“Scient errantes spiritu intelligentiam” (Esai. xxix, 24). 「霊で迷っている者は知性を知る」(イザヤ29:24)


[2] (2.) Vitae Excitatio:  [2] (2)「いのちの喚起(興奮)――


“Excitavit Jehovah spiritum regum Mediae” (Jerem. li. 11). 「エホバはメディア人の王たちの霊を奮起させた」(エレミヤ51:11)


“Excitavit Jehovah spiritum Serubabelis,… et spiritum omnium
reliquiarum populi” (Hagg. i.
14).
 「エホバはゼルバベルの霊を奮起させた……また民のすべての残りの者の霊を」(ハガイ1:14)


Do in regem Aschuris “spiritum, ut audiat famam, et revertatur in
terram suam” (Esai. xxxvii. 7).
 わたしはアッシリヤの王の中に置く「霊を、うわさを聞く、また自分の地に帰るような」(イザヤ37:7)


Aggravavit Jehovah spiritum Sichonis regis (Deutr. ii. 30). エホバは王シホンの霊を重くした(申命記2:30)


“Quod ascendit super spiritum vestrum, non fiet unquam” (Ezech. xx. 32). 「あなたの霊の上にのぼるものは、決して起こらない」(エゼキエル20:32)


[3] (3.) Vitae Libertas:  [3] (3)「いのちの自由」――


Quatuor animalia, quae erant cherubi, visa Prophetae, “quorsum erat
spiritus ad eundum, ibant” (Ezech.
i. 12, 20).
 四つの生き物が、それはケルブであった、預言者に見られた、「どこに霊が行くようにあっても、行く」(エゼキエル1:12, 20)


[4] (4.) Vita in Timore, Dolore et
Ira:
 [4] (4)「恐れ、苦痛また怒りの中のいのち」


“Ut liquescat omne cor, et remittantur omnes manus, et contrahatur
omnis spiritus” (Ezech. xxi.
12).
 「すべての心が溶ける、またすべての手がゆるめられる、またすべての霊が縮められるために」(エゼキエル21:7)


“Defecit super me spiritus meus; 「私の霊は私の上で衰えた。


in medio mei obstupescit cor meum” (Psalm. cxlii. 4 [B.A. 3]; Psalm.
{1}cxliii. 4).
 私の真ん中で私の心は驚いた」(詩篇142:3、詩篇143:4)


“Consumptus est spiritus meus” (Psalm. cxliii. 7). 「私の霊は消耗した」(詩篇143:7)


“Indoluit spiritus meus, quod me Danielem attinet” (Dan. vii. 15). 「私の霊は悲しんだ、それは私に、ダニエルに関して」(ダニエル7:15)


Spiritus Pharaonis turbatus est (Gen.
xli. 8).
 パロの霊は乱された(創世記41:8)


“Nebuchadnezar dixit, Turbatus est spiritus meus” (Dan. ii, 3). 「ネブカドネザル言った、私の霊は乱された」(ダニエル2:3)


“Ivi tristis in excandescentia spiritus mei” (Ezech. iii. 14). 「私の霊が憤りの中で、私は行った」(エゼキエル3:14)


[5] (5.) Vita variarum affectionum
malarum:
 [5] (5)「いろいろな悪の情愛のいのち」――


“Modo non in spiritu ejus dolus” (Psalm. xxxii. 2). 「彼の霊の中に欺きがないかぎり」(詩篇32:2)


“Jehovah commiscuit in medio ejus spiritum perversitatum” (Esai. xix. 14). 「エホバは彼らの真ん中にひねくれた霊を混入した」(イザヤ19:14)


Dixit prophetis stultis, “qui abeunt post spiritum suum” (Ezech. xiii. 3). 愚かな預言者たちに言った、「その者は自分の霊の後ろへ出かけた」(エゼキエル13:3)


“Stultus propheta, insanus vir spiritus” (Hosch. ix. 7). 「預言者は愚か者、霊の男は気が狂っている」(ホセア9:7)


“Observate vos per spiritum vestrum, nec agite perfide” (Malach. ii. 16). 「あなたがたはあなたがたの霊によって見張れ、裏切ってもならない」(マラキ2:16)