原典講読『結婚愛』185

(1)原文

185. (i.) Quod status vitae hominis ab infantia usque ad finem vitae, et postea in aeternum, continue mutetur. Communes status vitae hominis vocantur infantia, pueritia, adolescentia, juventus, et senectus; quod unusquisque homo, cujus vita continuatur in mundo, successive transeat ab una in alteram, ita a prima ad ultimam, notum est: transitiones in illas aetates non apparent, nisi per interjecta spatia temporis; quod tamen progressivae sint a momentis in momenta, ita continue, ratio videt; simile enim est cum homine, sicut cum arbore, quae omni spatiolo temporis, etiam minutissimo, a semine jacto in terram, crescit et succrescit: momentaneae hae progressiones sunt etiam mutationes status, addit enim sequens antecedenti aliquid, quod statum perficit. [2] Mutationes quae fiunt in internis hominis, sunt perfectius continuae, quam illae quae fiunt in externis ejus; causa est, quia interna hominis, per quae intelliguntur illa quae mentis seu spiritus ejus sunt, in gradu superiori elevata super externa sunt, et in illis, quae in gradu superiori sunt, fiunt millia eodem minuto, quo in externis fit unicum. Mutationes, quae fiunt in internis, sunt mutationes status voluntatis quoad affectiones, et mutationes status intellectus quoad cogitationes; harum et illarum status mutationes successivae in specie in propositione intelliguntur. [3] Quod mutationes status duarum illarum vitarum seu facultatum perpetuae sint ab infantia apud hominem usque ad finem vitae ejus, et postea in aeternum, est causa, quia non datur finis scientiae, minus intelligentiae, et adhuc minus sapientiae; est enim infinitas ac aeternitas in amplitudine illarum ex Infinito ac Aeterno, a Quo sunt: inde est hoc philosophicum veterum, quod omne sit divisibile in infinitum; cui adjiciendum est, quod similiter sit multiplicabile: angeli asserunt, quod a Domino perficiantur sapientia in aeternum, quod etiam est in infinitum, quia aeternum est infinitum temporis.

 

(2)直訳

185. (i.) Quod status vitae hominis ab infantia usque ad finem vitae, et postea in aeternum, continue mutetur.― 185.(1) 人間のいのちの状態は幼児期からいのちの終わりまで、またその後、永遠に、連続的に(絶えず)えられること――

Communes status vitae hominis vocantur infantia, pueritia, adolescentia, juventus, et senectus; 人間のいのちの全般的な状態は、幼児期、少年期、青年期、壮年期、また老年期と呼ばれる。

quod unusquisque homo, cujus vita continuatur in mundo, successive transeat ab una in alteram, ita a prima ad ultimam, notum est: それぞれの人間は、そのいのちが世の中で続けられている、連続的に一つのものからもう一つのものの中に移ることが、そのように最初のものから最後のものへ、よく知られている。

transitiones in illas aetates non apparent, nisi per interjecta spatia temporis; それらの年齢(時期)の中への移行は見られない、時間の間隔の間に置かれたものによってでないなら。

quod tamen progressivae sint a momentis in momenta, ita continue, ratio videt; それでもなお、瞬間から瞬間の中へ進んでいることは、そのように絶えず、理性が見る。

simile enim est cum homine, sicut cum arbore, quae omni spatiolo temporis, etiam minutissimo, a semine jacto in terram, crescit et succrescit: というのは、人間に同様であるから、木にように、それらは時間のすべての隙間で、最も微小のものでもまた、地の中に投げられた種から、増大し、成長する。

momentaneae hae progressiones sunt etiam mutationes status, addit enim sequens antecedenti aliquid, quod statum perficit. これらの進行の瞬間(に起こるもの)また状態の変化である、というのは、続くものが先行するものに何らかのを加えるから、状態を完全にする(完成する)の。

[2] Mutationes quae fiunt in internis hominis, sunt perfectius continuae, quam illae quae fiunt in externis ejus; [2] 変化、それは人間の内部(内なるもの)生じる、さらに完全に連続的である、それらよりも、それらは彼の外部(外なるもの)に生じる。

causa est, quia interna hominis, per quae intelliguntur illa quae mentis seu spiritus ejus sunt, in gradu superiori elevata super externa sunt, et in illis, quae in gradu superiori sunt, fiunt millia eodem minuto, quo in externis fit unicum. 理由がある、人間の内部(内なるもの)は、それらによってそれらが意味される、それらは彼の心のすなわち霊のものである、上位(高い)段階の中に上げられた、外なるものの上にある、またそれらの中に、それらは上位(高い)段階の中にある、数千のものが同じ分(一分間)に生じる、そのときに外なるものの中でただ一つものが生じる。

