(1)原文
161. (v.) Quod conjunctio inspiretur viro ab uxore secundum ejus amorem, et recipiatur a viro secundum ejus sapientiam.― Quod amor et inde conjunctio inspiretur viro ab uxore, hodie absconditum est viris, imo universaliter negatur ab illis; causa est, quod uxores persuadeant, quod solum viri ament, et ipsae recipiant, seu quod viri sint amores, et ipsae obedientiae; gaudent etiam corde, dum viri ita credunt: quod hoc illis persuadeant, sunt plures causae, quae omnes sunt prudentiae et circumspectionis uxorum, de quibus aliquid in sequentibus dicetur, et in specie in capite de Causis Frigorum, Separationum et Divortiorum inter Conjuges. Quod inspiratio seu insinuatio amoris sit viris ab uxoribus, est quia nihil amoris conjugialis, et ne quidem amoris sexus est apud viros, sed solum apud uxores et feminas; quod ita sit, ad vivum mihi in mundo spirituali ostensum est:
[2] *Quondam erat sermo de hac re ibi, ac viri ex persuasione ab uxoribus instabant, quod illi ament, et non uxores, sed quod uxores amorem recipiant ab illis. Ut lis hujus arcani dirimeretur, ablatae sunt a viris omnes feminae una cum uxoribus, et simul cum illis ipsa sphaera amoris sexus remota est; qua remota viri in statum prorsus peregrinum, et prius nusquam perceptum, venerunt, ex quo multum conquesti sunt. Tunc cum in illo erant, adductae sunt ad illos feminae, et ad maritos uxores, ac hae et illae blande alloquebantur illos; sed ad blanditias illarum frigidi facti sunt, et averterunt se, et dixerunt inter se, "Quid hoc? Quid femina?" Et cum quaedam dicerent, quod uxores illorum essent, respondebant, "Quid uxor? non cognoscimus vos." At cum uxores de hac prorsus frigida indifferentia virorum inciperent indolere, et quaedam lachrymare, sphaera amoris sexus foeminini, et conjugialis, quae hactenus viris ablata fuit, restituta est; et tunc viri illico in statum priorem suum redierunt; amatores conjugii in suum, et amatores sexus in suum. Sic convicti sunt viri, quod nihil amoris conjugialis, ne quidem amoris sexus, apud illos resideat, sed solum apud uxores et foeminas: sed usque postea uxores ex prudentia sua adduxerunt viros ad credendum, quod amor resideat apud viros, et quod aliqua scintilla ejus possit ab illis transire in se.
[3] Experientia haec hic adducta est, ut sciatur quod uxores sint amores, et viri receptiones. Quod viri sint receptiones secundum sapientiam apud se, imprimis secundum hanc ex religione, quod sola uxor amanda sit, patet ex eo, quod dum sola uxor amatur, amor concentretur; et quia etiam nobilitatur, maneat in suo robore, consistat et persistat; et quod alioquin foret, sicut dum triticum ex horreo projicitur ad canes, unde fit domi egestas.
* NOTA EDITORES.―Ab Auctuore hic paragraphus signis citationis inclusus est.
(2)直訳
161. (v.) Quod conjunctio inspiretur viro ab uxore secundum ejus amorem, et recipiatur a viro secundum ejus sapientiam.― 161.(5) 夫(男)に結合が吹き込まれること、妻から彼女の愛にしたがって、また夫(男)により受け入れられる、彼の知恵にしたがって――
Quod amor et inde conjunctio inspiretur viro ab uxore, hodie absconditum est viris, imo universaliter negatur ab illis; 愛とここからの結合が妻から夫(男)に吹き込まれていることは、今日夫(男)たちに隠されている、それどころか一般的に(広く)彼らから否定されている。
causa est, quod uxores persuadeant, quod solum viri ament, et ipsae recipiant, seu quod viri sint amores, et ipsae obedientiae; 理由がある、妻たちは確信させる(説得する)、夫(男)たちだけが愛すること、また自分たち自身は受ける、または、夫(男)は愛であること、また自分たち自身は従順〔である〕
gaudent etiam corde, dum viri ita credunt: 〔妻たちは〕心から嬉しがる(楽しむ)、夫(男)たちがそのように信じる時。
quod hoc illis persuadeant, sunt plures causae, quae omnes sunt prudentiae et circumspectionis uxorum, de quibus aliquid in sequentibus dicetur, et in specie in capite de Causis Frigorum, Separationum et Divortiorum inter Conjuges. ここことを彼らに確信させる(説得する)ことは、多くの理由がある、それらは妻たちの思慮分別(慎重)と用心(慎重)のすべてのものである、それらについて何らかのものが続くものの中で言われる、また特に「配偶者(夫婦)の間の冷たさ(冷淡)、分離また離婚の原因について」の章の中で。
Quod inspiratio seu insinuatio amoris sit viris ab uxoribus, est quia nihil amoris conjugialis, et ne quidem amoris sexus est apud viros, sed solum apud uxores et feminas; 愛の霊感(=吹き込むこと)またはしみ込ませることは、妻たちから夫(男)たちへであることは、夫(男)たちのもとに結婚愛は何もないからである、そのうえ性愛も、しかし、妻たちまた女たちのもとにだけ〔ある〕。
quod ita sit, ad vivum mihi in mundo spirituali ostensum est: そのようであることは、霊界の中で私に生き生きと示された。――