(1) 原文
14. Quod Dominus in mundum venerit, ut omnia in
caelis et inde in terris in ordinem redigeret, et quod hoc factum sit per
pugnas contra inferna, quae tunc infestabant omnem hominem venientem in mundum
et exeuntem e mundo, et quod per id Justitia factus sit, ac salvaverit homines,
qui absque eo non salvari potuerunt, multis in locis apud Prophetas praedicitur; quorum modo aliqua afferentur. [2] Apud Esaiam,
“Quis Hic qui venit ex Edom,
conspersus vestes ex Bozra; Hic honorabilis in vestitu suo, incedens in
multitudine roboris sui? Ego qui loquor in justitia, magnus ad salvandum. Quare
rubicundus quoad vestem tuam, et vestis tua sicut calcantis in torculari?
Torcular calcavi solus, et de populo non vir Mecum: propterea calcavi illos in
ira mea, et conculcavi eos in excandescentia mea; inde sparsa est victoria
eorum super vestes meas…; nam dies vindictae in corde meo, et annus
redemptorum meorum venit. …Salutem praestitit Mihi brachium me…; descendere
feci in terram victoriam eorum. …Dixit, Ecce populus meus illi, filii…;
ideo factus est illis in Salvatorem;… ob amorem suum et ob clementiam suam
Ille redemit eos” (lxiii. 1-9);
haec de pugnis Domini contra inferna: per “vestem,” in qua
honorabilis fuit et quae rubicunda, intelligitur Verbum, cui violentia a populo
Judaico illata est: ipsa pugna contra inferna, et victoria super illa,
describitur per quod “calcaverit illos in ira sua, et conculcaverit in
excandescentia sua;” quod solus et ex propria potentia pugnaverit,
describitur per haec, “De populo non vir Mecum, salutem praestitit Mihi
brachium meum, descendere feci in terram victoriam eorum;” quod per id
salvaverit et redemerit, describitur per haec, “Ideo factus est illis in
Salvatorem; ob amorem et clementiam suam Ille redemit eos;” quod hoc
fuerit causa adventus Ipsius, describitur per haec, “Dies vindictae in
corde meo et annus redemptorum meorum venit.” [3] Apud Esaiam,
“Vidit quod non quisquam, et obstupuit quod non esset
intercedens; ideo salutem praestitit Ipsi brachium suum, et justitia Ipsius
suscitavit Ipsum: inde induit justitiam sicut loricam, et galeam salutis super
caput suum, et induit vestes vindictae, et texit Se sicut pallio zelo:… tunc
venit Zioni Redemptor” (lix. 16, 17, 20):
haec quoque de pugnis Domini, cum fuit in mundo, contra inferna: quod solus ex
propria potentia pugnaverit contra illa, intelligitur per haec, “Vidit
quod non quisquam, ideo salutem praestitit Ipsi brachium suum;” quod inde
Justitia factus sit, per haec, “Justitia Ipsius suscitavit Ipsum, unde
induit justitiam sicut loricam;” quod ita redemerit, per haec, “Tunc
venit Zioni Redemptor.” [4] Apud Jeremiam,
“Illi consternati sunt,… fortes eorum contusi sunt,… fugam
fugerunt, nec respexerunt. …Dies ille Domino Jehovih Zebaoth, dies ultimis,
ut vindictam sumat de hostibus suis, comedatque gladius, et saturetur”
(xlvi. 5, 10):
pugna Domini cum infernis, et victoria super illa, describitur per quod
“consternati sint,” quod “fortes eorum contusi fugam fugerint,
et non respexerint;” “fortes eorum” et “hostes” sunt
inferna, quia omnes ibi odio habent Dominum; adventus Ipsius in mundum
propterea, intelligitur per haec, “Dies ille Domino Jehovih Zebaoth, dies
ultionis, ut vindictam sumat de hostibus suis.”