原典講読『真のキリスト教』462 (直訳[4],[5])

[4] Verum quia loquuntur de illis ex Verbo, imprimis de Evangelio, operatione Spiritus Sancti, et salvatione, suaviter et eleganter, ideo apparent auditoribus sicut homines pulchri, et prae reliquis in terrarum orbe sapientes: [4] けれども、彼らはみことばからそれらについてすので、特、福音、聖霊の働き、また救いについて、甘く(調子よく)また優雅に、それゆえ、聴衆に美しい人間のように見える、また地球の中の他の者よりも賢明な者――
quare etiam vidisti, quod data illis essent a pueris et puellis sedentibus super transtris navigiorum opipara et pretiosa. それゆえ、あなたもまた見た、彼らに与えられたこと、舟(船)の腰掛(横木)っている少年少女たちにより、豊富(豪華)なものと高価なもの。
Hi itaque sunt, quos repraesentates vidisti ut testudines. そこでこれらのであるそのたちを表象するたちをあなたは海ガメとして。
In mundo tuo parum dignoscuntur ab aliis, solum per id, quod credant se omnibus sapientiores esse, ac rideant alios, et quoque illos qui in simili doctrina quoad fidem sunt, sed non in illis arcanis: あなたの世界の中で他の者からほとんど見分けられません、単にそのことによって〔では〕、自分自身をすべての者で最も賢明な者であることを信じていること、そして他の者を嘲笑する、そしてまた彼らを、その者は信仰に関して似た教えの中にいる、しかしそれらの中に秘義はない。
sigillum quoddam secum in veste ferunt, ex quo se faciunt ab aliis internosci." あるしるしを、自分自身衣服の中にもたらす、そのものから自分自身を他の者から区別されることをする」。
[5] Dixit loquens cum me, "Non dicam tibi quid sentiunt de ceteris rebus fidei, ut quid de Electione, de Libero Arbitrio, de Baptismo, et de Sacra Cena, quae sunt talia, quae non evulgant, sed nos in caelo scimus. [5] 私に話して言った、「私はあなたに言わない(未来)何を感じるか、信仰のその他の事柄について、例えば、(神の)選びについて、選択の自由について、洗礼について、聖餐について、それらはこのようなものである、それらを公けにしない、しかし私たちは天界の中で知っている。
Verum, quia tales sunt in mundo, et post mortem non licet alicui loqui aliter quam cogitat, ideo quia tunc non possunt aliter quam loqui ex insaniis cogitationum suarum, reputantur ut insani, ac ejiciuntur e societatibus, et tandem demittuntur in puteum abyssi (de quo in Apocalypsi ix. 2), et fiunt spiritus corporei, et apparent sicut Aegyptiorum mumia; けれども、世の中でそのようなものであるものは、また死後、ある者に許されないので、考えるよりもことなって話すこと、それゆえ、その時、自分の狂気から話すこと以外に異なって話すことができない、狂人ののように見なされる、そして社会から追い出される、また最後に深淵の穴の中に降ろされる(それについて、「黙示録」9:2)、また形体的(物質的)な霊になる、またエジプトのミイラのように見られる。
callus enim inductus est interioribus mentis eorum, quia in mundo etiam interposuerunt sepem. というのは、彼らの心の内的なもので「たこ」が引き起こされるから、世の中でもまた囲い(垣)を間に置くからである。
Societas infernalis ex illis est in confinio ad societatem infernalem ex Machiavellistis, ac intrant passim ab una in alteram, et vocant se sodales; 彼らからの地獄の社会はマキアヴェリの追随者(権謀術数者)からの地獄の社会への境界の中にある、そして一方から他方の中へしばしば入る、また自分自身を仲間と呼ぶ。
sed exeunt, quia diversitas est, ex eo, quod aliquod religiosum de actu justificationis per fidem apud illos fuerit, sed non aliquod apud Machiavellistas." しかし、去る、相違があるので、そのことから、信仰を通して義認の行為について何らかの宗教的なもの(信念)が彼らにあった、しかし、マキアヴェリの追随者(権謀術数者)のもとに何らかのものはなかった。

コメントを残す