原典講読『結婚愛』87

(1)原文

87. (ii.) Quod non detur bonum solitarium, nec verum solitarium, sed quod ubivis conjuncta sint. Qui ex aliquo sensu vult sibi comparare ideam de bono, non potest invenire illam absque aliquo adjecto, quod sistit et manifestat illud; absque hoc est bonum ens nullius nominis; id per quod sistitur et manifestatur, se refert ad verum: dic modo bonum, et non simul hoc et illud cum quo est, seu define id abstracte seu absque aliquo adjecto cohaerente, et videbis quod non sit aliquid, sed quod sit aliquid cum adjecto; et si intendis aciem rationis, percipies quod bonum absque aliquo adjecto sit nullius praedicationis, et inde nullius relationis, nullius affectionis, et nullius status, verbo nullius qualitatis; simile est cum vero, si id absque injuncto auditur; quod ejus injunctum se referat ad bonum, ratio elimata potest videre. [2] Sed quia bona sunt innumerabilia, et quodlibet ascendit ad suum maximum et descendit ad suum minimum sicut per gradus scalae, et quoque secundum progressionem suam, et secundum quale suum, variat nomen, difficile est aliis quam sapientibus videre relationem boni et veri ad objecta, et conjunctionem illorum in illis. Quod tamen bonum non detur absque vero, nec verum absque bono, a communi perceptione patet, dum primum agnoscitur, quod omnia et singula universi se referant ad bonum et verum, ut in superiori articulo (n. 84, 85) ostensum est. [3] Quod non detur bonum solitarium nec verum solitarium, illustrari et simul confirmari potest per varia; ut per haec: quod non detur essentia absque forma, nec forma absque essentia; ac bonum est essentia seu esse, et verum est per quod essentia formatur ac esse existit. Adhuc, in homine est voluntas et intellectus; bonum est voluntatis, ac verum est intellectus, ac sola voluntas nihil facit nisi per intellectum, nec solus intellectus aliquid nisi ex voluntate. Adhuc, sunt duo fontes vitae corporis in homine, cor et pulmo; cor non potest producere aliquam vitam sensitivam et motivam absque pulmone respirante, nec potest pulmo absque corde; cor se refert ad bonum, et pulmonis respiratio ad verum; est etiam correspondentia. [4] Simile est in omnibus et singulis mentis, ac in omnibus et singulis corporis apud hominem; sed producere confirmationes ulterius hic non vacat; at videantur haec plenius confirmata in Sapientia Angelica de Divina Providentia (n. 3-26), ubi illa in hoc ordine explanata sunt: (i.) Quod universum cum singulis ejus creatis sit ex Divino Amore per Divinam Sapientiam, seu quod idem, ex Divino Bono per Divinum Verum: (ii.) Quod Divinum Bonum et Divinum Verum ut unum procedant a Domino: (iii.) Quod hoc unum in quadam imagine sit in omni creato: (iv.) Quod Bonum non sit bonum nisi quantum unitum est vero, et quod Verum non sit verum nisi quantum unitum est bono: (v.) Quod Dominus non patiatur, ut aliquid sit divisum, quare homo vel erit in bono et simul vero, vel erit in malo et simul falso. Praeter plura.

 

(2)直訳

87. (ii.) Quod non detur bonum solitarium, nec verum solitarium, sed quod ubivis conjuncta sint.― (2) 孤立した善は存在しない、孤立した真理も存在しない、(しかし)どこでも結合している。

Qui ex aliquo sensu vult sibi comparare ideam de bono, non potest invenire illam absque aliquo adjecto, quod sistit et manifestat illud; 何らかの感覚から、善についての観念を自分自身に得ることを欲する者は、何らかの付加なしにそれ〔観念〕を見いだすことができない、それ〔善〕を見せる、また示すもの。

absque hoc est bonum ens nullius nominis; これなしに、善は何もない(真実性に欠けた)名前の存在物である。

id per quod sistitur et manifestatur, se refert ad verum: それは、それによって見せられ、示される、真理に関係する。

dic modo bonum, et non simul hoc et illud cum quo est, seu define id abstracte seu absque aliquo adjecto cohaerente, et videbis quod non sit aliquid, sed quod sit aliquid cum adjecto; ただ善だけを言え、また同時にこれやそれをそれとともにでなく、または、それを抽象的に定義づけよ(定めよ)、すなわち、密着した何らかの付加なしに、するとあなたは見るであろう、何らかのものでないこと、しかし、付加したものととに〔なら〕何らかのものである〔ことを見るであろう〕。

et si intendis aciem rationis, percipies quod bonum absque aliquo adjecto sit nullius praedicationis, et inde nullius relationis, nullius affectionis, et nullius status, verbo nullius qualitatis; もし、あなたが理性の切っ先を伸ばす(向ける)ら、あなたは知覚する、何らかの付加なしに善は述語(属性の割り当て)何もないものであること、またここから、関係の何もないもの、情愛の何もないもの、また状態の何もがないもの、一言でいえば、特質(性質)何もないもの。

simile est cum vero, si id absque injuncto auditur; 真理に同様である、もしそれが、属性(連結したもの)しに聞かれるなら。

quod ejus injunctum se referat ad bonum, ratio elimata potest videre. その属性(連結したもの)は善に関係することを、鋭い理性は見ることができる。

