(1) 原文
504. Secundum Memorabile:―
Fui in visu interiori spirituali, in quo sunt superioris caeli angeli; at tunc in mundo spirituum. Et vidi duos spiritus non procul a me, a se tamen distantes; et appercepi, quod unus ex illis amaret bonum et verum, et per id conjunctus caelo, et quod alter amaret malum et falsum, et per id conjunctus inferno. Accessi et convocavi illos, et ex sonis et responsis illorum collegi, quod unus sicut alter posset veritates percipere, perceptas a noscere, ita ex intellectu cogitare, et quoque determinare intellectualia sicut placuit, et voluntaria sicut lubuit, proinde quod uterque in simili libero arbitrio esset quoad rationalia. Et insuper observavi, quod ex illo libero in mentibus illorum appareret lucidum a primo visu qui erat perceptionis, ad ultimum visum qui erat oculi. [2.] Sed cum ille, qui malum et falsum amavit, sibi relictus cogitaret, animadverti, quod sicut fumus ab inferno ascenderet, ac lucidum quod erat supra memoriam exstingueret, unde ibi caligo ibi, sicut mediae noctis; tum etiam quod fumus ille accensus arderet sicut flamma, quae illuminabat mentis regionem, quae sub memoria erat, ex quo cogitavit enormia falsa ex malis amoris sui. Apud alterum autem, qui amavit bonum et verum, cum sibi relictus erat, vidi sicut mitem flammam defluentem e caelo, quae illuminavit regionem mentis ejus supra memoriam, et quoque regionem infra illam usque ad oculum, et quod lumen ex flamma illa splenderet plus et plus, sicut ex amore boni percepit et cogitavit verum.
Ex his visis patuit mihi, quod cuivis homini, tam malo quam bono esset liberum arbitrium spirituale; sed quod infernum aliquoties exstinguat illud apud malos et quod caelum exaltet et accendat illud apud bonos.
[3.] Post haec locutus sum cum utroque, et primum cum illo qui amavit malum et falsum, et post aliqua de sorte ejus, cum nominavi liberum arbitrium, excanduit, et dixit, "Ah, quae vesania est credere, quod homini sit liberum arbitrium in spiritualibus. Quis homo potest fidem sibi assumere, et bonum facere a se? Docetne Sacerdotium hodie ex Verbo quod nemo possit sumere quicquam nisi datum sit e caelo? Et Dominus Christus dixit ad suos discipulos, `Sine Me non potestis facere quicquam.' Quibus hoc addo, quod nemo possit movere pedem, nec manum ad faciendum aliquod bonum, nec movere linguam ad loquendum aliquod verum ex bono: quare ecclesia ex sapientibus suis conclusit, quod homo non possit velle, intelligere, et cogitare aliquod spirituale, et ne quidem se accommodare ad volendum, intelligendum et cogitandum illud, plus quam statua, truncus et lapis; et quod ideo a Deo, cui soli est potentia liberrima et illimitata; ex beneplacito inspiretur fides; quae absque omni opera et potentia nostra, operante Spiritu Sancto, producit omnia, quae ineruditi addicunt homini."
[4.] Deinde locutus sum cum altero, qui amavit bonum et verum, et post aliqua de sorte ejus, cum nominavi liberum arbitrium, dixit ille, "Quae vesania est negare liberum arbitrium in spiritualibus. Quis non potest velle et facere bonum, ac cogitare et loqui verum ex se a Verbo, ita a Domino qui est Verbum? dixit enim, 'Facite fructus bonos,' et 'Credite in lucem,' et quoque 'Amate vos invicem,' et 'Amate Deum;' tum 'Qui audit et facit praecepta mea, ille amat Me, et Ego amabo illum;' praeter millia similia in toto Verbo. Ad quod itaque Verbum, si homo nihil posset velle et cogitare, et inde facere et loqui, quod ibi mandatum est? Absque illa potentia apud hominem, quid foret religio et ecclesia, nisi sicut navis naufraga, quae in fundo maris jacet, super cujus mali summitate stat nauclerus, et clamat, 'Non possum quicquam,' et videt reliquos nautas in naviculis appensis velis enavigare? Nonne datum est Adamo liberum edendi ex arbore vitae, et quoque ex arbore scientiae boni et mali? et quia ex libero suo edit ex hac arbore, fumus ex serpente, hoc est, inferno, intravit mentem ejus, propter quod ejectus est e paradiso, et maledictus. Et tamen non perdidit liberum arbitrium; nam legitur quod custodita sit a cherubo via ad arborem vitae, quod nisi factum esset, potuisset adhuc velle ab illa edere."
