原典講読『真のキリスト教』402

(1) 原文
402. (vi.) De mere Naturali et Sensuali Homine.Quoniam pauci sciunt, quinam intelliguntur per sensuales homines, et quales illi sunt, et tamen interest scire, quare describentur. 1. Is sensualis homo dicitur, qui omnia judicat ex sensibus corporis, et qui nihil credit nisi quod oculis videre et manibus tangere potest, haec dicens esse aliquid, reliqua rejiciens: quare sensualis homo est infime naturalis homo. [2.] 2. Quod interiora mentis ejus, quae vident ex luce caeli, clausa sint, ut ibi nihil veri, quod caeli et ecclesiae est, videat, quoniam cogitat in extremis, et non interius ex aliqua luce spirituali. [3.] 3. Et quoniam in crasso lumine naturali est, interius est contra illa quae caeli et ecclesiae sunt, et tamen exterius potest loqui pro illis, ardenter secundum dominationem per illa. [4.] 4. Quod sensuales homines ratiocinentur acriter et solerter, quia cogitatio illorum est tam prope loquelam, ut paene in illa, et sicut in labiis; et quia in loquela ex sola memoria ponunt omnem intelligentiam. [5.] 5. Quod quidam ex illis confirmare possint quicquid volunt, et dextre falsa; et quod post confirmationem credant vera esse: sed quod ex fallaciis sensuum ratiocinentur et confirment, a quibus captatur et persuadetur vulgus. [6.] 6. Quod sensuales homines astuti sint, et malitiosi prae reliquis. [7.] 7. Quod interiora mentis eorum sint foeda et spurca, quoniam per illa communicant cum infernis. [8.] 8. Quod illi, qui in infernis sunt, sensuales sint, et eo plus, quo profundius: quodque sphaera spirituum infernalium se conjungat cum sensualibus hominis a tergo. [9.] 9. Quoniam sensuales homines non vident aliquod genuinum verum in luce, sed ratiocinantur et altercantur de omni re, num ita sit, et hae altercationes audiuntur extra illos sicut stridores dentium, qui in se spectati sunt collisiones falsorum inter se, et quoque falsi et veri, patet quid significatur per "stridorem dentium" in Verbo: causa est, quia ratiocinatio ex fallaciis sensuum correspondet dentibus. [10.] 10. Quod docti et eruditi, qui se in falsis profunde confirmaverunt, et plus qui contra vera Verbi, prae aliis sensuales sint, tametsi coram mundo non tales apparent. Quod haeretica imprimis profluxerint a talibus qui sensuales fuerunt. [11.] 11. Quod hypocritae, dolosi, voluptuosi, adulteri, avari, quoad plurimam partem sensuales sint. [12.] 12. Quod illi qui ratiocinati sunt ex solis sensualibus, et contra genuina vera Verbi et inde ecclesiae, ab antiquis dicti fuerint serpentes arboris scientiae boni et mali.
[13.] Quoniam per sensualia intelliguntur res sensibus corporis objectae, et per sensus illos haustae, sequitur,13. Quod homo per sensualia communicet cum mundo, et per rationalia supra illa cum caelo. [14.] 14. Quod sensualia subministrent talia e mundo naturali, quae inserviunt interioribus mentis in mundo spirituali. [15.] 15. Quod sint sensualia subministrantia intellectui, et quod haec sint varia naturalia quae vocantur physica, et quod sint sensualia subministrantia voluntati, et quod haec sint jucunda sensuum et corporis. [16.] 16. Quod nisi cogitatio a sensualibus elevatur, homo parum sapiat: quod homo sapiens supra sensualia cogitet; et quod cum cogitatio supra sensualia elevatur, in lumen clarius veniat, et tandem in lucem caeli; inde homini perceptio veri, quae proprie est intelligentia. [17.] 17. Quod elevatio mentis supra sensualia, et abductio ab illis, antiquis nota fuerit. [18.] 18. Quod si sensualia ultimo loco sunt, per illa aperiatur via pro intellectu, ac elimentur vera per modum extractionis; at quod si sensualia primo loco sunt, per illa claudatur illa via, et homo non videat vera nisi sicut in nimbo, aut sicut in nocte. [19.] 19. Quod sensualia apud hominem sapientem ultimo loco sint, et subjecta interioribus; at quod apud hominem insipientem primo loco sint, et dominantia: hi sunt qui proprie dicuntur Sensuales. [20.] 20. Quod apud hominem sint sensualia communia cum bestiis, et quod sint sensualia non communia cum illis. Quod quantum quis cogitat supra sensualia, tantum sit homo; sed quod nemo possit cogitare supra sensualia, et videre vera ecclesiae, nisi agnoscat Deum, et vivat secundum praecepta Ipsius; nam Deus elevat et illustrat.
