(1)原文
78. Quartum Memorabile.―
Post biduum iterum mecum loquutus est angelus, dicens, "Absolvamus periodum aetatum; superest aetas ultima, quae a ferro nuncupatur: populus hujus aevi degit in septentrione a latere occidentis introrsum seu in latum; sunt omnes illi ex priscis Asiae incolis, apud quos fuerat Verbum Vetustum, et ex illo cultus; proinde ante adventum Domini nostri in mundum. Hoc constat ex antiquorum scriptis, in quibus tempora illa ita nominantur. Eadem haec aeva intelliguntur per statuam Nebuchadnezari visam, cujus caput ex auro, pectus et brachia ex argento, venter et femora ex aere, crura ex ferro, ac pedes ex ferro et quoque argilla (Dan. ii. 32.33)."
[2] Haec dixit mihi angelus in via, quae contracta et anticipata erat per inductas mutationes status mentibus nostris secundum genios habitatorum, quos transivimus; nam spatia et inde distantiae in mundo spirituali sunt apparentiae secundum status mentium. Cum elevavimus oculos, ecce eramus in sylva ex fagis, aesculis et quercubus constante; et cum circumspeximus, visi sunt ibi ursi ad sinistrum, et leopardi ad dextrum. Quod cum miratus sum, dixit angelus, "Non sunt ursi nec leopardi, sed sunt homines, qui custodiunt hos incolas septentrionis: captant naribus sphaeras vitae transeuntium, ac irruunt in omnes qui spirituales sunt, quia incolae sunt naturales: illi qui Verbum modo legunt, et nihil doctrinae inde hauriunt, apparent e longinquo sicut ursi; et qui falsa inde confirmant, apparent sicut leopardi." Sed illi, nobis visis, averterunt se, et transivimus.
[3] Post sylvam apparuerunt dumeta, et postea campi graminei in areas divisi, circumcincti buxo: post hos terra declinabat oblique in vallem, super qua erant urbes et urbes; nos praeterivimus aliquas, et in unam magnam ingressi sumus. Erant ejus plateae irregulares; domus similiter; hae constructae ex lateribus, interjectis tignis, et incrustatae.
In foris erant fana ex lapide calcario caeso, quorum substructio erat sub terra, et superinstructio supra; in unum ex illis per tres gradus descendimus, et vidimus circumcirca ad parietes idola in variis formis, ac turbam super genubus adorantem illa; in medio erat chorus, e quo Deus tutelaris illius urbis quoad caput eminuit: in egrediendo dixit mihi angelus, quod idola illa apud antiquos, qui in saeculo argenteo, de quibus supra, vixerant, fuerint imagines repraesentativae veritatum spiritualium, et virtutum moralium; et quod dum scientia correspondentiarum e memoria elapsa est et exstincta, imagines illae primum factae sint objecta cultus, et postea adoratae sicut numina; inde idololatriae.
[4] Cum extra fanum eramus, lustravimus homines et amictus illorum; erant facie sicut chalybea, coloris caesii; et amicti sicut comoedi, cum manteliis circum circa lumbos ex tunica stricta ad thoracem pendentibus; et super capitibus erant pilei naviculares crispati.
Sed dixit angelus, "Satis hoc; instruamur de populorum hujus aevi donjugiis;"
Et intravimus in domum unius magnatis, cujus super capite erat pileus turritus. Hic nos benigne excepit, et dixit, "Intrate, et confabulemur:"
Intravimus in vestibulum, et ibi consedimus; et quaesivi illum de donjugiis hujus urbis et regionis. Et dixit, "Nos non vivimus cum una uxore, sed quidam cum duabus et tribus, et quidam cum pluribus; ex causa, quia varietas, obedientia et honor sicut majestatis, nos oblectant; haec nobis sunt ab uxoribus, dum plures sunt; cum una non foret jucundum ex varietate, sed taedium ex identitate; non blandum ex obedientia, sed molestum ex paritate; nec faustum ex dominatione et inde honore, sed infestum ex velitatione de superioritate. Et quid femina? nasciturne illa subdita voluntati viri, ac ut serviat, et non dominetur? Quare hic cuivis marito in domo sua est sicut regia majestas. Hoc quia amoris nostri est, est quoque beatum vitae nostrae."
[5] Sed quaesivi, "Ubi tunc amor conjugialis, qui ex duabus animabus facit unam, ac conjungit mentes, et beatificat hominem? Ille Amor non potest dividi; si dividitur, fit ardor qui defervescit et transit."
Ad haec respondit, "Non intelligo quae dicis. Quid aliud beatificat hominem, quam aemulatio uxorum pro honore supereminentiae sui mariti?"
