原典講読『結婚愛』88,89

(1)原文

88. (iii.) Quod detur verum boni, et ex hoc bonum veri; seu verum ex bono, ac bonum ex illo vero; et quod duobus illis a creatione insita sit inclinatio ad se conjungendum in unum. Necessum est, ut de his aliqua distincta idea comparetur, quia inde dependet cognitio de essentiali origine amoris conjugialis; est enim, ut sequitur, verum boni seu verum ex bono masculinum, et bonum veri seu bonum ex illo vero femininum; sed comprehendi potest hoc distinctius, si pro bono dicitur amor, et pro vero sapientia, quae quod unum idem sint, videatur supra (n. 84). Sapientia non potest apud hominem existere, quam per amorem sapiendi; si hic amor aufertur, homo prorsus non potest sapere; sapientia ex hoc amore intelligitur per verum boni seu verum ex bono; at dum homo sibi ex illo amore comparavit sapientiam, ac illam amat in se, seu se propter illam, tunc format amorem, qui est amor sapientiae, et intelligitur per bonum veri seu bonum ex illo vero: [2] sunt itaque duo amores apud virum, quorum unus, qui est prior, est amor sapiendi, et alter, qui est posterior, est amor sapientiae; at hic amor, si manet apud virum, est amor malus, et vocatur fastus seu amor propriae intelligentiae; quod hic amor desumptus sit a viro, ne perdat eum, et transcriptus sit in mulierem, ut fiat amor conjugialis, qui redintegrat illum, a creatione provisum sit, in sequentibus confirmabitur. Aliquid de binis illis amoribus, et de transcriptione posterioris in mulierem, videatur supra (n. 32, 33, et in Praeliminaribus n. 20). Si ergo pro amore intelligitur bonum, et pro sapientia verum, tunc ex nunc dictis constat, quod detur verum boni seu verum ex bono, et ex hoc bonum veri seu bonum ex illo vero.

 

(2)直訳

88. (iii.) Quod detur verum boni, et ex hoc bonum veri; (3) 善の真理がまたこれから真理の善が存在すること、

seu verum ex bono, ac bonum ex illo vero; すなわち、善からの真理そしてその真理からの善が存在する。

et quod duobus illis a creatione insita sit inclinatio ad se conjungendum in unum.― またそれらの二つのものに創造から一つのものの中への性向が、それ自体を結合させるために植え付けられていること。

Necessum est, ut de his aliqua distincta idea comparetur, quia inde dependet cognitio de essentiali origine amoris conjugialis; 必要である、これらについて何らかの区別のある(明瞭な)観念が得られることが、ここから結婚愛の本質的な起源についての知識がかっているからである。

est enim, ut sequitur, verum boni seu verum ex bono masculinum, et bonum veri seu bonum ex illo vero femininum; というのは、〔以下に〕続けられるように、善の真理、すなわち、善からの真理は男性(のもの)、また真理の善、すなわち、その真理からの善は女性(のもの)〔であるから〕。

sed comprehendi potest hoc distinctius, si pro bono dicitur amor, et pro vero sapientia, quae quod unum idem sint, videatur supra (n. 84). しかし、このことはさらに明瞭に把握されることができる、もし、善の代わりに愛が言われるなら、また真理の代わりに知恵が、それらが、一つの同じものであることが、上に見られる(84)

Sapientia non potest apud hominem existere, quam per amorem sapiendi; 知恵は、賢明になろうとする愛によって以外に人間のもとに存在するができない。

si hic amor aufertur, homo prorsus non potest sapere; もし、この愛が取り去られるなら、人間はまったく賢明になることができない。

sapientia ex hoc amore intelligitur per verum boni seu verum ex bono; この愛からの知恵は、善の真理、すなわち、善からの真理によって意味される。

at dum homo sibi ex illo amore comparavit sapientiam, ac illam amat in se, seu se propter illam, tunc format amorem, qui est amor sapientiae, et intelligitur per bonum veri seu bonum ex illo vero: しかし、人間が自分自身にその愛から知恵を得た時、そして、それを自分自身の中で愛する、すなわち、自分自身を〔愛する〕そのために、その時、愛を形作る、それは知恵の愛である、また〔その愛は〕真理の善、すなわち、その真理からの善によって意味される。