 
(2) 直訳〔新しいエルサレム4550がほんの少し似ている〕
402. (vi.) De mere Naturali et Sensuali Homine.― (6) 単に自然的で、感覚的な人について――
Quoniam pauci sciunt, quinam intelliguntur per sensuales homines, et quales illi sunt, et tamen interest scire, quare describentur. わずかに知られている(ほとんど知られていない)ので、だれが感覚的な人によって意味されるか、また彼らがどのようであるか、またそれでも知ることは重要である、それゆえ、述べられる。
1. Is sensualis homo dicitur, qui omnia judicat ex sensibus corporis, et qui nihil credit nisi quod oculis videre et manibus tangere potest, haec dicens esse aliquid, reliqua rejiciens: 1. 彼は感覚的な人と言われる、その者はすべてのものを身体の感覚から判断を下す、またその者は決して信じない目で見ること、また手で触ることができるものでないなら、これらは何らかのものであることを言って、残りのものは、退けて。
quare sensualis homo est infime naturalis homo. それゆえ、感覚的な人は最低に自然的な人である。
[2.] 2. Quod interiora mentis ejus, quae vident ex luce caeli, clausa sint, ut ibi nihil veri, quod caeli et ecclesiae est, videat, quoniam cogitat in extremis, et non interius ex aliqua luce spirituali. [2] 2. 彼の心の内的なものは、それは天界の光(ルークス)から見る、閉ざされている、そこに何も真理の〔ものを見ない〕ように、それは天界と教会のものである、見る(見ない)、最低のものの中で考えるので、また内的に〔考え〕ない、何らかの霊的な光から。
[3.] 3. Et quoniam in crasso lumine naturali est, interius est contra illa quae caeli et ecclesiae sunt, et tamen exterius potest loqui pro illis, ardenter secundum dominationem per illa. [3] 3. また、自然的な粗野な(鈍い)(ルーメン)の中にいるので、内的にそれらと対立している、それらは天界と教会のものである、また外的にそれらのために話すことができる、それらによって支配にしたがって(と一致して)☆熱心に。
「支配と一致して」は、このままでは言葉足らずのようです。自分が支配することに一致する(=役立つ)ら、熱心に話す、ということです。
[4.] 4. Quod sensuales homines ratiocinentur acriter et solerter, quia cogitatio illorum est tam prope loquelam, ut paene in illa, et sicut in labiis; [4] 4. 感覚的な人は鋭く、また巧みに推論する、彼らの思考はこれほどに話すことに近い、まったくその〔話すことの〕中にあるように☆、また唇の中にのように。
すなわち、「次から次へよどみなく話し、何も考えないで、まるで、(頭からでなく)口から話している」
et quia in loquela ex sola memoria ponunt omnem intelligentiam. また話すことの中に、記憶だけからすべての知性を置くからである。
[5.] 5. Quod quidam ex illis confirmare possint quicquid volunt, et dextre falsa; [5] 5. 彼らからのある者は、何でも欲するものを、証明(論証)できる、また巧妙に虚偽を。
et quod post confirmationem credant vera esse: また、証明(論証)の後、真理であることを信じる。
sed quod ex fallaciis sensuum ratiocinentur et confirment, a quibus captatur et persuadetur vulgus. しかし、感覚の欺きから推論する、また証明(論証)する、それらにより大衆は捕えられる、また納得させられる。
[6.] 6. Quod sensuales homines astuti sint, et malitiosi prae reliquis. [6] 6. 感覚的な人は、詐欺的である、また悪意を持っている、他の者よりも。
