[6] Et tunc quaesivi, "Si talis unio est, num potis es spectare ad aliam mulierem quam ad tuam?" [6] またその時、私は質問した、「もしそのような結合があるなら、あなたは他の者の妻に向って眺めることができるか、あなたのもの(妻)に以外に?」
Et respondit, "Possum, sed quia uxor unita est meae animae, nos duo spectamus simul, et tunc non potest hilum libidinis intrare; また答えた、「私はできる、しかし、妻は私の霊魂と結合しているので、私たち二人は同時に眺める、またその時、情欲のものは何も入ることができない。
nam dum aspicio aliorum uxores, aspicio illas per meam uxorem, quam unice amo; なぜなら、私は他の者の妻たちを眺める時、私は彼女らを私の妻を通して眺めるから、彼女をもっぱら私は愛する。
et quia haec mea perceptibilis est omnium inclinationum mearum, ut intermedia dirigit cogitationes meas, et abstrahit omne discors, et una indit frigus et horrorem pro omni incasto; また私のもの〔である〕これ〔彼女〕は私のすべての性向(好み)を知覚できるものであるので、私の思考を導く媒介として働くものとして(のように)、また、すべての不一致なものを引き離す、また一緒に、すべてのみだらなものに対して冷たさと恐怖感(身震い)を持ち込む(与える)。
quare nobis hic tam impossibile est ex libidine spectare aliquam uxorem consocii, sicut est spectare ex umbra tartarea lucem nostri caeli; それゆえ、このことは私たちに、このように不可能である、情欲から仲間の他の者の妻を眺めることは、私たちの天界の光を奈落の底(タルタロス)の陰から眺めることのようににである。
ideo nec datur apud nos aliqua idea cogitationis, et minus aliqua vox loquelae pro illecebris amoris libidinosi. それゆえ、私たちのもとに思考の何らかの観念も存在しない、またまして何らかの話しの声が、好色の愛の誘惑のための。
" Non potuit enuntiare scortationem, quia castitas caeli illorum obnitebatur: 「淫行〔の言葉〕は発声することができない、彼らの天界の貞潔が抵抗するから。
Et dixit mihi angelus ductor, "audis nunc loquelam angelorum hujus caeli, quod sit loquela sapientiae, quia loquuntur ex causis." また、私に案内者の天使は言った、「今や、あなたはこの天界の天使の話しを聞いている、それは知恵の話しである、原因から話しているので」。
[7] Post hoc, circumspexi, et vidi tabernaculum illorum sicut obductum auro, et quaesivi, "Unde hoc?" [7] この後、私は(あたりを)見回した、また私は金でおおわれているような彼らの天幕を見た、また私は質問した、「どこからこのことが?」
Respondit, quod sit "ex flammea luce, quae sicut aurum coruscat, irradiat, et stringit aulaea tabernaculi nostri, dum in sermone de amore conjugiali sumus; 答えた、「炎の光から」であること、「それは金のようにきらきら光る、光を投げかける、また私たちの天幕の幕を打つ(照らす)、私たちが結婚愛についての話しの中にいる時。
calor enim e nostro sole, qui in sua essentia est amor, se nudat tunc, ac tingit lucem, quae in sua essentia est sapientia, colore suo, qui est aureus; というのは、私たちの太陽からの熱は、それはその本質では愛である、それ自体を、その時、裸にする(現わす)、そして光を染める(色を付ける)、それはその本質では知恵である、自分の色で、それは金である。
et hoc fit, quia amor conjugialis in sua origine est ludus sapientiae et amoris, vir enim natus est ut sit sapientia, ac femina ut sit amor sapientiae viri; また、このことが生じる、結婚愛はその起源の中で知恵と愛の遊びであるので、というのは、男は知恵であるように生まれているから、そして、女は男の知恵の愛であるように。
inde sunt delitiae istius ludi in amore conjugiali et ex illo inter nos et uxores nostras. ここから、結婚愛の中にその遊びの歓喜がある、またそれから私たちと私たちの妻の間に〔歓喜がある〕。
