QUOD HOMO, QUAMDIU VIVIT IN MUNDO,
TENEATUR IN MEDIO INTER CAELUM ET INFERNUM,
ET IBI IN AEQUILIBRIO SPIRITUALI, QUOD EST LIBERUM ARBITRIUM.
人間は、世の中で生きる間、
天界と地獄の真ん中に保たれること、
またそこに、霊的な均衡の中に、それは選択の自由である。
(1) 原文
475. Ut sciatur, quid et quale liberum arbitrium est, necessum est ut sciatur unde illud. Ex cognita ejus origine imprimis noscitur, non modo quod sit, sed etiam quale est. Origo ejus est ex mundo spirituali, ubi mens hominis a Domino tenetur. Mens hominis est ejus spiritus qui vivit post mortem; et spiritus ejus est continue in consortio cum sui similibus in illo mundo, et spiritus ejus per corpus materiale, quo circumcingitur, est cum hominibus in mundo naturali. Quod homo non sciat quod in medio spirituum sit quoad mentem suam, est quia illi spiritus, cum quibus in consortio est in mundo spirituali, spiritualiter cogitant et loquuntur; spiritus autem hominis, quamdiu est in corpore materiali, naturaliter: ac spiritualis cogitatio et loquela non intelligi nec percipi possunt ab homine naturali, neque vicissim; inde est quod nec videri possint. At cum spiritus hominis in societate cum spiritibus in horum mundo est, tunc etiam in spirituali cogitatione et loquela cum illis est, quia mens ejus interius spiritualis est, sed exterius naturalis, quare per sua interiora cum illis communicat, at per sua exteriora cum hominibus. Per illam communicationem homo percipit res, et analytice cogitat illas; si hoc non foret homini, non plus nec aliter cogitaret quam bestia; ut et, si tolleretur illi omne commercium cum spiritibus, in instanti moreretur. [2.] Sed ut possit comprehendi quomodo homo potest teneri in medio inter caelum et infernum, et per id in aequilibrio spirituali, unde ei liberum arbitrium est, paucis dicetur. Mundus spiritualis consistit ex caelo et inferno; caelum est supra caput, et infernum ibi est infra pedes; non tamen usque in medio telluris ab hominibus habitatae, sed infra terras istius mundi, quae etiam ex origine spirituali sunt, et inde non in extenso, sed in apparentia extensi. [3.] Inter caelum et infernum est magnum interstitium, quod illis, qui ibi sunt, apparet sicut integer orbis. In hoc interstitium ex inferno exhalat malum in omni copia, et ex caelo vicissim illuc influit bonum, etiam in omni copia. Hoc interstitium est, de quo Abraham dixit ad divitem in inferno,
"Inter nos et vos hiatus ingens firmatus est, ut qui volunt transscendere exhinc ad vos, non possint, neque qui ibi ad nos transire" (Luc. xvi. 26).
In medio hujus interstitii est omnis homo quoad spiritum suum, unice propter causam, ut in libero arbitrio sit. [4.] Hoc interstitium, quia est tam ingens, et apparet illis qui ubi sunt sicut magnus orbis, vocatur Mundus Spirituum. Est etiam plenus spiritibus, quia omnis homo post mortem illuc primum venit, et ibi praeparatur vel ad caelum vel ad infernum, est ibi inter illos in consortio, sicut prius inter homines in priori mundo; nec est ibi purgatorium; hoc est fabula a Romano Catholicis inventa. Sed de illo mundo in specie actum est in opere De Caelo et Inferno (Londini, anno 1758, edito, n. [1]421-535).
