原典講読『結婚愛』82(原文と直訳[3]まで)

(1)原文

82. Post haec vir e plaga septentrionali in vehementia accurrit, et me vultu minaci aspexit, ac tono inflammato alloquutus, dixit, "Es tu qui vis seducere orbem, instaurando novam ecclesiam, quam intelligis per ‘Novam Hierosolymam’ descensuram e caelo a Deo; ac docendo, quod Dominus illos, qui doctrinalia ejus ecclesiae amplectuntur, donaturus sit amore vere conjugiali, cujus delitias et felicitatem exaltas usque ad caelum? Estne hoc inventum, et affersne hoc ut aucupium et allectamentum ad accedendum ad tua nova? Sed dic mihi in summario, quae sunt illa doctrinalia novae ecclesiae, et videbo num concordent aut discordent;"

Et respondi, "Doctrinalia Ecclesiae, quae intelligitur per ‘Novam Hierosolymam,’ sunt haec. (i.) Quod sit unus Deus, in quo est Divina Trinitas, et quod Ille sit Dominus Jesus Christus: (ii.) Quod fides salvifica sit credere in Ipsum: (iii.) Quod fugienda sint mala, quia sunt diaboli et a diabolo: (iv.) Quod facienda sint bona, quia sunt Dei et a Deo: (v.) Quod haec facienda sint ab homine ut ab ipso, sed quod credendum sit, quod sint a Domino apud illum et per illum."

[2] His auditis per aliquot momenta recessit ejus furor; at post aliquam deliberationem iterum me torvo vultu aspexit, dicens, "Sunt haec quinque praecepta, doctrinalia fidei et charitatis Novae Ecclesiae?"

Et respondi, "Sunt;"

Et tunc aspere interrogavit, "Quomodo potes demonstrare primum, ‘Quod sit unus Deus, in quo est Divina Trinitas, et quod Ille sit Dominus Jesus Christus?"

Dixi, "Demonstro ita; Estne unus et individuus Deus? estne Trinitas? Si unus et individuus Deus, estne una Persona? Si una Persona, estne Trinitas in illa? Quod sit Dominus Jesus Christus, ex his,

 

quod conceptus sit a Deo Patre (Luc. i. 34, 35).

 

et sic quod quoad animam sit Deus; et inde, sicut Ipse dicit,

 

Quod Pater et Ipse unum sint (Joh. x. 30);

Quod Ipse in Patre et Pater in Ipso (Joh. xiv. 10, 11);

Quod qui videt Ipsum et cognoscit Ipsum videat et cognoscat Patrem (Joh. xiv. 7, 9);

Quod nemo videat et cognoscat Patrem, nisi Ipse qui in sinu Patris est (Joh. i. 18);

Quod omnia Patris sint Ipsius (Joh. iii. 35; cap. xvi. 15);

Quod sit Via, Veritas et Vita, et quod nemo veniat ad Patrem nisi per Ipsum (Joh. xiv. 6);

 

ita ab Ipso, quia est in Ipso; et secundum Paulum,

 

Quod omnis plenitudo Divinitatis in Ipso corporaliter habitet (Coloss. ii. 9):

 

ac praeterea,

 

Quod Ipsi sit potestas omnis carnis (Joh. xvii. 2);

Et quod Ipsi sit omnis potestas in caelo et in terra (Matth. xxviii. 18);

 

ex quibus sequitur, quod sit Deus caeli et terrae."

[3] Postea interrogavit, quomodo demonstro alterum, "Quod fides salvifica sit credere in Ipsum."

Dixi, "Demonstro per haec Ipsius Domini verba.

 

‘Haec est voluntas Patris, ut omnis,… qui credit in Filium, habeat vitam aeternam’ (Joh. vi. 40):

‘Adeo dilexit Deus mundum, ut Filium suum Unigenitum dederit, ut omnis, qui credit in Ipsum, non pereat sed habeat vitam aeternam’ (Joh. iii. 15, 16):

‘Qui credit in Filium, habet vitam aeternam; qui vero non credit Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super illo’ (Joh. iii. 36).