[2] sunt itaque duo amores apud virum, quorum unus, qui est prior, est amor sapiendi, et alter, qui est posterior, est amor sapientiae; [2] そこで、男のもとに二つの愛があり、それらの一つは、それは前のもの、知恵の愛である、またもう一つは、それは後のもの、知恵の愛である。

at hic amor, si manet apud virum, est amor malus, et vocatur fastus seu amor propriae intelligentiae; しかし、この愛は、もし男のもとにとどまるなら、悪い(有害な)愛である、また傲慢、すなわち、自己の(プロプリウムの)知性への愛と言われる。

quod hic amor desumptus sit a viro, ne perdat eum, et transcriptus sit in mulierem, ut fiat amor conjugialis, qui redintegrat illum, a creatione provisum sit, in sequentibus confirmabitur. この愛が男から取り出されることが、彼を滅ぼさないように、また妻の中に移される、結婚愛が生じるために、それが彼を回復する、創造から備えられた〔ことが〕、続くものの中で証明される(説明される)

Aliquid de binis illis amoribus, et de transcriptione posterioris in mulierem, videatur supra (n. 32, 33, et in Praeliminaribus n. 20). これらの二つの愛について何らかのものが、また後のもの〔愛〕の移されたものについて、女の中に、上に見られる(32, 33番と予備的なものの中に20)

Si ergo pro amore intelligitur bonum, et pro sapientia verum, tunc ex nunc dictis constat, quod detur verum boni seu verum ex bono, et ex hoc bonum veri seu bonum ex illo vero. それゆえ、もし愛の代わりに善が意味(理解)されるなら、また知恵の代わりに真理が、その時、今や、言われたことから明らかである、善の真理、すなわち、善からの真理が存在すること、また、これから真理の善、すなわち、その真理からの善が。

 

(3)訳文

 88.(3) 善の真理がまたこれから真理の善が存在する、すなわち、善からの真理そしてその真理からの善が存在する、またそれらの二つのものに創造から一つのものの中への性向が、それ自体を結合させるために植え付けられている。

 これらについて何らかの明瞭な観念を得ることが必要である、ここに結婚愛の本質的な起源についての知識がかっているからである。というのは、〔以下に〕続けられるように、善の真理、すなわち、善からの真理は男性(のもの)、また真理の善、すなわち、その真理からの善は女性(のもの)〔であるから〕。しかし、このことは、もし、善の代わりに愛が、また真理の代わりに知恵が言われるなら、さらに明瞭に把握されることができる。それらが、一つの同じものであることは前に見られる(84)

 知恵は、賢明になろうとする愛によらないなら人間のもとに存在するができない。もし、この愛が取り去られるなら、人間はまったく賢明になることができない。この愛からの知恵は、善の真理、すなわち、善からの真理によって意味される。しかし、人間が自分自身にその愛から知恵を得る時、そして、それを自分自身の中で愛する、すなわち、そのために自分自身を愛する、その時、愛を形作る、それは知恵の愛であり、また〔その愛は〕真理の善、すなわち、その真理からの善によって意味される。

 [2] そこで、男のもとに二つの愛があり、それらの一つは、前のもの、知恵の愛である、またもう一つは、後のもの、知恵の愛である。しかし、この愛は、もし男のもとにとどまるなら、有害な愛であり、傲慢、すなわち、自己知性への愛と言われる。この愛が男から取り出され、彼を滅ぼさないように、妻の中に移され、結婚愛が生じ、それが彼を回復するために創造から備えられたことが、続くものの中で説明される

 これらの二つの愛について何らかのものが、また後の愛が女の中に移されたことについて、前に見られる(32, 33番と予備的なもの20)

 それゆえ、もし愛の代わりに善が、知恵の代わりに真理が理解されるなら、その時、言われたことから今や、善の真理、すなわち、善からの真理が存在すること、また、これから真理の善、すなわち、その真理からの善が存在することが明らかである。

