(1) 原文
393. Constans veritas est, quod fides et charitas non possint separari, ut homini vita spiritualis sit, et inde salus. Quod ita sit, cadit ex se in intellectum cujusvis hominis, etiam non expolitum per talenta et minas eruditionis. Quis non ex interiore quadam perceptione videt, et inde ex intellectu assentit, dum audit aliquem dicentem, quod qui bene vivit, et recte credit, salvetur? Et quis non ex intellectu rejicit, sicut grumum incidentem in oculum, dum audit, quod qui recte credit, et non bene vivit, etiam salvetur? quoniam ex interiore perceptione tunc illico in cogitationem incidit, Quomodo potest quis recte credere dum non bene vivit? et quid tunc credere nisi figura pictae fidei, et non aliqua imago viva ejus? Similiter, si quis audiret, quod qui bene vivit, tametsi non credit, salvetur, annon intellectus dum hoc volvit et revolvit, seu versat, videt, percipit et cogitat, quod nec hoc cohaereat, quoniam bene vivere est a Deo? omne enim bonum, quod in se bonum est, a Deo est. Quid tunc est bene vivere et non credere, nisi sicut lutum in manu figuli, quod non formabile est ad aliquod vas usus in regno spirituali, sed modo in regno naturali? Et praeterea, quis non videt contradictionem in duobus illis, nimirum in hoc, quod salvetur qui credit et non bene vivit, tum in hoc, quod salvetur qui bene vivit et non credit? Nunc quia bene vivere, quod est charitatis, hodie scitur et non scitur, scitur quid naturaliter bene vivere, et non scitur quid spiritualiter bene [1]vivere, ideo de hoc, quia est charitatis, transigetur, quod distincte fiet in serie per articulos.
@1 vivere pro “vicere”
(2) 直訳
393. Constans veritas est, quod fides et charitas non possint separari, ut homini vita spiritualis sit, et inde salus. 不変の真理である、信仰と仁愛が分離されることができないこと、人間に霊的ないのちがあり、またここから救いがあるために。
Quod ita sit, cadit ex se in intellectum cujusvis hominis, etiam non expolitum per talenta et minas eruditionis. そのようであることは、それ自体からそれぞれの人間の理解力の中に落ち込む、さらにまた磨かれたものなしに、学問のタラントとミナ☆によって。
☆ ミナはタラントの60分の1の(重さと)貨幣の単位。労務者一人の100日分の労賃。
Quis non ex interiore quadam perceptione videt, et inde ex intellectu assentit, dum audit aliquem dicentem, quod qui bene vivit, et recte credit, salvetur? だれが、ある種の内的な知覚から見ないか、またそれゆえ、理解力から同意する☆?、ある者が言うことを聞く時、「善く生き、また正しく信じるものが救われる」こと。
☆ このassentitは「何」なのかよくわかりません。
Et quis non ex intellectu rejicit, sicut grumum incidentem in oculum, dum audit, quod qui recte credit, et non bene vivit, etiam salvetur? また、だれが理解力から退けないか? 目の中に落ち込んだほこりのように、聞く時、「正しく信じ、また善く生きない者が救われること」。
quoniam ex interiore perceptione tunc illico in cogitationem incidit, Quomodo potest quis recte credere dum non bene vivit? 内的な知覚から、その時、直ちに、思考の中に落ち込むからである、「どのように、正しく信じることができるのか? 善く生きない時」。
et quid tunc credere nisi figura pictae fidei, et non aliqua imago viva ejus? また、その時、信じることは何か、信仰の絵画の像(形)でないなら、またその何らかの生きている像でないなら?