 

[4] Postea dixit, "Demonstra etiam tertium et sequentia;"

Et respondi, "Quid opus est demonstrare, quod fugienda sint mala, quia sunt diaboli et a diabolo? quodque facienda sint bona, quia sunt Dei et a Deo? tum quod haec facienda sint ab homine ut ab ipso, sed quod credendum sit, quod sint a Domino apud illum et per illum? Quod haec Tria vera sint, confirmat universa Scriptura Sacra a principio ad finem; quid ibi aliud in summa, nisi quam fugere mala et facere bona, ac credere in Dominum Deum? et praeterea, absque his tribus non est aliqua religio: estne religio vitae? et quid vita nisi quam fugere mala et facere bona? Quomodo potest homo haec facere et illa credere nisi ut ab ipso? Quare si removes haec ab Ecclesia, removes ab illa Scripturam Sacram, et quoque removes religionem; quibus remotis ecclesia non est ecclesia."

Vir ille his auditis recessit, et pensitavit; at usque abivit in indignatione.

 

(2)直訳

82. Post haec vir e plaga septentrionali in vehementia accurrit, et me vultu minaci aspexit, ac tono inflammato alloquutus, dixit, "Es tu qui vis seducere orbem, instaurando novam ecclesiam, quam intelligis per ‘Novam Hierosolymam’ descensuram e caelo a Deo; この後、男が北の方位から猛烈さの中で走り寄った、また、私を脅迫的な顔つきで観察した(=にらんだ)、そして興奮した口調で話しかけて、言った、「あなたである〔のか?〕、その者は世界を惑わすことを欲する、新しい教会を教えることで、それによって神から、天界から☆降る「新しいエルサレム」によって意味される。

二つの「から」がありますが、aは当事者として、exは手段として「~から」です。

ac docendo, quod Dominus illos, qui doctrinalia ejus ecclesiae amplectuntur, donaturus sit amore vere conjugiali, cujus delitias et felicitatem exaltas usque ad caelum? そして言って、主は彼らを、その者はその教会の教えの事柄を抱く、真の結婚愛が与えられるであろう〔こと〕、あなたはその歓喜と幸福を天界へまで高める〔?〕

Estne hoc inventum, et affersne hoc ut aucupium et allectamentum ad accedendum ad tua nova? これは作り事ではないのか、またこれをあなたは利用して(持ち出して)いないか、わなや誘惑物として、あなたの新しいものへ近づけるための?

Sed dic mihi in summario, quae sunt illa doctrinalia novae ecclesiae, et videbo num concordent aut discordent;" しかし、私に言え、要約した形で(手短に)、何であるか、それら新しい教会の教えの事柄が、また、私は見る(未来)、一致しているかどうか、または一致していないか」。

Et respondi, "Doctrinalia Ecclesiae, quae intelligitur per ‘Novam Hierosolymam,’ sunt haec. 私は答えた、「教会の教えのことがらは、それ〔教会〕は「新しいエルサレム」によって意味される、これらである、

(i.) Quod sit unus Deus, in quo est Divina Trinitas, et quod Ille sit Dominus Jesus Christus: (1) 神は唯一であること、その中に神的三一性がある、またその方は主イエス・キリストであること。

(ii.) Quod fides salvifica sit credere in Ipsum: (2) 救う信仰はその方を信じることであること。

(iii.) Quod fugienda sint mala, quia sunt diaboli et a diabolo: (3) 悪は避けられるべきであること、悪魔のもの、また悪魔からであるので。

(iv.) Quod facienda sint bona, quia sunt Dei et a Deo: (4) 善は行なわれるべきであること、神のもの、また神からであるので。

(v.) Quod haec facienda sint ab homine ut ab ipso, sed quod credendum sit, quod sint a Domino apud illum et per illum." (5) これらは人間により、自分自身からのように行なわれるべきであること、しかし、信じるべきであること、彼のもとの主から、また彼によって〔行なわれる〕ことを。

[2] His auditis per aliquot momenta recessit ejus furor; [2] これらで聞かれて、いくらかの瞬間の間、彼の激怒は引っ込んだ。

at post aliquam deliberationem iterum me torvo vultu aspexit, dicens, "Sunt haec quinque praecepta, doctrinalia fidei et charitatis Novae Ecclesiae?" しかし、いくらかの熟慮の後、再び、私をいかめしい顔つきで観察した(=にらんだ)、言って、「これら五つの戒め(教え)である〔のか〕、新しい教会の信仰と仁愛の教えの事柄は?」

Et respondi, "Sunt;" また、私は答えた、「〔そう〕である」。

Et tunc aspere interrogavit, "Quomodo potes demonstrare primum, ‘Quod sit unus Deus, in quo est Divina Trinitas, et quod Ille sit Dominus Jesus Christus?" また、その時、乱暴に(荒々しく)質問した、「どのように、あなたは「最初のもの」を証明することができるのか、『神は唯一であること、その中に神的三一性がある、またその方は主イエス・キリストであること』?」

Dixi, "Demonstro ita; 私は言った、「私はこのように証明する。

Estne unus et individuus Deus? 神は一つ、また分割できないのではないのか?

estne Trinitas? 三一性がないのか?

