原典講読『結婚愛』187

(1)原文

187. (iii.) Quod hae mutationes aliae sint apud viros, aliae apud feminas, quoniam viri a creatione sunt formae scientiae, intelligentiae et sapientiae, feminae, formae amoris illarum apud viros. Quod viri creati sint formae intellectus, et quod feminae creatae sint formae amoris intellectus virorum, explanatum supra (n. 90) videatur. Quod mutationes status, quae succedunt apud illum et illam ab aetate infantili ad maturam, sint ad integrandum formas, intellectualem apud viros, et voluntariam apud feminas, sequitur; inde cluit, quod aliae mutationes sint apud viros, et aliae apud feminas; apud utrosque tamen integratur forma externa quae est corporis secundum integrationem formae internae, quae est mentis; agit enim mens in corpus, et non vicissim; quae causa est, quod infantes in caelo fiant homines staturae et decoris secundum incrementa intelligentiae apud illos, aliter quam infantes in terris, quia hi corpore materiali, sicut animalia, sunt circuminduti; conveniunt tamen in eo, quod primum crescant inclinatione ad talia, quae adblandiuntur sensibus corporis illorum, et postea pedetentim ad talia quae afficiunt sensum internum cogitativum, et a gradu in gradum ad talia quae voluntatem imbuunt affectione; et cum aetas in bivio est inter maturam et immaturam, accedit inclinatio conjugialis; quae est virginis ad juvenem, et juvenis ad virginem; et quia virgines in caelis aeque ut in terris, ex innata prudentia inclinationes suas ad conjugia celant, juvenes ibi nec sciunt aliter, quam quod illi afficiant virgines amore, et hoc quoque apparet illis ex incitatione masculina; sed haec illis etiam est ex influxu amoris e sexu pulchro, de quo influxu alibi ex professo dicetur. Ex his constat veritas propositionis, quod mutationes status aliae sint apud viros, et aliae apud feminas, quoniam viri a creatione sunt formae scientiae, intelligentiae et sapientiae, et feminae formae amoris illarum apud viros.

 

(2)直訳

187. (iii.) Quod hae mutationes aliae sint apud viros, aliae apud feminas, quoniam viri a creatione sunt formae scientiae, intelligentiae et sapientiae, feminae, formae amoris illarum apud viros.― 187.(3) これらの変化は、男のもとで他のものであること、女のもとで他のもの、男は創造から知識、知性また知恵の形であるので、女は男のもとのそれらの愛の形〔である〕――

Quod viri creati sint formae intellectus, et quod feminae creatae sint formae amoris intellectus virorum, explanatum supra (n. 90) videatur. 男は理解力の形に創造されていること、また女は男の理解力の愛の形に創造されていることは上に(90)説明されたものが見られる。

Quod mutationes status, quae succedunt apud illum et illam ab aetate infantili ad maturam, sint ad integrandum formas, intellectualem apud viros, et voluntariam apud feminas, sequitur; 状態の変化は、それは彼らと彼女らのもとに続く、幼児の年齢からおとなまで、形を完全にするためである、男のもとの理解力を、また女のものと意志を、続けられる。

inde cluit, quod aliae mutationes sint apud viros, et aliae apud feminas; ここから見なされる(思われる)、変化は男のもとで別のものである、また女のもとで別のもの。

apud utrosque tamen integratur forma externa quae est corporis secundum integrationem formae internae, quae est mentis; それでも両方で外なる形が完全にされる、それは身体のものである、内なる形にしたがって、それは心のものである。

agit enim mens in corpus, et non vicissim; というのは、心が身体の中で働くから、また逆でなく。

quae causa est, quod infantes in caelo fiant homines staturae et decoris secundum incrementa intelligentiae apud illos, aliter quam infantes in terris, quia hi corpore materiali, sicut animalia, sunt circuminduti; その理由である、天界の中の幼児は彼らのもとの知性の増加にしたがって背丈〔の伸びた〕と美しい人間になっている(現われる)、地の中の幼児よりも異なって、これらの者は物質的な身体で、動物のような、おおわれている。