[2] Sed quia bona sunt innumerabilia, et quodlibet ascendit ad suum maximum et descendit ad suum minimum sicut per gradus scalae, et quoque secundum progressionem suam, et secundum quale suum, variat nomen, difficile est aliis quam sapientibus videre relationem boni et veri ad objecta, et conjunctionem illorum in illis. [2] しかし、善は無数にあるので、またどんなものでも、その最大のものへ上昇する、またその最小のものへ下降する、はしご(階段)の段階によってのように、そしてまた、それ自体の進行にしたがって、またそれ自体の性質にしたがって、名前を変える〔ので〕、賢明な者に〔よって〕以外の他の者に困難である、対象への善と真理の関係を見ること、またそれらの中のそれらの結合を。

Quod tamen bonum non detur absque vero, nec verum absque bono, a communi perceptione patet, dum primum agnoscitur, quod omnia et singula universi se referant ad bonum et verum, ut in superiori articulo (n. 84, 85) ostensum est. それでも、真理なしに善は存在しないこと、善なしに真理も、普通の(一般的な)知覚から明らかである、最初に認められる時、全世界のすべてと個々のものは善と真理に関係すること、以前の節(8485)に示されているように。

[3] Quod non detur bonum solitarium nec verum solitarium, illustrari et simul confirmari potest per varia; [3] 孤立した善は存在しない、孤立した真理も存在しないことは、いろいろなものによって説明され、同時に確信されることができる。

ut per haec: 例えば、これらによって――

quod non detur essentia absque forma, nec forma absque essentia; 形なしに本質は存在しないこと、本質なしに形もない。

ac bonum est essentia seu esse, et verum est per quod essentia formatur ac esse existit. そして、善は本質またはエッセ(存在)である、また真理はそれによって本質が形成され、そしてエッセ(存在)が存在する(生じる)〔もの〕である。

Adhuc, in homine est voluntas et intellectus; さらに、人間の中に意志と理解力がある。

bonum est voluntatis, ac verum est intellectus, ac sola voluntas nihil facit nisi per intellectum, nec solus intellectus aliquid nisi ex voluntate. 善は意志のものである、そして真理は理解力のものである、そして意志だけでは理解力によってでないなら何も行なわない、理解力だけでも何らかのものを〔行なわない〕意志からでないなら。

Adhuc, sunt duo fontes vitae corporis in homine, cor et pulmo; さらに、人間の中に身体のいのちの二つの泉(源泉)がある、心臓と肺。

cor non potest producere aliquam vitam sensitivam et motivam absque pulmone respirante, nec potest pulmo absque corde; 心臓は肺の呼吸なしに感覚と運動の何らかのいのちを生み出すことができない、肺も心臓なしに〔でき〕ない。

cor se refert ad bonum, et pulmonis respiratio ad verum; 心臓は善に関係する、また肺の呼吸は真理に。

est etiam correspondentia. 対応もまた存在する。

[4] Simile est in omnibus et singulis mentis, ac in omnibus et singulis corporis apud hominem; [4] 心のすべてと個々のものの中に同様のものがある、そして人間のもとの身体のすべてと個々のものの中に。

sed producere confirmationes ulterius hic non vacat; しかし、ここにさらに進んで確証を生み出すことは時間がない。

at videantur haec plenius confirmata in Sapientia Angelica de Divina Providentia (n. 3-26), ubi illa in hoc ordine explanata sunt: しかし、これらの十分な確信したものが、『神の摂理についての天使の知恵』(3-26)の中に見られる、そこに、それらがこの順序で説明されている――

(i.) Quod universum cum singulis ejus creatis sit ex Divino Amore per Divinam Sapientiam, seu quod idem, ex Divino Bono per Divinum Verum: (1) 全世界はその個々のものとともに、神的な愛から神的な知恵を通して創造されていること、すなわち、同じことであるが、神的な善から神的な真理を通して。

(ii.) Quod Divinum Bonum et Divinum Verum ut unum procedant a Domino: (2) 神的な愛から神的な知恵は、一つのもの(固体)として主から発出していること。

(iii.) Quod hoc unum in quadam imagine sit in omni creato: (3) この一つのもの(固体)は、ある種の映像の中に、すべての被造物の中にあること。