Si unus et individuus Deus, estne una Persona? もし、神が一つ、また分割できないなら、一つの位格(ペルソナ)はないのか?

Si una Persona, estne Trinitas in illa? もし一つの位格(ペルソナ)なら、その中に三一性がないのか?

Quod sit Dominus Jesus Christus, ex his, 〔その方が〕主イエス・キリストであることは、これらから、

quod conceptus sit a Deo Patre (Luc. i. 34, 35). 父なる神からみごもられたこと(ルカ 1:34, 35)

et sic quod quoad animam sit Deus; また、このように霊魂に関して神であること。

et inde, sicut Ipse dicit, またここから、その方が言われるように、

Quod Pater et Ipse unum sint (Joh. x. 30); 父とその方は一つであること(ヨハネ 10:30)

Quod Ipse in Patre et Pater in Ipso (Joh. xiv. 10, 11); その方は父の中に、父はその方の中に〔おられる〕こと(ヨハネ 14:10, 11)

Quod qui videt Ipsum et cognoscit Ipsum videat et cognoscat Patrem (Joh. xiv. 7, 9); その方を見る、またその方を知る者は、父を見る、また知ること(ヨハネ 14:7, 9)

Quod nemo videat et cognoscat Patrem, nisi Ipse qui in sinu Patris est (Joh. i. 18); だれも父を見ない、知らない、その方でないなら、その者は父のふところにいる(ヨハネ 1:18)

Quod omnia Patris sint Ipsius (Joh. iii. 35; cap. xvi. 15); 父のすべてのものはその方のものであること(ヨハネ 3:3516:15)

Quod sit Via, Veritas et Vita, et quod nemo veniat ad Patrem nisi per Ipsum (Joh. xiv. 6); 道、真理、いのちであること、まただれも父へやって来ないこと、その方を通してでないなら(ヨハネ 14:6)

ita ab Ipso, quia est in Ipso; そのように、その方から、その方の中におられるので。

et secundum Paulum, また、パウロにしたがって(によれば)

Quod omnis plenitudo Divinitatis in Ipso corporaliter habitet (Coloss. ii. 9): その方の中にすべての神性の充満が形をとって(身体的に)住んでいること(コロサイ 2:9)

ac praeterea, そして、さらに、

Quod Ipsi sit potestas omnis carnis (Joh. xvii. 2); その方に、すべての肉の力があること(ヨハネ 17:2)

Et quod Ipsi sit omnis potestas in caelo et in terra (Matth. xxviii. 18); また、その方に、天の中と地の中にすべての力があること(マタイ 28:18)

ex quibus sequitur, quod sit Deus caeli et terrae." それらからいえる、天地の神であること」。

[3] Postea interrogavit, quomodo demonstro alterum, "Quod fides salvifica sit credere in Ipsum." [3] その後、質問した、どのように私が「第二のもの」を証明するか、「救う信仰はその方を信じることであること」。

Dixi, "Demonstro per haec Ipsius Domini verba. 私は言った、「私は、これらの主ご自身のことがによって、証明する。

‘Haec est voluntas Patris, ut omnis,… qui credit in Filium, habeat vitam aeternam’ (Joh. vi. 40): 「これが父の意志(みこころ)である、すべての者が……子を信じる者、永遠のいのちを持つこと」(ヨハネ 6:49)

‘Adeo dilexit Deus mundum, ut Filium suum Unigenitum dederit, ut omnis, qui credit in Ipsum, non pereat sed habeat vitam aeternam’ (Joh. iii. 15, 16): 「これほど神は世を愛した、ご自分のひとり子を与えたように、すべての者が、その者はその方を信じる、滅びないで、永遠のいのちを持つために」(ヨハネ 3:15, 16)

‘Qui credit in Filium, habet vitam aeternam; 「子を信じる者は、永遠のいのちを持つ。

qui vero non credit Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super illo’ (Joh. iii. 36). けれども、子を信じない者は、いのちを見ない、しかし、神の怒りが彼の上にとどまる」(ヨハネ 3:36)

コメントを残す