原典講読『結婚愛』75(直訳[4],[5])

[4] In eundo vidi e longinquo tres pueros et tres puellas sedentes ad januam cujusdam tentorii; [4] 進む(eo)中で、私は遠方から三人の少年と三人の少女を見た、ある天幕の入り口に座っている。

sed illi et illae, cum appropinquavimus, visi sunt sicut viri et mulieres mediae staturae. しかし、彼らと彼女らは、私たちが近づいたとき、男と女のように見られた、中位の背丈の。

Et dixit angelus, "Omnes incolae hujus montis apparent e longinquo sicut infantes, quia in statu innocentiae sunt, ac infantia est apparentia innocentiae." また、天使は言った、「この山の住民は遠方から幼児のように見える、無垢の状態にあるからである、そして、幼児期は無垢の外観である」。

Hi viri nobis visis accurrerunt, et dixerunt, "Unde estis, et quomodo huc venistis? これらの男は、私たちで見て、走り寄った、また言った、「あなたがたはどこからか、またどのようにここにあなたがたはやって来たのか?

Facies vestrae non sunt e faciebus nostri montis;" あなたがたの顔は山の私たちの顔からではない」。

At angelus retulit ac narravit copiam accessus per sylvam, et causam adventus. しかし、天使は話した(refero)そして森を通って接近の機会を語った、また到来の理由を。

Quibus auditis, unus ex tribus viris invitavit et introduxit nos in tabernaculum suum. これらで聞いて、三人の男からの一人が、私たちを招いた、また導き入れた、自分の天幕の中へ。

Vir erat amictus pallio hyacinthini coloris, ac tunica ex lana candida; 男は青(ヒヤシンス)色の外衣(ガウン)の衣服であった、そして白光りの羊毛からの(できた)下着(シャツ)

et ejus uxor amicta erat toga purpurea, et subter tunica pectorali ex bysso acupicto. また彼の妻は、紫色のトーガ(ローブ)の衣服であった、また下に胸衣の下着(シャツ)、刺しゅうされた亜麻布からの(できた)

[5] Et quia in cogitatione mea erat desiderium cognoscendi conjugia antiquissimorum, intuebar per vices maritum et uxorem, et animadverti quasi unitatem animarum illorum in faciebus; [5] また、私の思考の中に最古代人の結婚を知ろうとする願望があったので、私は夫と妻を代わる代わる観察した、また、私は顔の中にいわば彼らの霊魂の同一性を認めた。

et dixi, "Vos duo estis unum." また、私は言った、「あなたがた二人を、あなたがたは一つである」。

Et respondit vir, "Sumus unum; また、男は答えた、「私たちは一人である。

est illius vita in me, et mea in illa; 彼女のいのちは私の中に、また私のものは彼女の中にある。

sumus duo corpora, sed una anima; 私たちは二つの身体である、しかし、一つの霊魂。

est unio inter nos sicut est duorum tentoriorum in pectore, quae vocantur cor et pulmo; 私たちの間に結合がある、胸の中に二つの天幕があるような、それらは心臓と肺と呼ばれる。

illa est meum cor et ego sum illius pulmo; 彼女は私の心臓であり、私は彼女の肺である。

sed quia per cor hic intelligimus amorem, et per pulmonem sapientiam, est illa amor meae sapientiae, et ego sum sapientia illius amoris; しかし、心臓によってここに私たちは愛を意味するので、また肺によって知恵を、彼女の愛は私の知恵のものである、また私は彼女の愛の知恵である。

quare amor ejus ab extra obvelat meam sapientiam, et sapientia mea ab intra inest ejus amori: それゆえ、その(彼女の)愛は外部から私の知恵をおおっている、また私の知恵は内部からその(彼女の)愛に内在する。

inde, sicut dixisti, est apparentia unitatis animarum in faciebus nostris." ここから、あなたがたが言ったように、私たちの顔の中に霊魂の同一性がある」。