(iv.) Quod Bonum non sit bonum nisi quantum unitum est vero, et quod Verum non sit verum nisi quantum unitum est bono: (4) 善は真理と結合しているかぎりでないなら善でないこと、また真理は善と結合しているかぎりでないなら真理でないこと。

(v.) Quod Dominus non patiatur, ut aliquid sit divisum, quare homo vel erit in bono et simul vero, vel erit in malo et simul falso. (5) 主は、何かが分割されていることを許されない、それゆえ、人間は☆(あるいは)善と同時に真理の中にいなくてはならない、あるいは、悪と同時に虚偽の中にいなくてはならない。

『神の摂理』にはこの「人間は」の言葉はありませんが、同書の内容からはここに「人間は」があるほうがよいです。スヴェーデンボリが後から気づいて、加えたのでしょう。

Praeter plura. ほかに、多くのもの。

 

(3)訳文

 87. 孤立した善は存在しない、孤立した真理も存在しない、(しかし)どこでも結合している。

 何らかの感覚から、善についての観念を自分自身に得ることを欲する者は、それ〔善〕を見せ、示す何らかの付加なしにそれ〔観念〕を見いだすことができない。これなしに、善は名前〔だけ〕の何もない存在物である。それは、真理に関係するそれによって見せられ、示される――ただ善だけを、また同時にこれやそれをそれとともにでなく言え、または、それを抽象的に、すなわち、密着した何らかの付加なしに定義づけよ、するとあなたは、何らかのものでないこと、しかし、付加したものととに〔なら〕何らかのものである〔ことを〕見るであろう。もし、あなたが理性の切っ先を伸ばす(向ける)ら、あなたは、何らかの付加なしに善は属性の割り当てが何もないものであること、またここから、関係が何もないもの、情愛が何もないもの、また状態が何もがないもの、一言でいえば、特質何もないもの〔であることを〕知覚する。真理も、もしそれが属性(連結したもの)しに聞かれるなら同様である。善に関係するその属性(連結したもの)を、鋭い理性は見ることができる。

 [2] しかし、善は無数にあり、どんなものでも、はしご(階段)の段階によってのように、その最大のものへ上昇し、その最小のものへ下降する、そしてまた、それ自体の進行にしたがって、またそれ自体の性質にしたがって、名前を変えるので、賢明な者以外の他の者に、対象への善と真理の関係を、またそれらの中のそれらの結合を見ることは困難である。

 それでも、以前の節(8485)に示されているように最初に、全世界のすべてと個々のものは善と真理に関係することが認められる時、真理なしに善は、善なしに真理も存在しないことは、一般的な知覚から明らかである、。

 [3] 孤立した善は存在しない、孤立した真理も存在しない」ことは、いろいろなものによって説明され、同時に確信されることができる。例えば、これらによって――形なしに本質は存在しない、本質なしに形もないこと。そして、善は本質またはエッセであり、真理はそれによって本質が形成され、そしてエッセ(存在)が生じる〔もの〕である。

 さらに、人間の中に意志と理解力がある。善は意志のものであり、そして真理は理解力のものである、そして理解力によってでないなら意志だけでは何も行なわない、理解力だけでも意志からでないなら何らかのものを〔行なわない〕。

 さらに、人間の中に身体のいのちの二つの源泉、心臓と肺がある。心臓は肺の呼吸なしに感覚と運動の何らかのいのちを、肺も心臓なしに生み出すことができない。心臓は善に、肺の呼吸は真理に関係する。対応もまた存在する。

 [4] 心のすべてと個々のものの中に、そして人間のもとの身体のすべてと個々のものの中に同様のものがある。しかし、さらに進んで確証を生み出すことはここに時間がない。しかし、これらの十分な確信したものが、『神の摂理についての天使の知恵』(3-26)の中に見られ、そこに、それらが次の順序で説明されている――

 (1) 全世界はその個々のものとともに、神的な愛から神的な知恵を通して、すなわち、同じことであるが、神的な善から神的な真理を通して創造されていること。

 (2) 神的な愛から神的な知恵は、一つのもの(固体)として主から発出していること。

 (3) この一つのもの(固体)は、ある種の映像の中に、すべての被造物の中にあること。

 (4) 善は真理と結合していないかぎり善でないこと、また真理は善と結合していないかぎり真理でないこと。

 (5) 主は、何かが分割されていることを許されない、それゆえ、人間は☆善と同時に真理の中にいなくてはならない、あるいは、悪と同時に虚偽の中にいなくてはならない。

 ほかに、多くのもの。

 

『神の摂理』にはこの「人間は」の言葉はありませんが、同書の内容からはここに「人間は」があるほうがよいです。スヴェーデンボリが後から気づいて、加えたのでしょう。