(1)原文
133. Post haec alterum objectum ventilationis assumserunt, Cur homo non nascitur in scientiam ullius amoris, cum tamen bestiae et aves, tam nobiles quam ignobiles, nascuntur in scientias omnium suorum amorum. Primum veritatem propositionis confirmabant per varia; ut de homine, quod nascatur in nullam scientiam, ne quidem in scientiam amoris conjugialis; et inquisiverunt, et a rimatoribus audiverunt, quod infans ne quidem ex connata scientia queat ad uber matris semet admovere, sed quod a matre seu nutrice admovendus sit; et quod modo sciat sugere, et quod hoc hauserit ex continua suctione in utero; et quod postea non sciat gradiri; nec articulare sonum in aliquam vocem humanam; immo nec sonare affectionem sui amoris, sicut bestiae: et porro, quod non sciat aliquam alimoniam sibi conducibilem, sicut omnes bestiae, sed quod arripiat obvium, sive sit mundum sive immundum, et inferat in buccam. Rimatores dixerunt, quod homo absque instructione, ne quidem sciat discernere sexum, et prorsus nihil de modis amandi illum; et quod hos ne quidem virgines et juvenes absque eruditione ab aliis, tametsi in varias scientias educati sunt. Verbo homo nascitur corporeus sicut vermis; et manet corporeus, nisi discat scire, intelligere et sapere ex aliis. [2] Post haec confirmabant, quod bestiae tam nobiles quam ignobiles, ut animalia terrae, volucres caeli, reptilia, pisces, vermiculi qui vocantur insecta, nascantur in omnes scientias amorum vitae suae, ut in omnia quae nutritionis sunt, in omnia quae habitationis sunt, in omnia quae amoris sexus et prolificationis sunt, inque omnia quae educationis foetuum suorum sunt: haec confirmabant per mirabilia, quae revocabant in memoriam ex visis, auditis, et lectis in mundo naturali, (ita vocabant mundum nostrum, in quo prius vixerant,) in quo non repraesentativae sed reales bestiae dantur. Postquam veritas propositionis ita comprobata est, intendebant mentem ad indagandum et inveniendum fines et causas, per quas hoc arcanum evolverent et detegerent; et dixerunt omnes, quod illa non possint non ex Divina Sapientia existere, ut homo sit homo, et bestia sit bestia; et sic quod imperfectio nativitatis hominis fiat ejus perfectio, et perfectio nativitatis bestiae sit ejus imperfectio.
(2)直訳
133. Post haec alterum objectum ventilationis assumserunt, Cur homo non nascitur in scientiam ullius amoris, cum tamen bestiae et aves, tam nobiles quam ignobiles, nascuntur in scientias omnium suorum amorum. この後、議論のもう一つの(第二の)主題が取り上げられた、「なぜ人間はだれも(の)愛の知識☆の中に生まれないのか、そのときそれでも、獣と鳥は、高貴なものも低級なものも、すべてのものは自分の愛の知識の中に生まれている」
Primum veritatem propositionis confirmabant per varia; 最初に、命題の真理をいろいろなものによって確認した。
ut de homine, quod nascatur in nullam scientiam, ne quidem in scientiam amoris conjugialis; 例えば人間について、知識が何もない中に生まれていること、結婚愛の知識の中にも決して〔生まれてい〕ない。
et inquisiverunt, et a rimatoribus audiverunt, quod infans ne quidem ex connata scientia queat ad uber matris semet admovere, sed quod a matre seu nutrice admovendus sit; また調べた(質問した)、また調査人(研究者)から聞いた、幼児は生来の知識から母の乳首を自分自身を接触させることが決してできないこと、しかし、母または養母から接触させられること。
et quod modo sciat sugere, et quod hoc hauserit ex continua suctione in utero; また単に吸うことを知っている、またこのことを汲んだ(学んだ)、母の子宮の中で絶えず繰り返す吸うことから。
et quod postea non sciat gradiri; また、その後、歩くことを知らない。
nec articulare sonum in aliquam vocem humanam; 人間の何らかの声の中の音をはっきり発音することも〔知ら〕ない
immo nec sonare affectionem sui amoris, sicut bestiae: それどころか愛の情愛を音で表現もしない、獣のように。