 

(1)原文

89. Quod illis duobus a creatione insita sit inclinatio ad se conjungendum in unum, est quia unum formatum est ex altero; sapientia ex amore sapiendi seu verum ex bono; ac amor sapientiae ex illa sapientia, seu bonum veri ex illo vero; ex qua formatione videri potest, quod sit mutua inclinatio ad reuniendum se, et ad conjungendum se in unum. Sed hoc fit apud viros, qui in genuina sapientia sunt, et apud mulieres quae in amore illius sapientiae in marito sunt, ita qui in amore vere conjugiali sunt. Sed de sapientia, quae apud virum erit, et quae amanda est ab uxore, in sequentibus etiam dicetur.

 

(2)直訳

89. Quod illis duobus a creatione insita sit inclinatio ad se conjungendum in unum, est quia unum formatum est ex altero; それらの二つのものに創造から一つのものの中への性向が、それ自体を結合させるために植え付けられていることは、一つのものがもう一つのものから形成されるからである。

sapientia ex amore sapiendi seu verum ex bono; 〔すなわち、一つは〕賢明になる愛からの知恵、すなわち、善からの真理。

ac amor sapientiae ex illa sapientia, seu bonum veri ex illo vero; そして〔もう一つは〕その知恵からの知恵の愛(知恵に属す愛)、すなわち、その真理からの真理の善(真理に属す善)

ex qua formatione videri potest, quod sit mutua inclinatio ad reuniendum se, et ad conjungendum se in unum. その形成(物)から見られることができる、それ自体を再結合させるための相互の性向があること、またそれ自体を一つのものへ結合させるための。

Sed hoc fit apud viros, qui in genuina sapientia sunt, et apud mulieres quae in amore illius sapientiae in marito sunt, ita qui in amore vere conjugiali sunt. しかし、このことは男のもとで生じる、その者は本物の知恵の中にいる、また妻のもとで、彼女は夫の中のその知恵の愛の中にいる、そのようにその者たちは真の結婚愛の中にいる。

Sed de sapientia, quae apud virum erit, et quae amanda est ab uxore, in sequentibus etiam dicetur. しかし、知恵については、それは男のもとにある(未来)、またそれは妻により愛されなければならない、続くものの中でさらにまた言われる。

 

(3)訳文

 89.それらの二つのものに創造から一つのものの中への性向が、それ自体を結合させるために植え付けられていることは、一つのものがもう一つのものから形成されるからである。〔すなわち、一つは〕賢明になる愛からの知恵、すなわち、善からの真理、そして〔もう一つは〕その知恵からの知恵の愛(知恵に属す愛)、すなわち、その真理からの真理の善(真理に属す善)〔である〕。その形成(物)から、それ自体を再結合させるための、またそれ自体を一つのものへ結合させるための。相互の性向があることが見られることができる。

