(1) 原文
520. Quod omnis homo nascatur ad mala, ita quod ab utero matris non sit nisi quam malum, in ecclesia notum est; et notum factum est ex causa, quia a conciliis et a praesulibus ecclesiarum traditum est, quod peccatum Adami traductum sit in omnem posteritatem; et quod hoc unicum sit, propter quod omnis homo post illum una cum illo damnatus sit, et quod hoc sit quod cuivis a nativitate inhaeret. Praeterea super hac assertione fundata sunt plura quae ecclesiae docent; ut quod lavacrum regenerationis, quod vocatur baptisma, a Domino institutum sit, ut hoc peccatum removeatur; et quod hoc fuerit causa adventus Domini, et quod fides in meritum Ipsius, sit medium per quod removetur; praeter plura, quae ecclesiae super hac assertione fundaverunt. Sed quod ex illa origine non sit aliquod malum haereditarium, constare potest ex illis, quae supra (n. 466 seq.) ostensa sunt, quod Adamus non fuerit primus hominum, sed quod per Adamum et ejus uxorem repraesentative describatur prima ecclesia in hoc orbe, et per Hortum Edenis ejus sapientia, et per arborem vitae ejus aspectus ad Dominum venturum, et per arborem scientiae boni et mali ejus aspectus ad se et non ad Dominum; quod haec ecclesia per prima capita Geneseos repraesentative descripta sit, in Arcanis Caelestibus (Londini editis), ex multis parallelis locis e Verbo evictum est. Ex his intellectis et assumptis cadit opinio hactenus fota, quod malum homini a parentibus innatum inde sit, cum tamen non inde sed aliunde suam originem trahit. Quod arbor vitae et arbor scientiae boni et mali sint apud unumquemvis hominem, et quod dicantur positae in aliquo horto, significaverint liberum arbitrium se vertendi ad Dominum, et se avertendi ab Ipso, in capite de Libero Arbitrio plene demonstratum est.
(2) 直訳
520. Quod omnis homo nascatur ad mala, ita quod ab utero matris non sit nisi quam malum, in ecclesia notum est; 人間はすべての種類の悪に生まれていること、そのように母の子宮から(=出生から)悪以外でないならないことは、教会の中でよく知られている。
et notum factum est ex causa, quia a conciliis et a praesulibus ecclesiarum traditum est, quod peccatum Adami traductum sit in omnem posteritatem; またよく知られているのは理由からである、教会の会議から、また長(指導者)から伝えられたからである、アダムの罪がすべての子孫の中に伝えられたこと。
et quod hoc unicum sit, propter quod omnis homo post illum una cum illo damnatus sit, et quod hoc sit quod cuivis a nativitate inhaeret. またこれ〔理由〕は唯一のものであること、そのことのためにすべての人間は彼〔アダム〕の後、彼と一緒に断罪された、またこれであること、それぞれの者に出生からこびりついているもの。
Praeterea super hac assertione fundata sunt plura quae ecclesiae docent; さらに、この主張の上に多くのものが基礎づけられている、それらを教会が教える。
ut quod lavacrum regenerationis, quod vocatur baptisma, a Domino institutum sit, ut hoc peccatum removeatur; 例えば、再生の洗いは、それは洗礼と呼ばれる、主により制定されたこと、この罪が取り除かれるために。
et quod hoc fuerit causa adventus Domini, et quod fides in meritum Ipsius, sit medium per quod removetur; また、このことが主の来臨の理由であったこと、またその方の功績への信仰は、それによって取り除かれる手段であること。