[5.] His edictis, alter qui amavit malum et falsum, dixit, "Illa quae audivi relinquo; retineo apud me quae protuli: sed quis non novit quod solus Deus sit vivus et inde activus, et quod homo ex se sit mortuus, et inde mere passivus? Quomodo talis, qui in se mortuus et mere passivus est, potest sibi assumere aliquod vivum et activum?"
Ad hoc respondi, "Homo est organum vitae, et Deus solus est Vita; et Deus infundit suam vitam organo et singulis ejus, sicut sol infundit calorem suum arbori et singulis ejus. Et Deus dat ut homo sentiat illam vitam in se ut suam; ac ita sentire, vult Deus, propter causam, ut homo secundum leges ordinis, quae totidem sunt quot praecepta in Verbo, sicut ex se vivat, et se disponat ad recipiendum amorem Dei. At usque Deus perpetuo tenet digito perpendiculum supra libram, et moderatur, at nusquam violat liberum arbitrium cogendo. [6.] Non potest arbor aliquid recipere, quod calor solis per radicem infert, nisi tepescat ac calescat quoad singula fila sua; nec possunt elementa per radicem exsurgere, nisi singula fila ejus ex recepto calore etiam calorem exspirent, et sic conferant ad transitum. Similiter homo ex recepto calore vitae a Deo; sed hic secus ac arbor sentit illum ut suum, tametsi non est ejus; at quantum credit quod ejus sit, et non Dei, tantum recipit lucem vitae, non autem calorem amoris a Deo, sed calorem amoris ab inferno; qui quia crassus est, obstruit et occludit puriores ramusculos organi, sicut sanguis impurus vasa capillaria corporis; ita homo se facit a spirituali mere naturalem. [7.] Liberum arbitrium homini inde est, quod sentiat vitam in se sicut suam, et quod Deus relinquat homini ita sentire, ut fiat conjunctio, quae non dabilis est nisi sit reciproca, ac reciproca fit dum homo ex libero prorsus ut a se agit. Si Deus id homini non reliquisset, homo nec foret homo, neque foret ei vita aeterna; nam conjunctio reciproca cum Deo facit ut homo sit homo et non bestia, et quoque quod post mortem vivat in aeternum. Liberum arbitrium in spiritualibus hoc efficit."
[8.] Hoc audito, malus ille spiritus se removit ad distantiam, et tunc vidi serpentem volantem, qui vocatur prester, super quadam arbore, qui porrexit cuidam fructum inde. Et tunc in spiritu accessi ad locum, et ibi loco serpentis visus est monstrosus homo, cujus faciem obtexit barba adeo, ut non exstaret nisi nasus; ac loco arboris erat torris ignitus, ad quem stetit ille, cujus mentem prius intravit fumus, et postea liberum arbitrium in spiritualibus rejecit. Et subito similis fumus exivit ex torre, et circumfudit utrumque; et quia sic subducti sunt a visu meo, abivi. Alter vero, qui amabat bonum et verum, et asseruit quod homini sit liberum arbitrium in spiritualibus, me comitatus est domum.