His dictis, vir intravit in gynaeceum, et aperuit binas januas; at inde effluxit libidinosum, quod oluit sicut coenum; hoc erat ex amore polygamico, qui est connubialis et simul scortatorius; quare surrexi, et occlusi januas.
[6] Postea dixi, "Quomodo potestis super hac terra subsistere, cum vobis non aliquis amor vere conjugialis est, et quoque cum adoratis idola?"
Respondit, "Quoad amorem connubialem, zelamus pro uxoribus nostris tam vehementer, ut non sinamus alicui intrare domos nostras interius, quam in vestibula, et quia est zelus, etiam est amor: quoad idola, non adoramus illa, sed non quimus cogitare de Deo universi, nisi per species oblatas oculis nostris, non enim possumus elevare cogitationes supra sensualia corporis, et de Deo supra visualia ejus."
Tunc iterum quaesivi, "Suntne idola vestra diversiformia? Quomodo possunt illa inferre visionem unius Dei?"
Ad haec respondit, "Hoc mysticum nobis est; latet aliquid cultus Dei in quavis forma."
Et dixi, "Vos estis mere sensuales corporei; non vobis est amor Dei, nec amor conjugis trahens aliquid ex spirituali; et hi amores simul formant hominem, et illum a sensuali faciunt coelestem."
[7] Cum hoc dixi, trans portam apparuit sicut fulgur; et quaesivi, "Quid hoc;"
Dixit, "Tale fulgur est nobis signum quod venturus sit Antiquus ex Oriente, qui nos docet de Deo, quod sit unus, solus omnipotens, qui est Primus et Ultimus; ille etiam monet, ne colamus idola, sed modo intueamur illa, ut imagines repraesentativas virtutum procedentium ex uno Deo, quae simul conformant cultum Ipsius; hic Antiquus est Angelus noster, quem reveremur, et cui auscultamus; venit ad nos, ac erigit nos, dum labimur in obscurum cultum Dei ex phantasia de simulachris."
[8] His auditis, exivimus domo et urbe, et in via ex visis in caelis conclusimus de circulo et de progressione amoris conjugialis: de circulo, quod transiverit ab oriente in meridiem, ab hac in occidentem, et abhinc in septentrionem; de progressione, quod decreverit secundum circulationem, scilicet quod in oriente fuerit coelestis, in meridie spiritualis, in occidente naturalis, et in septentrione sensualis; et quoque quod decreverit in simili gradu cum amore et cultu Dei. Ex quibus fit hoc conclusum, quod ille amor in primo aevo fuerit sicut aurum, in secundo sicut argentum, in tertio sicut aes, et in quarto sicut ferrum, et quod tandem desierit.
Et tunc dixit angelus ductor et comes meus, "Attamen lactor spe, quod ille amor a Deo caeli, qui est Dominus, resuscitetur, quia resuscitabilis est."
(2)直訳
78. Quartum Memorabile.― 第四のメモラビリア――
Post biduum iterum mecum loquutus est angelus, dicens, "Absolvamus periodum aetatum; 二日間の後、再び、私に天使が話した、言って、「私たちは時代の期間を終える。
superest aetas ultima, quae a ferro nuncupatur: 最後の時代が取り残される、それは鉄から名づけられる。
populus hujus aevi degit in septentrione a latere occidentis introrsum seu in latum; この時期(時代)の人々は、北の中に暮らす、西の側から内部の方向へ(中へ)、または脇の中に。
sunt omnes illi ex priscis Asiae incolis, apud quos fuerat Verbum Vetustum, et ex illo cultus; 彼らのすべての者は古代のアジアの住民からである、彼らのもとに古代のみことばがあった、またそれから礼拝が。
proinde ante adventum Domini nostri in mundum. それゆえ、私たちの主の来臨の前、世の中に。
Hoc constat ex antiquorum scriptis, in quibus tempora illa ita nominantur. このことは古代の文書から明らかである、それらの中に、それらの時代がそのように名づけられている。