praeter plura, quae ecclesiae super hac assertione fundaverunt. ほかに多くのもの、それらはこの主張の上に基づいている。
Sed quod ex illa origine non sit aliquod malum haereditarium, constare potest ex illis, quae supra (n. 466 seq.) ostensa sunt, quod Adamus non fuerit primus hominum, sed quod per Adamum et ejus uxorem repraesentative describatur prima ecclesia in hoc orbe, et per Hortum Edenis ejus sapientia, et per arborem vitae ejus aspectus ad Dominum venturum, et per arborem scientiae boni et mali ejus aspectus ad se et non ad Dominum; しかし、その起源からではなかったこと、何らかの遺伝悪が、それらから明らかにすることができる、それらは上に(前の466番以降)示されている、アダムは最初の人間ではなかったこと、しかしアダムまたその妻によって表象的にこの地球の上の最初の教会が描かれていること、また「エデンの園」によってその知恵が、またそのいのちの木によって来臨する主への視覚(見ること)が、また善悪の知識の木によって主へでなく自分自身への視覚(見ること)が。
quod haec ecclesia per prima capita Geneseos repraesentative descripta sit, in Arcanis Caelestibus (Londini editis), ex multis parallelis locis e Verbo evictum est. この教会が「創世記」の最初の章によって表象的に描かれたことは、『天界の秘義』(ロンドンで出版)の中に、みことばからの多くの並行する箇所から確信される。
Ex his intellectis et assumptis cadit opinio hactenus fota, quod malum homini a parentibus innatum inde sit, cum tamen non inde sed aliunde suam originem trahit. 理解され、また受け入れられたこれらからこれまで話された見解は倒れる、人間の悪は両親からここから生得のものであること、そのときそれでもここからでなく、しかし他のところからその起源を引き寄せている。
Quod arbor vitae et arbor scientiae boni et mali sint apud unumquemvis hominem, et quod dicantur positae in aliquo horto, significaverint liberum arbitrium se vertendi ad Dominum, et se avertendi ab Ipso, in capite de Libero Arbitrio plene demonstratum est. いのちの木と善悪の知識の木がそれぞれの人間のもとにあること、またある庭園の中に置かれたと言われたことは、選択の自由を意味した、自分自身を主へ向ける、また自分自身をその方から背かせる、「選択の自由について」の章の中に十分に示される。
(3) 訳文
520. 人間はすべての種類の悪に生まれていること、そのように母の子宮から(=出生から)悪でしかないことは、教会の中でよく知られている。よく知られている理由は、教会の会議から、また長(指導者)から、アダムの罪がすべての子孫の中に伝えられたことが伝えられたからである。またこれ〔理由〕は唯一のものであり、そのことのためにすべての人間は彼〔アダム〕の後、彼と一緒に断罪され、またこれはそれぞれの者に出生からこびりついている。
さらに、この主張の上に多くのものが基礎づけられ、それらを教会が教えている。例えば、洗礼と呼ばれる再生の洗いは、この罪が取り除かれるために主により制定されたこと。また、このことが主の来臨の理由であったこと、またその方の功績への信仰は、それによって取り除かれる手段であること。ほかに多くのもの、それらはこの主張の上に基づいている。
しかし、何らかの遺伝悪がその起源からではなかったことは、前に(前の466番以降)示されているそれらから明らかにすることができる、アダムは最初の人間ではなかったこと、しかし、アダムとその妻によって表象的にこの地球の上の最初の教会が、また「エデンの園」によってその知恵が、またそのいのちの木によって来臨する主を見ることが、また善悪の知識の木によって主でなく自分自身を見ることが描かれていることである。この教会が「創世記」の最初の章によって表象的に描かれたことは、『天界の秘義』(ロンドンで出版)の中に、みことばからの多くの並行する箇所から確信される。
理解され、また受け入れられたこれらから、人間の悪は両親からここから生得のものであるというこれまで話された見解は倒れる、そのときそれでもここからでなく、しかし他のところからその起源を引き寄せている。
いのちの木と善悪の知識の木がそれぞれの人間のもとにあること、またある庭園の中に置かれたと言われたことは、自分自身を主へ向け、また自分自身をその方から背かせる選択の自由を意味したことは〔前の〕「選択の自由について」の章の中に十分に示されている。
原典講読『真のキリスト教』520
[IV.]
QUOD HOMO NASCATUR AD OMNIS GENERIS MALA,
ET QUOD NISI REMOVEAT ILLA QUOAD PARTEM PER PAENITENTIAM,
MANEAT IN ILLIS, ET QUI MANET IN ILLIS, NON POTEST SALVARI.
人間はすべての種類の悪に生まれていること、
またそれらが遠ざけられないなら、悔い改めによって〔彼の〕側(部分)に関して、
それらの中にとどまる、またそれらの中にとどまる者は、救われることができないこと。