[7.] 7. Quod interiora mentis eorum sint foeda et spurca, quoniam per illa communicant cum infernis. [7] 7. 彼らの心の内的なものは不潔である、また汚れている、それ(心)通して地獄と伝達(交通)ているので。
[8.] 8. Quod illi, qui in infernis sunt, sensuales sint, et eo plus, quo profundius: [8] 8. 彼らは、その者は地獄の中にいる、感覚的である、また〔その地獄が〕深ければ深いほどますます〔感覚的である〕。
quodque sphaera spirituum infernalium se conjungat cum sensualibus hominis a tergo. そして、地獄の霊のスフィアが人間の感覚的なものに背後から(それ自体を)合させている。
[9.] 9. Quoniam sensuales homines non vident aliquod genuinum verum in luce, sed ratiocinantur et altercantur de omni re, num ita sit, et hae altercationes audiuntur extra illos sicut stridores dentium, qui in se spectati sunt collisiones falsorum inter se, et quoque falsi et veri, patet quid significatur per "stridorem dentium" in Verbo: [9] 9. 感覚的な人は、何らかの本物の真理を光の中で見ない、しかしすべての事柄について推論し、また論争するので、そのようであるかどうか、またこの論争は彼らの外から歯ぎしりのように聞かれる、それは本質的に自分たちの間の虚偽の衝突である、そしてまた虚偽と真理の、みことばの中の「歯ぎしり」によって何が意味されるか明らかである。
causa est, quia ratiocinatio ex fallaciis sensuum correspondet dentibus. 理由がある、感覚の欺きからの誤まった推論は歯に対応するからである。
[10.] 10. Quod docti et eruditi, qui se in falsis profunde confirmaverunt, et plus qui contra vera Verbi, prae aliis sensuales sint, tametsi coram mundo non tales apparent. [10] 10. 学識のある者と博識な者(教育のある者)は、その者は虚偽(の中に)深く確信した、またさらにその者はみことばの真理に対抗した、他の者よりも感覚的である、それでも世の前でそのような者でなく見られる。
Quod haeretica imprimis profluxerint a talibus qui sensuales fuerunt. 異端は、特にこのような者から発した、その者は感覚的であった。
[11.] 11. Quod hypocritae, dolosi, voluptuosi, adulteri, avari, quoad plurimam partem sensuales sint. [11] 11. 偽善者、狡猾な者、快楽にふける者、姦淫者、貪欲な者は、大部分に関して感覚的である。
[12.] 12. Quod illi qui ratiocinati sunt ex solis sensualibus, et contra genuina vera Verbi et inde ecclesiae, ab antiquis dicti fuerint serpentes arboris scientiae boni et mali. [12] 12. 彼らは、その者は感覚的なものだけから、推論する、またみことばとここから教会の本物の真理に反して、古代人により善悪の知識の木のヘビと言われてきた。
[13.] Quoniam per sensualia intelliguntur res sensibus corporis objectae, et per sensus illos haustae, sequitur,― [13] 感覚的なものによって、身体の感覚の対象の事柄が意味されるので、またそれらの感覚によって取り入れた(吸収された)ものが、続けられる――
13. Quod homo per sensualia communicet cum mundo, et per rationalia supra illa cum caelo. 13. 人間は感覚的なものを通して世と伝達(交通)する、またその上方の理性的なものを通して天界と。