conveniunt tamen in eo, quod primum crescant inclinatione ad talia, quae adblandiuntur sensibus corporis illorum, et postea pedetentim ad talia quae afficiunt sensum internum cogitativum, et a gradu in gradum ad talia quae voluntatem imbuunt affectione; それでもそのことの中で一致する、最初にそのようなものへ向かう性向で成長すること、それらは彼らの身体の感覚で魅惑される、またその後、徐々にそのようなものへ向かう、それらは思考の内的な感覚に働きかける、また段階からそのようなものへ向かう段階の中へ、それらは意志を情愛に吹き込む。

et cum aetas in bivio est inter maturam et immaturam, accedit inclinatio conjugialis; また年齢がおとな(成熟)と未熟の間の分岐点の中に〔ある〕とき、結婚の性向が加わる。

quae est virginis ad juvenem, et juvenis ad virginem; それは若者に向けて娘のものである、また娘に向けて若者のもの。

et quia virgines in caelis aeque ut in terris, ex innata prudentia inclinationes suas ad conjugia celant, juvenes ibi nec sciunt aliter, quam quod illi afficiant virgines amore, et hoc quoque apparet illis ex incitatione masculina; また、天界の中の娘たちは、地の中のようにと等しく、生来の思慮分別から結婚への自分の性向を隠す、そこの若者たちも異なって知らない、彼らが娘に愛で働きかけること以外に、またこのこともまた彼らに男性の性向から〔のように〕見られる。

sed haec illis etiam est ex influxu amoris e sexu pulchro, de quo influxu alibi ex professo dicetur. しかし、これらもまた彼らに美しい性〔=女性〕からの愛の流入からである、その流入について他のところで明快に言われる。

Ex his constat veritas propositionis, quod mutationes status aliae sint apud viros, et aliae apud feminas, quoniam viri a creatione sunt formae scientiae, intelligentiae et sapientiae, et feminae formae amoris illarum apud viros. これらから主題の〝真理〟が明らかである、状態の変化は男のもとで他のものであること、また女のもとで他のもの、男は創造から知識、知性また知恵の形であるので、また女は男のもとのそれらの愛の形〔である〕。

 

(3)訳文

 187.(3) これらの変化は、男は創造から知識、知性、知恵の形であり、女は男のもとのそれらの愛の形であるので、男のもとと女のもとで異なる。

 男は理解力の形に創造されていること、また女は男の理解力の愛の形に創造されていることは前に(90)説明されたものが見られる。

彼らと彼女らのもとに続く状態の変化は、幼児の年齢からおとなまで続けられる、男のもとの理解力を、また女のものと意志を、その形を完全にするためである。ここから、変化は男のもとと女のもとで別のものである、と見なされ。それでも、心のものである内なる形にしたがって身体のものである外なる形の両方で完全にされる。というのは、心が身体の中で働き、逆ではないから。これが、動物のような物質的な身体でおおわれている地上の幼児と異なって、天界の中の幼児は彼らのもとの知性の増加にしたがって背丈〔の伸びた〕また美しい人間で現われる理由である。それでもそのことの中で一致する――最初に彼らの身体の感覚で魅惑されるようなものへ向かう性向で成長すること、またその後、徐々に思考の内的な感覚に働きかけるようなものへ向かう、また段階から段階の中へと、情愛に意志を吹き込むようなものへ向かう。また年齢が成熟と未熟の間の分岐点の中にあるとき、結婚の性向が加わる。それ〔性向〕は若者に向けて娘のもの、また娘に向けて若者のものである。また、天界の中の娘たちは、地上と等しく、生来の思慮分別から結婚への自分の性向を隠し、そこの若者たちも、彼らが娘に愛で働きかけるとしか知らない、またこのこともまた彼らに男性の性向からであるのように見られている。しかし、これらもまた彼らに美しい性〔=女性〕からの愛の流入からであり、その流入について他のところで明快に言われる。

 これらから主題の〝真理〟が明らかである――状態の変化は、男は創造から知識、知性、た知恵の形であり、女は男のもとのそれらの愛の形であるので、男のもとと女のもとで別ものものこと。

コメントを残す