原典講読『結婚愛』79(直訳[3],[4])

[3] Et dixit mihi angelus, "Omnes illae ferae, quas vidisti, non sunt ferae, sed correspondentiae et sic formae repraesentativae cupiditatum, in quibus sunt incolae, quos visitabimus; [3] また、天使は私に言った、「すべてのそれらの野獣は、それらをあなたがたは見た、野獣ではない、しかし、対()たこのように欲望の表象の形、住民はそれらの〔欲望の〕中にいる、それらをあなたがたは訪問する(未来)

ipsae cupiditates repraesentantur per horribiles illos canes, illorum doli et astutiae per crocodilos, illorum falsitates, et pravae inclinationes ad illa quae cultus sunt, per dracones et pardos; 欲望その者が恐ろしいそれらの犬によって表象される、彼らの欺きと策略(たくらみ)ワニによって、彼らの虚偽、またそれらへの邪悪な傾向が、それらは礼拝のものである、竜とヒョウによって。

verum incolae repraesentati non habitant proxime post sylvam, sed post magnum desertum, quod intermedium est, ut plene distineantur et separentur ab incolis saeculorum antecedentium; けれども、表象された住民は森の後ろ最も近くに住んでいない、しかし大きな荒野の後ろに、それは中間にある、~のために、先祖の世代の住民から十分に離され、分けられている。

sunt etiam prorsus alienigenae seu diversi ab illis: というのは、さらにまた完全に、彼らからよそ者(外国人)、すなわち、違っているから。

habent quidem capita supra pectora, ac pectora supra lumbos, et lumbos supra pedes, sicut primaevi homines; 確かに、胸の上に頭を持っている、そして腰の上に胸を、また足の上に腰を、書記の人間のように。

sed in capitibus non est aliquid auri, non in pectoribus aliquid argenti, nec in lumbis aliquid aeris, imo nec in pedibus aliquid puri ferri; しかし、頭の中に何らかの金はない、胸の中に何らかの銀はない、腰の中にも何らかの銅(青銅)はない、それどころか、足の中にも何ならかの純粋な鉄はない。

sed in illorum capitibus est ferrum mixtum argilla, in pectoribus est utrumque mixtum aere, in lumbis est quoque utrumque mixtum argento, et in pedibus sunt illa mixta auro: しかし、彼らの頭の中に粘土が混ぜられた鉄がある、胸の中に両方のものが混ぜられた銅(青銅)がある、腰の中にさらにまた両方の者が混ぜられた銀がある、また足の中にそれらが混ぜられた金がある。

per illam inversionem mutati sunt ab hominibus in sculpturas hominum, in quibus intus nihil cohaeret; またその反転によって人間から人間の彫刻に変えられた、それらの中に、内部に何も密着していない。

nam quod supremum fuit, factum est infimum, ita quod fuit caput, factum est calcaneum, et vice versa; なぜなら、最高位のものであったものが、最低のものにされた、そのように頭であったものがかかとにされた、また逆に(逆も言える)

illi nobis e caelo apparent similes histrionibus, qui inverso corpore jacent super cubitis, et progrediuntur; 彼らは、私たちに天界から役者(俳優)に似た者に見える、その者は身体で逆さにして、肘で横たわっている(位置を占める)、また進む。

aut sicut bestiae, quae resupinae incumbunt dorsis, ac pedes extollunt sursum, et ex capite, quod infodiunt terrae, spectant caelum." または獣のよう〔である〕、それは仰向けになって背中を横たえた、そして足を上方へ上げる、また頭から、それを地に埋める、天を眺める」。

[4] Transivimus sylvam, et ingressi sumus desertum, quod non minus terribile fuit; [4] 私たちは森を通り過ぎた、また私たちは荒野を入った、それはより少なく恐ろしくなかった。

constabat ex struibus lapidum, et inter illas scrobibus, e quibus subrepserunt hydrae et echidnae, et evolabant presteres. 石の堆積から成り立った、またそれらの間に穴が、それらからヒュドラー☆やマムシが這っていた(こっそり動いていた)、また火ヘビが飛び出た。

〖ギリシア神話〗ヒュドラーはへーラレースに殺された九頭のヘビ。一つの頭を切ると二つの頭が生じたという。転じて「手に負えない代物」。

Totum hoc desertum continue declinabat, et nos per longum declive descendimus, et tandem venimus in vallem ab incolis regionis ac aetatis illius habitatam: この荒野全体は絶えず(間断なく)傾いた、また私たちは長い下り坂を通って降った、また最後に谷間にやって来た、領域の住民からの、そして彼らの時代の、住居()

Erant hic et ibi mapalia, quae visa sunt tandem coire et conjungi in formam urbis. ここにまたそこにあばら屋があった、それらは最後に一緒になり(合体する)、都の形の中に結合されて見られた。

Hanc intravimus, et ecce domus erant structae ex ramis arborum circumustis, et luto conglutinatis; これを私たちは入った、また見よ、家は焦げた木の枝から建てられていた、泥でくっつけられて。

tectae laminis nigris: 屋根は黒い薄板で。

plateae erant irregulares, omnes in principiis angustae, sed in progressu dilatatae, et in fine spatiosae, ubi fora; 街路はふぞろいであった、すべてのものは始まりの中で狭い、しかし、進行の中で広がった、また終わりの中で広々と〔していた〕、そこに広場。

unde quot plateae tot fora. そこから街路ほど多くの☆、このように多くの☆広場。

quot capita tot animi「頭と同数のそれだけ多くの心」=十人十色。

Dum intravimus urbem, factae sunt tenebrae, quia non apparuit caelum; 私たちが都に入った時、暗やみがひき起こされた、天界()が見られなかったからである。

quare suspeximus, et data nobis est lux, et vidimus; それゆえ、私たちは見上げた、また私たちに光が与えられた、また私たちは見た。

et tunc quaesivi obvios, quos offendi, "Num potestis videre, quia caelum super vobis non apparet?" またその時、私は出会う者に質問した、その者を提供した、「あなたがたは見ることができるのか、あなたがたの上に、天界()が見られないからである?」

Et responderunt, "Quid hoc quod quaeris? また答えた、「このことは何か、あなたがたが質問すること?

Videmus clare; 私たちは、はっきりと見る。

ambulamus in plena luce;" 私たちは十分な光の中を歩いている」。

His auditis dixit mihi angelus, "Tenebrae sunt illis lux, et lux illis sunt tenebrae, sicut est avibus noctis, spectant enim deorsum et non sursum." これらで聞いて、天使は私に言った、「暗やみが彼らに光である、また光が彼らに暗やみである、夜の鳥に、のようである、というのは、下方を眺める、また上方を〔眺め〕ないから」。