 しかし、このことは本物の知恵の中にいる男のもとで、また夫の中のその知恵の愛の中にいる妻のもとで、そのように真の結婚愛の中にいる者に生じる。

しかし、男のもとにあり、妻により愛されなければならない知恵については、続くものの中でもまた言われる。

原典講読『結婚愛』90

(1)原文

90. (iv.) Quod in subjectis regni animalis verum boni seu verum ex bono sit masculinum, et quod ex illo bonum veri seu bonum ex illo vero sit femininum. Quod a Domino Creatore et Statore universi influat perpetua unio amoris et sapientiae seu conjugium boni et veri, et quod subjecta creata recipiant illum quodlibet secundum suam formam, supra (n. 84-86) ostensum est; quod autem masculus ex hoc conjugio seu ex illa unione recipiat verum sapientiae, et ei conjungatur a Domino bonum amoris secundum receptionem; et quod receptio haec fiat in intellectu, et quod inde masculus nascatur ut fiat intellectualis, ratio ex suo lumine potest ex variis apud illum videre, imprimis ex ejus affectione, ejus applicatione, ejus moribus, et ex ejus forma. [2] Ex masculi affectione, quod sit affectio sciendi, intelligendi, et sapiendi; affectio sciendi in pueritia, affectio intelligendi in adolescentia et prima juventute, et affectio sapiendi ab hac juventute usque in senectutem; ex quibus patet, quod ejus natura seu indoles inclinet ad formandum intellectum, consequenter quod nascatur ut fiat intellectualis; sed quia hoc fieri non potest nisi ex amore, quare Dominus hunc adjungit illi secundum receptionem, hoc est, secundum animum quod velit sapere. [3] Ex ejus applicatione, quae est ad talia quae intellectus sunt, seu in quibus intellectus praedominatur, quorum pleraque forensia sunt, et spectant usus in publico. Ex ejus moribus, qui omnes trahunt ex praedominio intellectus; unde est, quod actus vitae ejus, qui intelliguntur per mores, sint rationales, et si non sunt, velit ut appareant: rationalitas masculina perspicitur etiam in omni virtute ejus. Ex ejus forma, quod sit diversa et prorsus distincta a forma feminae; de qua videatur etiam aliquid supra (n. 33). His accedit, quod prolificum sit in illo; hoc non aliunde est quam ex intellectu, est enim a vero ex bono ibi; quod inde sit prolificum, in sequentibus videbitur.

 

(2)直訳

90. (iv.) Quod in subjectis regni animalis verum boni seu verum ex bono sit masculinum, et quod ex illo bonum veri seu bonum ex illo vero sit femininum.― (4) 霊魂の領域の主体の中で、善の真理、すなわち、善からの真理は男性であり、それからの真理の善、すなわち、その真理からの善は女性である。

Quod a Domino Creatore et Statore universi influat perpetua unio amoris et sapientiae seu conjugium boni et veri, et quod subjecta creata recipiant illum quodlibet secundum suam formam, supra (n. 84-86) ostensum est; 全世界の創造者と維持者〔である〕主から絶え間のない(永続する)と知恵の結合、すなわち、善と真理の結婚が流入すること、また創造された主体がそれらをどんなものでもその形にしたがって受けていることは、上に(84-86)示された。

quod autem masculus ex hoc conjugio seu ex illa unione recipiat verum sapientiae, et ei conjungatur a Domino bonum amoris secundum receptionem; けれども、男性は、この結婚から、すなわち、その結合から知恵の真理を受けること、また、彼に主により愛の善が受け入れにしたがって結合される。

et quod receptio haec fiat in intellectu, et quod inde masculus nascatur ut fiat intellectualis, ratio ex suo lumine potest ex variis apud illum videre, imprimis ex ejus affectione, ejus applicatione, ejus moribus, et ex ejus forma. また、この結合は理解力の中で生じること、またここから男性は知的なもの(知性)なるように生まれていること、理性はその光(ルーメン)から、彼のもとのいろいろなものから、見ることができる、特に、彼の情愛、彼の適用、彼の振る舞いから、また彼の形から。

[2] Ex masculi affectione, quod sit affectio sciendi, intelligendi, et sapiendi; [2] 男性の情愛から、それは知ろう、理解しよう、また賢明になろう〔とする〕情愛である。

affectio sciendi in pueritia, affectio intelligendi in adolescentia et prima juventute, et affectio sapiendi ab hac juventute usque in senectutem; 知ろうとする情愛が子供時代(少年期)の中に、理解しようとする情愛が青年期と壮年期の最初に、また、賢明になろうとする情愛がこの壮年期から老年期の中にまで。

ex quibus patet, quod ejus natura seu indoles inclinet ad formandum intellectum, consequenter quod nascatur ut fiat intellectualis; それらから明らかである、彼の性質または性格が理解力を形成することへ傾いていること、したがって、知的なもの(知性)になるように生まれていること。

sed quia hoc fieri non potest nisi ex amore, quare Dominus hunc adjungit illi secundum receptionem, hoc est, secundum animum quod velit sapere. しかし、このことは愛からでないなら生じることができない、それゆえ、主はこれを彼に受け入れにしたがって結び付けた、すなわち、賢明になることを欲するアニムス(気質、性向)にしたがって。

