(1) 原文
510. Communio, quae vocatur ecclesia, consistit ex totidem hominibus in quibus est ecclesia; et ecclesia apud hominem intrat quando regeneratur, et quisque regeneratur per quod abstineat a malis peccati, ac fugiat illa sicut quis dum videt turmas infernales cum facibus in conatu illum adoriendi et super pyram conjiciendi. Sunt plura, quae hominem progredientem in primas aetates praeparant ad ecclesiam, et introducunt in illam; sed quae efficiunt illam apud hominem, sunt actus paenitentiae. Actus paenitentiae sunt omnes illi, qui efficiunt quod mala, quae peccata contra Deum sunt, non velit, et inde non faciat; nam antequam hoc fit, homo stat extra regenerationem; et tunc si aliqua cogitatio subintrat de salute aeterna, vertit se ad illam, sed mox se avertit ab illa; non enim ulterius in hominem intrat quam in ideas ejus cogitationis, et inde exit in voces loquelae, et forte etiam in aliquos gestus loquelae conformes. At vero dum in voluntatem intrat, tunc in homine est, voluntas enim est ipse homo, quia amor ejus ibi habitat; at cogitatio est extra hominem, nisi haec ex voluntate ejus procedit; si hoc fit, tunc voluntas et cogitatio unum agunt, et simul faciunt hominem. Ex his sequitur, quod paenitentia ut sit paenitentia, et efficiens in homine, oporteat ut sit voluntatis et inde cogitationis, et non solius cogitationis; proinde ut sit actualis, et non duntaxat oralis. Quod paenitentia sit primum ecclesiae, constat manifeste ex Verbo. Johannes Baptista, qui fuit praemissus ad praeparandum homines ad ecclesiam quam Dominus instauraturus erat, dum baptizavit, simul praedicavit paenitentiam; quare ejus baptisma vocabatur baptisma paenitentiae, ex causa quia per baptisma significabatur lavatio spiritualis, quae est ablutio a peccatis. Hoc fecit in Jordane, quia Jordanes significabat introductionem in ecclesiam, erat enim primus terminus terrae Canaanis ubi ecclesia. Ipse Dominus etiam praedicavit paenitentiam in remissionem peccatorum; per quod docuit quod paenitentia sit primum ecclesiae, et quod quantum homo illam agit, tantum apud illum removeantur peccata; [tum] quod quantum haec removentur, tantum remittantur. Et insuper Dominus duodecim Apostolis, et quoque Septuaginta quos emisit, mandavit, ut praedicarent paenitentiam. Ex quibus patet, quod primum ecclesiae sit paenitentia.
(2) 直訳
510. Communio, quae vocatur ecclesia, consistit ex totidem hominibus in quibus est ecclesia; 交際(交わり)は、それは教会と呼ばれる、全部の人間から成り立つ、彼らの中に教会がある。
et ecclesia apud hominem intrat quando regeneratur, et quisque regeneratur per quod abstineat a malis peccati, ac fugiat illa sicut quis dum videt turmas infernales cum facibus in conatu illum adoriendi et super pyram conjiciendi. また教会は人間のもとに入る、再生させられている☆時、またそれぞれの者が罪の悪から(=を)やめることによって、そしてそれを避ける、だれかのように、たいまつ(fax)とともに地獄の群れを見る時、彼を攻撃しようとする努力の中に、また火葬用の薪(まき)の山の上に投げ込もうとする。
☆ 私には「再生させられる」と「再生する」の違いがわからないので、どちも「再生する」と訳します。どなたかこの違いのわかる方はご教示ください。相当難しいとは思いますが。
Sunt plura, quae hominem progredientem in primas aetates praeparant ad ecclesiam, et introducunt in illam; 多くのものがある、それらは人間を発達するように最初の時期(年齢)の中で教会へと準備する、またその中へ導き入れる。
sed quae efficiunt illam apud hominem, sunt actus paenitentiae. しかし、人間のもとでそれらを引き起こす(有効である)ものは、悔い改めの行動である。
Actus paenitentiae sunt omnes illi, qui efficiunt quod mala, quae peccata contra Deum sunt, non velit, et inde non faciat; 悔い改めの行動は、それらすべてのものである、それは引き起こす(有効である)、悪を、それは神に反する罪である、欲しないこと、またここから行なわない。
nam antequam hoc fit, homo stat extra regenerationem; なぜなら、このことが行なわれる前に、人間は再生の外に立つからである。
et tunc si aliqua cogitatio subintrat de salute aeterna, vertit se ad illam, sed mox se avertit ab illa; またその時、もし、永遠の救いについて何らかの思考が忍び込んでも、それへ(自分自身を)向きを変える、しかし、じきに、それから、(自分自身を)背かせる(避ける)。