@1 421-535 pro “536 ad 603”
(2) 直訳
475. Ut sciatur, quid et quale liberum arbitrium est, necessum est ut sciatur unde illud. 知られるために、選択の自由が何でどんなものであるか、それがどこからか知られることが必要である。
Ex cognita ejus origine imprimis noscitur, non modo quod sit, sed etiam quale est. その起源を知ったことから、特に、知られる、単にそれがあるだけでなく、しかし、どんなものであるかもまた。
Origo ejus est ex mundo spirituali, ubi mens hominis a Domino tenetur. その起源は霊界からである、そこに人間の心は主により保たれる。
Mens hominis est ejus spiritus qui vivit post mortem; 人間の心は彼の霊である、それは死後に生きる。
et spiritus ejus est continue in consortio cum sui similibus in illo mundo, et spiritus ejus per corpus materiale, quo circumcingitur, est cum hominibus in mundo naturali. また、彼の霊は、その世界の中の自分と似た者との交わりの中に連続的にいる、また彼の霊は物質的な身体によって、それに取り囲まれている、自然界の中の人間とともにいる。
Quod homo non sciat quod in medio spirituum sit quoad mentem suam, est quia illi spiritus, cum quibus in consortio est in mundo spirituali, spiritualiter cogitant et loquuntur; 人間が、霊たちの真ん中に、自分の心に関して、いることを知らないことは、彼らが霊であるからである、彼らとともに霊界の中の交わりの中にいる、霊的に考え、話す。
spiritus autem hominis, quamdiu est in corpore materiali, naturaliter: けれども、人間の霊は、物質的な身体の中にいるかぎり、自然的である。
ac spiritualis cogitatio et loquela non intelligi nec percipi possunt ab homine naturali, neque vicissim; そして、霊的な思考と話すことは、自然的な人間に理解することも知覚することもできない、逆にもまた〔でき〕ない。
inde est quod nec videri possint. ここからである、見ることもできないこと。
At cum spiritus hominis in societate cum spiritibus in horum mundo est, tunc etiam in spirituali cogitatione et loquela cum illis est, quia mens ejus interius spiritualis est, sed exterius naturalis, quare per sua interiora cum illis communicat, at per sua exteriora cum hominibus. しかし、人間の霊が、この世界の中の霊たちとの社会の中にいるとき、その時、彼らとの霊的な思考と話すことの中にいる、彼の心は内的に霊的であるからである、しかし、外的に自然的〔である〕、それゆえ、自分の内的なものによって彼らと伝達する、しかし、自分の外的なものによって人間と〔交通する〕。
Per illam communicationem homo percipit res, et analytice cogitat illas; その伝達(手段)によって、人間は物事を知覚する、またそれらを分析的に考える。
si hoc non foret homini, non plus nec aliter cogitaret quam bestia; もし、このことが人間になかったなら、獣よりもさらに異なって考えなかった。
ut et, si tolleretur illi omne commercium cum spiritibus, in instanti moreretur. そのようにまた、もし、彼に霊たちとのすべての伝達(手段)が取り上げられたなら、たちまち死んだであろう。
[2.] Sed ut possit comprehendi quomodo homo potest teneri in medio inter caelum et infernum, et per id in aequilibrio spirituali, unde ei liberum arbitrium est, paucis dicetur. [2] しかし、把握されることができるために、どのように人間が天界の地獄の間の真ん中の中に保たれるか、またそのことによって霊的な均衡の中に、ここから彼に選択の自由があるか、少なく言われる。
Mundus spiritualis consistit ex caelo et inferno; 霊界は天界と地獄から構成される。
caelum est supra caput, et infernum ibi est infra pedes; 天界は頭の上方にある、またそこに地獄がある、足の下方に。
non tamen usque in medio telluris ab hominibus habitatae, sed infra terras istius mundi, quae etiam ex origine spirituali sunt, et inde non in extenso, sed in apparentia extensi. それでもやはり〔地獄は〕人間により住まわれている地球の真ん中ではない、しかし、その世界の下方の地〔である〕、それもまた霊的な起源からである、またここから広がり☆の中にない、しかし、広がりの外観の中に。
☆ この「広がり」は「空間」と意訳したほうがわかりやすいでしょう。
[3.] Inter caelum et infernum est magnum interstitium, quod illis, qui ibi sunt, apparet sicut integer orbis. [3] 天界と地獄の間に大きな間隙がある、それは彼らに、その者はそこにいる、完全な世界のように見える。