(2) 直訳
504. Secundum Memorabile:― 第二のメモラビリア――
Fui in visu interiori spirituali, in quo sunt superioris caeli angeli; 私は霊的な内的な視覚の中にいた、その〔視覚〕中に高い天界の天使がいる。
at tunc in mundo spirituum. しかし、その時、霊界の中に〔私はいた〕。
Et vidi duos spiritus non procul a me, a se tamen distantes; また、私は二人の霊を見た、私から遠くない、それでも、自分たち自身から遠く離れて。
et appercepi, quod unus ex illis amaret bonum et verum, et per id conjunctus caelo, et quod alter amaret malum et falsum, et per id conjunctus inferno. また、私は知覚した、彼らからの一人は善と真理を愛すること、またそのことによって天界と結ばれている、またもう一人の者は悪と虚偽を愛する、またそのことによって地獄と結ばれている。
Accessi et convocavi illos, et ex sonis et responsis illorum collegi, quod unus sicut alter posset veritates percipere, perceptas a noscere, ita ex intellectu cogitare, et quoque determinare intellectualia sicut placuit, et voluntaria sicut lubuit, proinde quod uterque in simili libero arbitrio esset quoad rationalia. 私は近づいた、また彼らを呼び集めた、また彼らの音声と答えから私は推断した、ある(一人の)者がもう一人の者のように真理を知覚することができること、知ることから知覚を☆、そのように理解力から考えること、そしてまた知的なものを決定すること、気にいるように、また意志を気にいるように(=libet)、それゆえに、両方の者は似た選択の自由の中にいた、理性的なものに関して。
☆ ここにperceptasとありますが、これが何だかわかりません。スヴェーデンボリの造語でしょうか? それだと『レキシコン』にあるはずですが? 形から見て「知覚」と訳しておいて外れていないと思います。
Et insuper observavi, quod ex illo libero in mentibus illorum appareret lucidum a primo visu qui erat perceptionis, ad ultimum visum qui erat oculi. またそのうえ、私は気づいた(観察した)、彼らの心の中のその自由から、最初の視覚から、それは知覚の者であった、近くの最後のものまで、それは目のものであった、輝く(照らされた)ものに見えた。
月: 2015年3月
原典講読『真のキリスト教』504(直訳[2])
[2.] Sed cum ille, qui malum et falsum amavit, sibi relictus cogitaret, animadverti, quod sicut fumus ab inferno ascenderet, ac lucidum quod erat supra memoriam exstingueret, unde ibi caligo ibi, sicut mediae noctis; [2] しかし、彼が、その者は悪と虚偽を愛した、自分自身に残された時、考えた、私は気づいた、それは煙のように地獄からのぼった、そして輝きをそれは記憶の上方にあった、消した、ここからそれに☆そこに暗黒が〔生じた〕夜の真ん中のような。
☆ ここのibiはilliのミスプリ(スキャナーミス)です。
tum etiam quod fumus ille accensus arderet sicut flamma, quae illuminabat mentis regionem, quae sub memoria erat, ex quo cogitavit enormia falsa ex malis amoris sui. さらにまた、その煙は火をつけられて燃えた、炎のように、それは心の領域を照らした、それは記憶の下にあった、そこから自己愛からの憎むべき虚偽を考えた。
Apud alterum autem, qui amavit bonum et verum, cum sibi relictus erat, vidi sicut mitem flammam defluentem e caelo, quae illuminavit regionem mentis ejus supra memoriam, et quoque regionem infra illam usque ad oculum, et quod lumen ex flamma illa splenderet plus et plus, sicut ex amore boni percepit et cogitavit verum. けれども、もう一人の者のもとで、その者は善と真理を愛した、自分自身に残された時、私は天界から流れ下る温和な炎を見た、それは記憶の上の彼の心の領域を照らした、そしてまたその下方の領域を、目まで、またその炎からの光は、さらにまたさらに輝いた、善の愛から真理を知覚し、考えるほど。
Ex his visis patuit mihi, quod cuivis homini, tam malo quam bono esset liberum arbitrium spirituale; これらで見られて〔そこ〕から私に明らかとなった、それぞれの人間に、悪い者も善い者も、霊的なものの中での選択の自由があったこと。
sed quod infernum aliquoties exstinguat illud apud malos et quod caelum exaltet et accendat illud apud bonos. しかし、地獄はときどきそれを悪い者のもとで消すこと、また天界はそれを善い者のもとで高める、また火をつけること。