[3] Ex ejus applicatione, quae est ad talia quae intellectus sunt, seu in quibus intellectus praedominatur, quorum pleraque forensia sunt, et spectant usus in publico. [3] 彼の適用から、それらはこのようなものに向けてである、それらは理解力のものである、すなわち、それらの中で理解力が主権を握っている(優位を占めている)それらの大部分のものは公共のものである、また公共(社会)の中の役立ちに目を向けている。

Ex ejus moribus, qui omnes trahunt ex praedominio intellectus; 彼の振る舞い(態度)から、それはすべてのものを理解力の優位(支配)ら得ている。

unde est, quod actus vitae ejus, qui intelliguntur per mores, sint rationales, et si non sunt, velit ut appareant: そこからである、彼の生活の活動は、それは振る舞いによって意味される、理性(判断力)である、またもし〔理性〕でないなら、〔理性であることが〕見えるように欲する。

rationalitas masculina perspicitur etiam in omni virtute ejus. 男性の推理力が認知される、彼のすべての美徳(長所)中にもまた。

Ex ejus forma, quod sit diversa et prorsus distincta a forma feminae; 彼のから、女性の形から、異なっている、また完全に区別されること。

de qua videatur etiam aliquid supra (n. 33). それらについて、さらにまた何らかのものが上に(33)見られる。

His accedit, quod prolificum sit in illo; これらに加わる、生殖力が彼の中にあること。

hoc non aliunde est quam ex intellectu, est enim a vero ex bono ibi; これは他のところからではない、理解力以外の、というのは、そこに善からの真理によるからである。

quod inde sit prolificum, in sequentibus videbitur. 生殖力がここからであることは、続くものの中で見られる。

 

(3)訳文

 90.(4) 霊魂の領域の主体の中で、善の真理、すなわち、善からの真理は男性であり、それからの真理の善、すなわち、その真理からの善は女性である。

 全世界の創造主と維持主〔であられる〕主から絶え間のないと知恵の結合、すなわち、善と真理の結婚が流入すること、また創造された主体がそれらをどんなものでもその形にしたがって受けていることは、前に(84-86)示された。けれども、男性は、この結婚から、すなわち、その結合から知恵の真理を受ける、また、彼に主により愛の善が受け入れにしたがって結合される。また、この結合は理解力の中で生じ、ここから男性は知的なもの(知性)なるように生まれていることを、理性はその光(ルーメン)から、彼のもとのいろいろなものから、特に、彼の情愛、彼の適用、彼の振る舞いから、また彼の形から見ることができる。

 [2] 男性の情愛からは――それは知り、理解し、賢明になろうとする情愛である。知ろうとする情愛が少年期の中に、理解しようとする情愛が青年期と壮年期の最初に、また、賢明になろうとする情愛がこの壮年期から老年期の中にまである。それらから、彼の性質または性格が理解力を形成することへ傾いていること、したがって、知的なもの(知性)になるように生まれていることが明らかである。しかし、このことは愛からでないなら生じることができない、それゆえ、主はこれを彼に受け入れにしたがって結び付けられた、すなわち、賢明になることを欲するアニムス(気質、性向)にしたがって。

 [3] 彼の適用から――それらは理解力のものであるこのようなものに向けてである、すなわち、それらの中で理解力が優位を占めている、それらの大部分のものは公共のもの、また公共(社会)の中の役立ちに目を向けているものである。

 彼の振る舞い(態度)から――それはすべてのものを理解力の優位ら得ている。そこから、振る舞いによって意味される彼の生活の活動は、理性的なもの(判断力)であり、またもし〔理性的なもの〕でないなら、〔理性的であると〕見えるように欲する。彼のすべての美徳(長所)中にもまた男性の推理力が認められる。

 彼のから――女性の形からは異なり、完全に区別される。それらについて、さらにまた何らかのものが前に(33)見られる。

 これらに、彼の中に生殖力があることが加わる。これは理解力以外の他のところからではない、というのは、そこに善からの真理によるからである。生殖力がここからであることは、続くものの中で見られる。