non enim ulterius in hominem intrat quam in ideas ejus cogitationis, et inde exit in voces loquelae, et forte etiam in aliquos gestus loquelae conformes. というのは、人間の中のさらに先に入らないから、彼の思考の観念の中よりも、また、ここから話しの声の中に出る(去る)、またことによると、話しに一致した何らかの振る舞いの中にもまた。
At vero dum in voluntatem intrat, tunc in homine est, voluntas enim est ipse homo, quia amor ejus ibi habitat; しかし、意志の中に入る時、その時、人間の中にある、というのは、意志は人間そのものであるから、彼の愛はそこに住むからである。
at cogitatio est extra hominem, nisi haec ex voluntate ejus procedit; しかし、思考は人間の外にある、これが彼の意志から発出しないなら。
si hoc fit, tunc voluntas et cogitatio unum agunt, et simul faciunt hominem. もし、ことことが行なわれるなら、その時、意志と思考は一つとして働く、また同時に(一緒に)人間をつくる。
Ex his sequitur, quod paenitentia ut sit paenitentia, et efficiens in homine, oporteat ut sit voluntatis et inde cogitationis, et non solius cogitationis; これらからいえる、悔い改めが悔い改めであるために、また人間の中で引き起こす(有効である)、そのために意志とここからの思考のものでなければならない、またただ思考のものだけではない。
proinde ut sit actualis, et non duntaxat oralis. それゆえに、そのために実際のもの(実践)でなかればならない、またただ口先のものでない。
Quod paenitentia sit primum ecclesiae, constat manifeste ex Verbo. 悔い改めが教会の最初のものであることは、みことばからはっきりと明らかである。
Johannes Baptista, qui fuit praemissus ad praeparandum homines ad ecclesiam quam Dominus instauraturus erat, dum baptizavit, simul praedicavit paenitentiam; バプテスマのヨハネは、その者は人間を教会へ準備するために前もって送られた、それ〔教会〕を主は設立した(未来完了)、洗礼を授けた時、同時に、悔い改めを宣べ伝えた。
quare ejus baptisma vocabatur baptisma paenitentiae, ex causa quia per baptisma significabatur lavatio spiritualis, quae est ablutio a peccatis. それゆえ、その洗礼は悔い改めの洗礼と呼ばれた、理由から、洗礼によって霊的な洗うことが意味されたからである、それは罪からの浄化である。
Hoc fecit in Jordane, quia Jordanes significabat introductionem in ecclesiam, erat enim primus terminus terrae Canaanis ubi ecclesia. このことがヨルダン川で行なわれた、ヨルダン川が教会の中への導入を意味したからである、というのは、カナンの地の最初の境界(国境)であったから、そこに教会が。
Ipse Dominus etiam praedicavit paenitentiam in remissionem peccatorum; 主ご自身もまた罪の赦しの中で悔い改めを伝道した(宣べ伝えた)。
per quod docuit quod paenitentia sit primum ecclesiae, et quod quantum homo illam agit, tantum apud illum removeantur peccata; 教えることによって、悔い改めは教会の最初のものであること、またどれだけ人間がそれを行なうか〔によって〕、それだけ彼のもとで罪が取り除かれること。
[tum] quod quantum haec removentur, tantum remittantur. (なおまた)どれだけこれが取り除かれるか〔によって〕、それだけ赦されること。
Et insuper Dominus duodecim Apostolis, et quoque Septuaginta quos emisit, mandavit, ut praedicarent paenitentiam. また、そのうえ、主は十二使徒を、そしてまた七十人を、彼らを送り出した、命令した、悔い改めを伝道する(宣べ伝える)ように。
Ex quibus patet, quod primum ecclesiae sit paenitentia. これらから明らかである、教会の最初のものは悔い改めであること。
(3) 訳文
510. 教会と呼ばれる交わりは、人間の中に教会がある全部の者から成り立つ。また教会は、再生している時、それぞれの者が罪の悪をやめ、そしてそれを避けることによって、たいまつとともに、だれかを攻撃しようとし、火葬用の薪(まき)の山の上に投げ込もうとする地獄の群れを見る時、人間のもとに入る。
人間を発達するようにと最初の時期に教会へと準備する、またその中へ導き入れる多くのものがある。しかし、人間のもとでそれらを引き起こすものは、悔い改めの行動である。
悔い改めの行動は、神に反する罪である悪を欲しないこと、またここから行なわないことを引き起こすそれらすべてのものである。
なぜなら、このことが行なわれる前に、人間は再生の外に立つからである。またその時、もし、永遠の救いについて何らかの思考が忍び込んでも、それから向きを変え、じきに、それから背く。というのは、人間の中のその思考の観念の中よりもさらに先に入らないから、また、ここから話しの声の中に、またことによると、話しに一致した何らかの振る舞いの中にもまた出る。
しかし、意志の中に入る時、その時、人間の中にある、というのは、意志は人間そのものであるから、彼の愛はそこに住むからである。
しかし、思考は人間の意志から発出しないなら彼の外にある。もし、ことことが行なわれるなら、その時、意志と思考は一つとして働き、一緒に人間をつくる。
これらから、悔い改めが悔い改めであり、人間の中で引き起こすために、そのために意志とここからの思考のものでなければならない、ただ思考のものだけではないことがいえる。それゆえ、そのために、ただ口先のものでなく、実際のものでなかればならない。
悔い改めが教会の最初のものであることは、みことばからはっきりと明らかである。主が設立した教会へ人間を準備するために前もって送られたバプテスマのヨハネは、洗礼を授けた時、同時に、悔い改めを宣べ伝えた。それゆえ、その洗礼は悔い改めの洗礼と呼ばれた、その理由は、洗礼によって霊的な洗いが意味され、それは罪からの浄化であるからである。
このことがヨルダン川で行なわれたのは、ヨルダン川が教会の中への導入を意味したからである、というのは、カナンの地の最初の境界であり、そこに教会があったから。
主ご自身もまた罪の赦しの中で、悔い改めが教会の最初のものであること、またどれだけ人間がそれを行なうかによって、それだけ彼のもとで罪が取り除かれること、(なおまた)どれだけこれが取り除かれるか〔によって〕、それだけ赦されることを教えることによって、悔い改めを宣べ伝えた。
また、そのうえ、主は十二使徒を、そしてまた七十人を、彼らを送り出し、悔い改めを宣べ伝えるように命令した。
これらから、教会の最初のものは悔い改めであることが明らかである。
原典講読『真のキリスト教』510
[I.]
QUOD PAENITENTIA SIT PRIMUM ECCLESIAE APUD HOMINEM.
悔い改めは人間のもとの教会の最初のものである。