et porro, quod non sciat aliquam alimoniam sibi conducibilem, sicut omnes bestiae, sed quod arripiat obvium, sive sit mundum sive immundum, et inferat in buccam. またさらに、自分自身に適切な(益する)何らかの食べ物を知らない、獣のように、しかし出会うものをつかむ、あるいは清潔なものあるいは不潔なものである、また口の中に引き入れる。
Rimatores dixerunt, quod homo absque instructione, ne quidem sciat discernere sexum, et prorsus nihil de modis amandi illum; 調査人(研究者)は言った、人間は教育なしに、決して(異)性を区別することを知らない、また、完全にそれ[異性]を愛する方法について何も。
et quod hos ne quidem virgines et juvenes absque eruditione ab aliis, tametsi in varias scientias educati sunt. またこのことを娘と若者は決して〔知ら〕ない、他の者からの学習(知識)なしに。たとえ、いろいろな知識の中に教育されても。
Verbo homo nascitur corporeus sicut vermis; 一言でいえば、人間は物質的に(肉体的に)虫のように生まれている。
et manet corporeus, nisi discat scire, intelligere et sapere ex aliis. また物質的に(肉体的に)にとどまる、もし知ることを学ばないなら、理解すること、また他の者から味わう(賢明になる)こと。
[2] Post haec confirmabant, quod bestiae tam nobiles quam ignobiles, ut animalia terrae, volucres caeli, reptilia, pisces, vermiculi qui vocantur insecta, nascantur in omnes scientias amorum vitae suae, ut in omnia quae nutritionis sunt, in omnia quae habitationis sunt, in omnia quae amoris sexus et prolificationis sunt, inque omnia quae educationis foetuum suorum sunt: [2] この後、確認した、獣は高貴なものも低級なものも、地の動物のように、天の鳥、這うもの(爬虫類)、魚、昆虫と呼ばれる小さい虫、自分のいのちの愛のすべての知識の中に生まれていること、例えばすべてのものの中に、それらは滋養物のものである、すべてのものの中に、それらは住まいのものである、すべてのものの中に、それらは性愛のものである、また生殖(子を産むこと)のものである、そしてすべてのものの中に、それらは自分の子を育てること(教育)のものである。
haec confirmabant per mirabilia, quae revocabant in memoriam ex visis, auditis, et lectis in mundo naturali, (ita vocabant mundum nostrum, in quo prius vixerant,) in quo non repraesentativae sed reales bestiae dantur. これらを彼らは驚くべきものによって確認した、それらは自然界の中で見たもの、聞いたもの、また読んだものから記憶の中に思い出した、(そのように私たちの世界を呼んだ、その中で以前に生きた)、その中で獣は表象的でなく現実に存在した。
Postquam veritas propositionis ita comprobata est, intendebant mentem ad indagandum et inveniendum fines et causas, per quas hoc arcanum evolverent et detegerent; 命題の真理をこのように立証された後に、目的と原因を探し、また見つけ出すために、心を傾注した、それらによってこのアルカナを説明し、明かす。
et dixerunt omnes, quod illa non possint non ex Divina Sapientia existere, ut homo sit homo, et bestia sit bestia; また、すべての者は言った、それらは神的な知恵から存在することができないのではない、人間が人間であるために、また獣が獣である。
et sic quod imperfectio nativitatis hominis fiat ejus perfectio, et perfectio nativitatis bestiae sit ejus imperfectio. またこのように人間に出生の不完全さが彼の完全性となる、また獣に出生の完全性がその不完全性であること。
(3)訳文
133.この後、議論の第二の主題、「なぜ人間はだれも愛〔するもの〕の知識の中に生まれないのか、そのときそれでも、高貴なものも低級なものも、すべての獣と鳥は、自分の愛〔するもの〕の知識の中に生まれている」が取り上げられた。
最初に、命題の真理をいろいろなものによって、例えば人間について、知識が何もない中に、結婚愛の知識の中にも決して生まれていないことによって確認した。また調べ、研究者から聞いた、幼児は生来の知識から母の乳首を自分自身を接触させることが決してできないこと、しかし、母または養母から接触させられること、また単に吸うことを知っている、またこのことを、母の子宮の中で絶えず繰り返す吸うことから学んだ。また、その後、歩くことを知らない。人間の何らかの声の中の音をはっきり発音することも〔知ら〕ない。それどころか獣のように愛の情愛を音で表現もしない。さらに、自分自身に適切な何らかの食べ物を、獣のように知らない、しかし出会うものを、あるいは清潔なものあるいは不潔なものであるつかみ、口の中に引き入れる。
研究者は、人間は教育なしに、決して(異)性を区別することを、また、完全にそれ[異性]を愛する方法について、何も知らない。またこのことを娘と若者は、他の者からの学習なしに。たとえ、いろいろな知識の中に教育されても。決して〔知ら〕ない、と言った。
一言でいえば、人間は物質的に虫のように生まれている。また、もし知り、理解す、また他の者から賢明になること学ばないなら、物質的ににとどまる
[2] この後、獣は高貴なものも低級なものも、地の動物のように、天の鳥、這うもの、魚、昆虫と呼ばれる小さい虫、自分のいのちの愛のすべての知識の中に生まれていることを確認した、例えば、すべてのものの中に、それらは滋養物のものである、すべてのものの中に、それらは住まいのものである、すべてのものの中に、それらは性愛のものである、また生殖のものである、そしてすべてのものの中に、それらは自分の子を育てることのものである。これらを彼らは驚くべきものによって確認した、それらは自然界の中で見たもの、聞いたもの、また読んだものから記憶の中に思い出した、(そのようにその中で以前に生きた私たちの世界を呼んだ)、その中で獣は表象的でなく現実に存在した。
命題の真理をこのように立証された後に、それらによってこのアルカナを説明し、明かす目的と原因を探し、また見つけ出すために、心を傾注した。また、すべての者は、「それらは神的な知恵から存在することができないのではない、人間が人間であるために、また獣が獣である。またこのように人間に出生の不完全さが彼の完全性となる、また獣に出生の完全性がその不完全性である」と言った。