In hoc interstitium ex inferno exhalat malum in omni copia, et ex caelo vicissim illuc influit bonum, etiam in omni copia. この間隙の中に地獄から悪が発出する、すべての機会☆の中に、またその場所に逆に、天界から善が流入する、〔これ〕もまた、まったく豊富に。
☆ in copiaの訳は通常「豊富に」ですが、「機会」と訳すのも有力と思えます。でも、英訳にしたがっておきます。
Hoc interstitium est, de quo Abraham dixit ad divitem in inferno, この間隙である、それについてアブラハムは地獄の中の富んだ者(金持ち)に言った、
"Inter nos et vos hiatus ingens firmatus est, ut qui volunt transscendere exhinc ad vos, non possint, neque qui ibi ad nos transire" (Luc. xvi. 26). 「私たちとあなたがたの間に巨大な裂け目がしっかりとある、そこからあなたがたへ越える(移る)ことを欲する者が、できないような、そこに〔いる〕者が、私たちに渡ることも〔でき〕ない」(ルカ16:26)。
In medio hujus interstitii est omnis homo quoad spiritum suum, unice propter causam, ut in libero arbitrio sit. この中間の間隙の中にすべての人間がいる、自分の霊に関して、ひとえに理由のために、選択の自由の中にいるために。
[4.] Hoc interstitium, quia est tam ingens, et apparet illis qui ubi sunt sicut magnus orbis, vocatur Mundus Spirituum. [4] この間隙は、これほどに巨大であるので、また彼らに見える、その者はそこにいる、大きな世界のように、「霊たちの世界」と呼ばれる。
Est etiam plenus spiritibus, quia omnis homo post mortem illuc primum venit, et ibi praeparatur vel ad caelum vel ad infernum, est ibi inter illos in consortio, sicut prius inter homines in priori mundo; さらにまた霊に満ちている、すべての人間は、死後、そこに最初にやって来るからである、またそこで準備される、あるいは天界へ、あるいは地獄へ、そこに彼らの間にいる、交わりの中に、前のように、人間たちの間に、前の世の中に。
nec est ibi purgatorium; そこに煉獄はない。
hoc est fabula a Romano Catholicis inventa. これはローマカトリック教会のでっちあげによる作り話である。
Sed de illo mundo in specie actum est in opere De Caelo et Inferno (Londini, anno 1758, edito, n. [1]421-535). しかし、その世界について特に著作『天界と地獄』の中に扱われている(ロンドン、1758年版、421-535番)。
@1 421-535 pro “536 ad 603” 注1 「536 ad 603」の代わりに421-535〔536-603は「地獄」、421-535は「霊たちの世界」です〕
(3) 訳文
475. 選択の自由が何でどんなものであるか知られるためには、それがどこからであるか知られることが必要である。
その起源を知ったことから、特に、単にそれがあるだけでなく、しかし、どんなものであるかもまた知られる。
その起源は霊界からであり、そこに人間の心は主により保たれる。
人間の心は、死後に生きる彼の霊である。また、彼の霊は、連続的にその世界の中の自分と似た者との交わりの中にいる、また彼の霊は物質的な身体によって、それに取り囲まれ、自然界の中の人間とともにいる。
人間が、自分の心に関して、霊たちの真ん中にいることを知らないのは、彼らが霊であり、彼らとともに霊界の中の交わりの中にいて、霊的に考え、話すからである。けれども、人間の霊は、物質的な身体の中にいるかぎり、自然的である――そして、霊的な思考と話すことは、自然的な人間に理解することも知覚することもできない、逆にもまたできない。ここから、見ることもできない。
しかし、人間の霊が、この世界の中の霊たちとの社会の中にいる時、彼らとの霊的な思考と話すことの中にいる、彼の心は内的に霊的であるからである、しかし、外的に自然的であり、それゆえ、自分の内的なものによって彼らと、しかし、自分の外的なものによって人間と伝達する。
その伝達によって、人間は物事を知覚し、それらを分析的に考える。もし、このことが人間になかったなら、獣のようにしか考えなかった。そのようにまた、もし、彼に霊たちとのすべての伝達が取り上げられたなら、たちまち死んだであろう。
[2] しかし、どのように人間が天界の地獄の間の真ん中の中に保たれるか、またそのことによって霊的な均衡の中に、ここから彼に選択の自由があるか把握されることができるために、少しばかり言われる。
霊界は天界と地獄から構成される。天界は頭の上方に、またそこに地獄が足の下方にある。それでもやはり〔地獄は〕人間により住まわれている地球の真ん中ではなく、しかし、その世界の下方の地であり、それもまた霊的な起源からであって、ここから空間の中になく、空間の外観の中にある。
[3] 天界と地獄の間に大きな間隙があり、それはそこにいる者に、完全な世界のように見える。
この間隙の中に地獄から悪が極めて豊富に発散し、またその場所に逆に、天界から善が、これもまた極めて豊富に流入する。
この間隙が、それについてアブラハムが地獄の中の金持ちに言ったものである、
「私たちとあなたがたの間に、そこからあなたがたへ移ることを欲っしても、そこにいる者が、私たちに渡ることもできないような巨大な裂け目がしっかりとある」(ルカ16:26)。
この中間の間隙の中にすべての人間が、自分の霊に関して、ひとえに、選択の自由の中にいるためにいる。
[4] この間隙は、これほどに巨大であるので、そこにいる者には大きな世界のように見え、「霊たちの世界」と呼ばれる。
さらにまた霊に満ちている、すべての人間は、死後、そこに最初にやって来るからである、またそこでは、前の世の中の人間たちの間にいたように、そこの交わりの中にいて、天界あるいは地獄へと準備される。そこに煉獄はない。これはローマカトリック教会のでっちあげによる作り話である。
しかし、その世界について特に著作『天界と地獄』(1758年、ロンドンで出版、421-535番)の中に扱われている。