Mutationes, quae fiunt in internis, sunt mutationes status voluntatis quoad affectiones, et mutationes status intellectus quoad cogitationes; 変化は、それは内なるものの中で生じる、情愛に関する意志の状態の変化である、また思考に関する理解力の状態の変化。

harum et illarum status mutationes successivae in specie in propositione intelliguntur. これらとそれらの連続的な変化の状態が、特に、〔この〕主題の中で意味される。

[3] Quod mutationes status duarum illarum vitarum seu facultatum perpetuae sint ab infantia apud hominem usque ad finem vitae ejus, et postea in aeternum, est causa, quia non datur finis scientiae, minus intelligentiae, et adhuc minus sapientiae; [3] それらの二つのいのちの、すなわち、能力の状態の変化は永続的である、人間のもとで幼児期からそのいのちの終わりまで、またその後、永遠に、理由がある、知識に終わりが存在しないからである、まして知性に、またさらにまして知恵に。

est enim infinitas ac aeternitas in amplitudine illarum ex Infinito ac Aeterno, a Quo sunt: というのは、無限そして永遠がそれらの十分な広さの中に存在するからである、無限なる者そして永遠なる者から、その方から〔それらが〕ある。

inde est hoc philosophicum veterum, quod omne sit divisibile in infinitum; ここからである、この古代人の哲学は、すべてのものが無限に分割できること。

cui adjiciendum est, quod similiter sit multiplicabile: それに付け足されなければならない、同様に増すことができる〔ものである〕こと。

angeli asserunt, quod a Domino perficiantur sapientia in aeternum, quod etiam est in infinitum, quia aeternum est infinitum temporis. 天使たちは主張する(断言する)、主により知恵が永遠に完成させられること、さらにまた無限にであること、永遠は時間の無限であるからである。

 

(3)訳文

 185.(1) 人間のいのちの状態は幼児期からいのちの終わりまで、またその後、永遠に、絶えず変えられる。

 人間のいのちの全般的な状態は、幼児期、少年期、青年期、壮年期、老年期と呼ばれる。いのちが世の中で続けられているそれぞれの人間は、連続的に一つのものからもう一つのものに、そのように最初のものから最後のものへ移ることが、よく知られている。それらの時期への移行は、時間の間に置かれたの間隔によってでないなら、見られない。それでも、瞬間から瞬間へ、そのように絶えず進んでいることは、理性が見る。というのは、人間には、木と同様に、それらは時間のすべての隙間で、最も微小のものでもまた、地の中に投げられた種から、増大し、成長するからである。これらの進行の瞬間(に起こるもの)また状態の変化である、というのは、続くものが先行するものに状態を完全にする何らかのを加えるからである。

 [2] 人間の内なるものに生じる変化は、彼の外なるものに生じる変化よりもさらに完全に連続的である。その理由は、人間の心のもの、すなわち、霊のものであるものが意味される彼内なるものは、外なるものの上にある高い段階の中に上げられ、また高い段階の中にあるものの中に、同じ一分間に数千のものが生じ、そのときに外なるものの中でただ一つものが生じるからである。

内なるもののに生じる変化は、情愛に関する意志の状態の変化、また思考に関する理解力の状態の変化である。これらとそれらの連続的な変化の状態が、特に、〔この〕主題の中で意味されている。

 [3] それらの二つのいのちの状態、すなわち、能力の状態の変化は、人間のもとで幼児期からそのいのちの終わりまで、またその後、永遠に続く、その理由は、知識に、まして知性に、さらにまして知恵に終わりが存在しないからである。

というのは、無限なる者そして永遠なる者から、その方からのものである無限そして永遠がそれらの十分な広さの中に存在するからである。すべてのものが無限に分割できる、という古代人の哲学はここからである。それに、同様に増すことができる〔ものである〕ことが付け足されなければならない。天使たちは、主により知恵が永遠に、さらにまた無限に完成させられることを断言している、永遠は時間の無限であるからである。

コメントを残す