[14.] 14. Quod sensualia subministrent talia e mundo naturali, quae inserviunt interioribus mentis in mundo spirituali. [14] 14. 感覚的なものは、このようなものを自然界から供給する(与える)、それらは霊界の中で心の内的なものに仕える(役立つ)
[15.] 15. Quod sint sensualia subministrantia intellectui, et quod haec sint varia naturalia quae vocantur physica, et quod sint sensualia subministrantia voluntati, et quod haec sint jucunda sensuum et corporis. [15] 15. 感覚的なものが理解力に供給する(与える)ものがあること、またこれらはいろいろな自然的なものである、それらは物質的なもの、また感覚的なものが意志に供給する(与える)ものがあること、またこれらは感覚と身体の快さである。
[16.] 16. Quod nisi cogitatio a sensualibus elevatur, homo parum sapiat: [16] 16. 思考が感覚的なものから高揚されていないなら、人間はほとんど賢明でない。
quod homo sapiens supra sensualia cogitet; 賢明な人☆は、感覚的なものを超えて考える。
雑感です。かの有名な「ホモサピエンス」の言葉がどこかででてくるだろう、と思っていたら、ここに出てきました。通常の意味は「知恵のある人」であり、動物分類上、現生人類の属する種の学名です。
et quod cum cogitatio supra sensualia elevatur, in lumen clarius veniat, et tandem in lucem caeli; また、思考が感覚的なものを超えて高揚されているとき、明るい光の中にやって来る、また最後に天界の光の中に。
inde homini perceptio veri, quae proprie est intelligentia. ここから、人間に真理の知覚が〔ある〕、それは正しく(正確に)知性である。
[17.] 17. Quod elevatio mentis supra sensualia, et abductio ab illis, antiquis nota fuerit. [17] 17. 感覚的なものを超えて心の高揚は、またそれらからの離脱は、古代人によく知られていた。
[18.] 18. Quod si sensualia ultimo loco sunt, per illa aperiatur via pro intellectu, ac elimentur vera per modum extractionis; [18] 18. もし、感覚的なものが最後の場所にあるなら、それによって理解のための道が開かれる、そして抽出(引き出すこと)の方法によって真理が引き出される(抽出される)こと
at quod si sensualia primo loco sunt, per illa claudatur illa via, et homo non videat vera nisi sicut in nimbo, aut sicut in nocte. しかし、もし感覚的なものが最初の場所にあるなら、それによってその道は閉ざされる、また人間は真理を見ないこと、もやの中にのようにでないなら、または夜の中にのように。
[19.] 19. Quod sensualia apud hominem sapientem ultimo loco sint, et subjecta interioribus; [19] 19. 感覚的なものは、賢明な人間のもとで最後の場所にある、また内的なものに従属させられる。
しかし、愚かな人間のもとで最初の場所にあり、また支配する――
hi sunt qui proprie dicuntur Sensuales. これらの者である、その者は正しく(正確に)「感覚的な者」と呼ばれる。
[20.] 20. Quod apud hominem sint sensualia communia cum bestiis, et quod sint sensualia non communia cum illis. [20] 20. 人間のもとに獣と共通の感覚的なものがあること、またそれと共通でない感覚的なものがあること。
Quod quantum quis cogitat supra sensualia, tantum sit homo; どれだけ、だれかが感覚的なものを超えて考えるか〔によって〕、それだけ人間であること。
sed quod nemo possit cogitare supra sensualia, et videre vera ecclesiae, nisi agnoscat Deum, et vivat secundum praecepta Ipsius; しかし、だれも感覚的なものを超えて考えることができないこと、また教会の真理を見ること、神を認めないなら、またその方の戒めにしたがって生きないなら。