Nos hic per millia annorum perspeximus, quod delitiae illae quoad copiam, gradum, et virtutem, praestantes et eminentes sint secundum cultum Domini Jehovih apud nos, e quo caelestis illa unio, seu caeleste illud conjugium, quod est amoris et sapientiae, influit." 私たちは、これを数千年の間、知覚した、その歓喜は、豊富さ、段階、また強さにしたがって、私たちのもとの主エホビの礼拝にしたがってすぐれた(まさった)また卓越したものである、そこからその天界の結合が、すなわち、その天界の結婚が、それは愛と知恵のものである、流入する」。
[8] His dictis, vidi lucem magnam super colle in medio inter tabernacula; [8] これらで言われて、私は大きな光を見た、天幕の間の真ん中の丘の上に。
et quaesivi, "Unde illa lux?" また私は質問した(求めた)、「どこから、その光は?」
Dixit, "Est ex sanctuario tabernaculi nostri cultus;" 言った、「私たちの礼拝の天幕の聖所からである」。
Et interrogavi, num liceat accedere; また、私は質問した、近づくことが許されているか。
et dixit, quod liceat: また言った、許されること――
et accessi, et vidi tabernaculum extra et intra secundum descriptionem prorsus simile tabernaculo, quod pro filiis Isra'lis in deserto aedificatum est, cujus forma Mosi super Monte Sinai monstrata est (Exod: xxv. 40. cap: xxvi. 30). また、私は近づいた、また私は天幕の内部と外部を見た、記述にしたがって、まったく似た天幕を、それは荒野のなかのイスラエル民族のために建てれらた、その形はモーセにシナイ山の上で示された(出エジプト記25:40、第26章30)。
Et quaesivi, "Quid intus in sanctuario illo, unde tanta lux?" また、私は質問した、「何が内部に? その聖所の中に、どこからか、それほどの光が」
Et respondit, "Est tabula, cui inscriptio est, Foedus inter Jehovam et Caelos." また、答えた、「板がある、それに刻まれている、エホバと天界の間の契約」。
Plura non dixit. 多くのもの(plus)を言わなかった。
[9] Et quia tunc in accinctu abeundi eramus, quaesivi, "Num aliqui, dum fuistis in mundo naturali, ex vobis vixerint cum pluribus, quam cum una uxore?" [9] また、その時、私たちは去ろうとする用意の中にいたので、私は質問した、「ある者は~ないのか? あなたがたが自然界の中にいた時、あなたがたから、多くの者と生活した、一人の妻以上の」
Respondit, quod non sciat unum; 答えた、〔そのような者を〕一人を(も)知らないこと。
"nam non potuimus cogitare de pluribus. 「なぜなら、私たちは多くの者〔妻〕について考えることができないからである。
Dixerant nobis illi qui cogitaverant, quod illico coelestes beatitudines animarum illorum recesserint ab intimis ad extrema corporis illorum usque ad ungues, et simul cum illis encomia virilitatis; 彼らは私たちに話した、その者は考えた、直ちに、彼らの霊魂の天界の幸福が最内部から彼らの身体の最外部へ引っ込んだこと、爪にまでも、また同時にそれらとともに男らしさの賛辞が。
hi, dum hoc perceptum est, ejecti sunt e terris nostris." これらの者は、このことが知覚された時、私たちの地から追い払われた」。
His dictis, cucurrit vir ad tabernaculum suum, et rediit cum malogranato, in quo fuit copia seminum ex auro; これらで言われて、男は自分の天幕へ走った、ザクロ(の実)とともに戻った、その中に金からの種がたくさんあった。
et donavit, et deportavi, quod mihi erat signum, quod fuerimus cum illis, qui in saeculo aureo vixerunt. また与えた、また私は持ち去った、それは私にしるしであった、私たちが彼らといたこと、その者は金の時代に生きた。
Et tunc post salutationem pacis abivimus, et rediimus domum. またその時、平安の挨拶の後、また、私たちは家を戻った。