Eadem haec aeva intelliguntur per statuam Nebuchadnezari visam, cujus caput ex auro, pectus et brachia ex argento, venter et femora ex aere, crura ex ferro, ac pedes ex ferro et quoque argilla (Dan. ii. 32.33)." 同じこれらの時期(時代)が、ネブカデネザルに見られた像によって意味される、その頭は金から〔できている〕、胸と腕は銀から、腹とももは銅から、脚(すね)は鉄から、そして足は鉄そしてまた粘土から(ダニエル2:32, 33)。
[2] Haec dixit mihi angelus in via, quae contracta et anticipata erat per inductas mutationes status mentibus nostris secundum genios habitatorum, quos transivimus; [2] これらを天使は私に道の中で言った、それは収縮された、また早められた、私たちの心にひき起こされた変化の状態によって、住民の性質にしたがって、それを私たちは通り過ぎた。
nam spatia et inde distantiae in mundo spirituali sunt apparentiae secundum status mentium. なぜなら、霊界の中の空間とここからの距離は、心の状態にしたがった外観であるからである。
Cum elevavimus oculos, ecce eramus in sylva ex fagis, aesculis et quercubus constante; 私たちが目を上げたとき、見よ、私たちはブナの木、オークの木の類い(ナラ)、またオークから成る森の中にいた。
et cum circumspeximus, visi sunt ibi ursi ad sinistrum, et leopardi ad dextrum. また私たちが(あたりを)見回すとき、そこに左に雌グマが見られた、また右にヒョウ。
Quod cum miratus sum, dixit angelus, "Non sunt ursi nec leopardi, sed sunt homines, qui custodiunt hos incolas septentrionis: それを私が驚いたとき、天使は言った、「雌グマでもヒョウでもない、しかし、人間である、
captant naribus sphaeras vitae transeuntium, ac irruunt in omnes qui spirituales sunt, quia incolae sunt naturales: 鼻で通り過ぎるもののいのちを把握する、そして霊的である者すべての者に突進する、住民は自然的であるからである。
illi qui Verbum modo legunt, et nihil doctrinae inde hauriunt, apparent e longinquo sicut ursi; 彼らは、その者はみことばを単に読む、またここから教えを何も汲み取らない、遠方から雌グマのように見られる。
et qui falsa inde confirmant, apparent sicut leopardi." また、ここから虚偽を確信する者は、ヒョウのように見られる。
Sed illi, nobis visis, averterunt se, et transivimus. しかし、彼らは、私たちに見られて、自分自身を背けた、また私たちは通り過ぎた。
[3] Post sylvam apparuerunt dumeta, et postea campi graminei in areas divisi, circumcincti buxo: [3] 森の後ろに茂み(やぶ)が見られた、またその後、草の平地が分けられた区画の中に、ツゲの木で囲まれて。
post hos terra declinabat oblique in vallem, super qua erant urbes et urbes; これらの後、地は谷間の中に斜めに傾いた、その上に都また都があった。
nos praeterivimus aliquas, et in unam magnam ingressi sumus. 私たちはあるものを通り過ぎた、また一つの大きなものの中に入った。
Erant ejus plateae irregulares; その街路はふぞろいであった。
domus similiter; 家は同様に。
hae constructae ex lateribus, interjectis tignis, et incrustatae. これらはレンガから建てられた、間に置かれた梁〔から〕、またしっくいで塗られて。
In foris erant fana ex lapide calcario caeso, quorum substructio erat sub terra, et superinstructio supra; 公共☆の中に切られた石灰岩の石からの神殿(複数)があった、それらの土台は地の下にあった、また上部構造は上に。
☆ ここはforis「外に」となっていますがforensis「公共の」がよいと思います。
in unum ex illis per tres gradus descendimus, et vidimus circumcirca ad parietes idola in variis formis, ac turbam super genubus adorantem illa; それらからの一つの中に、三つの階段を通って私たちは降った、また私たちは、壁に向けて周囲にいろいろな形の偶像を見た、そして群衆がひざの上に(=ひざまづいて)それらを崇拝(しているの)を。
in medio erat chorus, e quo Deus tutelaris illius urbis quoad caput eminuit: 真ん中に聖歌隊があった、そこから彼らの都の保護の神☆が、頭に関して突出していた。
☆ もちろん、偶像としての「神」です。
in egrediendo dixit mihi angelus, quod idola illa apud antiquos, qui in saeculo argenteo, de quibus supra, vixerant, fuerint imagines repraesentativae veritatum spiritualium, et virtutum moralium; 出て行く中で天使は私に言った、古代人のもとのそれらの偶像は、彼らは銀の時代(世紀)の中に、それらについて上に〔述べたが〕、生きた、霊的な〝真理〟の表象の像であった、また道徳的な美徳の。
et quod dum scientia correspondentiarum e memoria elapsa est et exstincta, imagines illae primum factae sint objecta cultus, et postea adoratae sicut numina; また対応の知識が記憶からもれる、また消えた時、それらの像が最初に崇拝の対象にされた、またその後、(異教の)神として崇拝の〔対象にされた〕。
inde idololatriae. ここから偶像崇拝。
1件のコメント
コメントを残す
コメントを投稿するにはログインしてください。
☆ ここはforis「外に」となっていますがforensis「公共の」がよいと思います。
ここの「foris」は「forum」の複数奪格です。