nam Deus elevat et illustrat. なぜなら、神が高揚させ、また照らすからである。
 
(3) 訳文
402. (6) 単に自然的で、感覚的な人について――
 だれが感覚的な人によって意味されるか、また彼らがどのようであるか、ほとんど知られていないので、またそれでも知ることは重要であり、それゆえ、述べられる。
1. すべてのものを身体の感覚から判断を下し、目で見、手で触ることができるものでないなら、これらは何らかのものであると言って、残りのものは退けて、決して信じない者は感覚的な人と言われる――それゆえ、感覚的な人は最低に自然的な人である。
[2] 2. 天界の光(ルークス)から見る彼の心の内的なものは、閉ざされていて、そこに天界と教会のものである真理を何も見ない、最低のものの中で考えるかたであり、また何らかの霊的な光から内的に考えない。
 [3] 3. また、自然的な粗野(ルーメン)の中にいるので、内的に天界と教会のものと対立している、またそれらによって支配と一致するなら、外的にそれらのために熱心に話すことができる。
 [4] 4. 感覚的な人は鋭く、また巧みに推論する、彼らの思考は、まったくその〔話すことの〕中にあるように☆、また唇の中にのように、これほどに話すことに近い。また話すことの中に、記憶だけからすべての知性を置くからである。
 [5] 5. 彼らからのある者は、何でも欲するものを、また巧妙に虚偽を論証できる。また、論証の後、真理であることを信じる――しかし、感覚の欺きから推論し、論証し、それらにより大衆は捕えられ、納得させられる。
[6] 6. 感覚的な人は、他の者よりも詐欺的であり、また悪意を持っている。
 [7] 7. 彼らの心の内的なものは不潔であり、汚れている、その心を通して地獄と伝達ているからである。
 [8] 8. 地獄の中にいる者は感覚的であり、〔その地獄が〕深ければ深いほどますます〔感覚的である〕。そして、地獄の霊のスフィアが人間の感覚的なものに背後から合している。
 [9] 9. 感覚的な人は、何らかの本物の真理を光の中で見ない、しかしすべての事柄について推論し、またそのようであるかどうか論争するので、この論争は彼らの外から歯ぎしりのように聞かれ、それは本質的に自分たちの間の虚偽の、そしてまた虚偽と真理の衝突であり、〔ここから〕みことばの中の「歯ぎしり」によって何が意味されるか明らかである――その理由は、感覚の欺きからの誤まった推論が歯に対応するからである。
 [10] 10. 偽を深く確信した学識のある者と教育のある者は、さらにまた、みことばの真理に反抗した者は、他の者よりも感覚的である、それでも世の前でそのような者でなく見られる。
 異端は、特に、感覚的であったような者から生じた。
 [11] 11. 偽善者、狡猾な者、快楽にふける者、姦淫者、貪欲な者は、大部分に関して感覚的である。
 [12] 12. 彼らは、その者は感覚的なものだけから、またみことばとここから教会の本物の真理に反して推論する者は、古代人により善悪の知識の木のヘビと言われてきた。
 [13] 感覚的なものによって、身体の感覚の対象の事柄が、またそれらの感覚によって取り入れたものが意味されるので、続けられる――
13. 人間は感覚的なものを通して世と、またその上方の理性的なものを通して天界と伝達(交通)する。
 [14] 14. 感覚的なものは、霊界の中で心の内的なものに仕えるようなものを自然界から与える
 [15] 15. 感覚的なものが理解力に与えるものがあり、これらは物質的なものである自然的ないろいろなものである、また感覚的なものが意志に与えるものがあり、これらは感覚と身体の快さである。
 [16] 16. 思考が感覚的なものから高揚されていないなら、人間はほとんど賢明でない――賢明な人は、感覚的なものを超えて考える。また、思考が感覚的なものを超えて高揚されているとき、明るい光の中に、また最後に天界の光の中にやって来る。ここから、人間に真理の知覚がある、それはまさしく知性である。
[17] 17. 感覚的なものを超える心の高揚は、またそれらからの離脱は、古代人によく知られていた。
 [18] 18. もし、感覚的なものが最後の場所にあるなら、それによって理解のための道が開かれ、そして抽出法によって真理が引き出される。しかし、もし感覚的なものが最初の場所にあるなら、それによってその道は閉ざされ、また人間は、もやの中にのように、または夜の中にのようにでないなら真理を見ない。
 [19] 19. 感覚的なものは、賢明な人間のもとで最後の場所にあり、内的なものに従属させられる。しかし、愚かな人間のもとで最初の場所にあり、支配する――これらの者がまさしく「感覚的な者」と呼ばれる。
 [20] 20. 人間のもとに獣と共通の感覚的なものがあり、それと共通でない感覚的なものがある。
だれかが感覚的なものを超えて考えれば考えるほど、それだけ人間である。しかし、神を認め、その方の戒めにしたがって生きないなら、だれも感覚的なものを超えて考えること、教会の真理を見ることができない。なぜなら、神が高揚させ、また照らすからである。

コメントを残す