Similiter, si quis audiret, quod qui bene vivit, tametsi non credit, salvetur, annon intellectus dum hoc volvit et revolvit, seu versat, videt, percipit et cogitat, quod nec hoc cohaereat, quoniam bene vivere est a Deo? 同様に、もし、だれかが聞くなら、「善く生きる、それでも信じない者が、救われること」、理解力は、このことを思案し、またかきまわし☆、すなわち、熟考し、見る、知覚する、また考えるないか? このことは首尾一貫しない(筋が立たない)こと、善く生きることは神からであるので。
☆ 回転させ(volvit)再び回転させる(revolvit)、すなわち、「何度も考える」ことです。
omne enim bonum, quod in se bonum est, a Deo est. というのは、すべての善は、それは本質的に善である、神からであるから。
Quid tunc est bene vivere et non credere, nisi sicut lutum in manu figuli, quod non formabile est ad aliquod vas usus in regno spirituali, sed modo in regno naturali? その時、善く生き、また信じいないことは何か? 陶器師の手の中の粘土のようでないなら、それは何らかの容器に形作られない、霊的な王国の中の役立ちの、しかし、単に自然的な王国の中の。
Et praeterea, quis non videt contradictionem in duobus illis, nimirum in hoc, quod salvetur qui credit et non bene vivit, tum in hoc, quod salvetur qui bene vivit et non credit? またさらに、だれがそれらの二つのことの中に矛盾を見ないか、確かに、このことの中に、信じ、また善く生きない者が救われること、なおまたこのことの中に、善く生き、また信じない者が救われること?
Nunc quia bene vivere, quod est charitatis, hodie scitur et non scitur, scitur quid naturaliter bene vivere, et non scitur quid spiritualiter bene [1]vivere, ideo de hoc, quia est charitatis, transigetur, quod distincte fiet in serie per articulos. さて、善く生きることが、それは仁愛のもの〔仁愛に生きる〕である、今日、知られ、知られていないので、善く生きることが何か自然的に知られている、また善く生きることが何か霊的に知られていない、それゆえ、このことについて、〔それは〕仁愛のものであるので、取り上げられる(扱われる)、別々に行なわれる、~の内に、節によって。
@1 vivere pro “vicere” 注1 「vicere」の代わりにvivere
(3) 訳文
393. 人間に霊的ないのちがあり、またここから救いがあるために、信仰と仁愛が分離されることができないことは不変の真理である。
そのようであることは、それ自体から、さらにまた学問のタラントとミナ☆によって磨かれたものなしにそれぞれの人間の理解力の中に落ち込む。
ある者が、「善く生き、また正しく信じるものが救われる」と言うことを聞く時、ある種の内的な知覚から、だれが見ないか、またそれゆえ、理解力から同意しないか?
また、「正しく信じ、また善く生きない者が救われること」を聞く時、目の中に落ち込んだほこりのように、だれが理解力から退けないか? 内的な知覚から、その時、直ちに、思考の中に落ち込むからである、「善く生きない時、どのように正しく信じることができるのか?」。また、その時、信じることは、信仰の絵画の形でないなら、またその何らかの生きている像でないなら何なのか?
同様に、もし、だれかが、「善く生き、それでも信じない者が救われること」を聞くなら、理解力によって、このことを思案し、また再び思案し、すなわち、熟考し、このことは善く生きることは神からであるので、筋が立たない、と見、知覚し、考えるのではないか? というのは、本質的に善であるすべての善は神からであるから。
その時、善く生き、また信じいないことは陶器師の手の中の粘土のようでないなら何なのか? それは霊的な王国の中の役立ちの何らかの容器に形作られない、しかし、単に自然的な王国の中のものである。
またさらに、だれがそれらの二つのことの中に、確かに、信じ、また善く生きない者が救われることの中に、なおまた、善く生き、また信じない者が救われることの中に矛盾を見ないか?
さて、善く生きること、それは仁愛に生きることが今日、知られ、知られていないので、〔すなわち〕善く生きることが自然的に知られ、善く生きることが霊的に知られていないので、それゆえ、このことについて、〔それは〕仁愛のものであるので、別々に〔されて〕、続く節によって扱われる。
☆ ミナはタラントの60分の1の(重さと)貨幣の単位。労務者一人の100日分の労賃。
日: 2014年12月22日
原典講読『真のキリスト教』394
[I.]
QUOD TRES AMORES UNIVERSALES SINT,
AMORE CAELI, AMOR MUNDI, ET AMOR SUI.
三つの普遍的(全般的)な愛があること
天界への愛、世への愛(世俗愛)、また自己(への)愛(自己愛)。
(1) 原文
394. Exordium fit ex tribus his amoribus, quia sunt universales et fundamentales omnium, et quia charitas commune habet cum unoquovis ex illis: nam per Amorem Caeli intelligitur amor in Dominum, et quoque amor erga proximum, et quia uterque ille spectat usum ut finem, vocari potest amor usuum. Amor Mundi non solum est amor opum et possessionum, sed etiam amor omnium quae mundus suppeditat, et delectat sensus corporis, ut pulchritudo oculos, harmonia aures, fragrantia nares, lautitiae linguam, mulcimina cutem; tum etiam, decori amictus, commodae habitationes, consortia, ita omnes jucunditates ex his, et ex pluribus aliis objectis. Amor Sui non solum est amor honoris, gloriae, famae, eminentiae, sed etiam amor merendi et ambiendi functiones, et sic regnandi super alios. Quod charitas commune cum unoquovis ex tribus illis amoribus habeat, est quia charitas in se spectata est amor usuum; charitas enim vult proximo facere bonum (et bonum est idem cum usu), et quisque ex illis amoribus usus spectat ut suos fines, amor caeli usus spirituales, amor mundi usus naturales qui nuncupari possunt civiles, et amor sui usus corporeos, qui etiam nuncupari possunt domestici pro se et suis.
(2) 直訳
394. Exordium fit ex tribus his amoribus, quia sunt universales et fundamentales omnium, et quia charitas commune habet cum unoquovis ex illis: 始まりになる、これらの三つの愛から、〔それらは〕すべてのものの普遍的(一般的)なまた根本的なものであるので、また仁愛は共通に持つので、それらからのそれぞれのものと。
nam per Amorem Caeli intelligitur amor in Dominum, et quoque amor erga proximum, et quia uterque ille spectat usum ut finem, vocari potest amor usuum. なぜなら、天界への愛によって、主への愛が、そしてまた、隣人に対する愛が意味されるから、またそれらの両方が目的として役立ちを眺めるから、役立ちの愛と呼ばれることができる。
Amor Mundi non solum est amor opum et possessionum, sed etiam amor omnium quae mundus suppeditat, et delectat sensus corporis, ut pulchritudo oculos, harmonia aures, fragrantia nares, lautitiae linguam, mulcimina cutem; 世への愛は、富と財産の愛だけでなく、しかしさらにまたすべての愛〔である〕、それらを世が与える(提供する)、また身体の感覚を楽しませる、例えば(~のように)、美は目を、調和する音は耳を、芳香は鼻を、おいしいものは舌を、愛撫が皮膚を。
tum etiam, decori amictus, commodae habitationes, consortia, ita omnes jucunditates ex his, et ex pluribus aliis objectis. さらにまた、美しさが衣服が、有益さが住まいが、交わり(社交)が、これらからこのようにすべての快さが、また他の対象の多くのものから。
Amor Sui non solum est amor honoris, gloriae, famae, eminentiae, sed etiam amor merendi et ambiendi functiones, et sic regnandi super alios. 自己への愛は、名誉への、称賛(栄光)への、名声への、卓越する愛だけでない、しかしさらにまた役目を成し遂げ、また得ようとする愛である、またこのように他の者の上に支配する。
Quod charitas commune cum unoquovis ex tribus illis amoribus habeat, est quia charitas in se spectata est amor usuum; 仁愛が共通にそれらの三つの愛からのそれぞれのものと持つことは、本質的に眺められた仁愛は役立ちの愛であるからである。
charitas enim vult proximo facere bonum (et bonum est idem cum usu), et quisque ex illis amoribus usus spectat ut suos fines, amor caeli usus spirituales, amor mundi usus naturales qui nuncupari possunt civiles, et amor sui usus corporeos, qui etiam nuncupari possunt domestici pro se et suis. というのは、仁愛は隣人に役立ちを行なうことを欲するから(また善は役立ちと同じものである)、またそれらの愛からのそれぞれのものは自分の目的として役立ちを眺める、天界への愛は霊的な役立ちを〔眺める〕、世への愛は自然的な役立ちを、それは市民的なもの〔役立ち〕と呼ばれることができる、また自己への愛は身体的な役立ちを、それもまた家事のもの〔役立ち〕と呼ばれることができる、自分自身と自分のもの〔家族〕のための。
(3) 訳文
394. これらの三つの愛はすべての愛の普遍的で根本的なものであり、また仁愛はそれらからのそれぞれの愛に共通するので、〔これらから考察を〕始める――なぜなら、天界への愛によって、主への愛が、そしてまた、隣人に対する愛が意味され、またそれらの両方が目的として役立ちを眺め、役立ちの愛と呼ばれることができるからである。
世への愛は、富と財産の愛だけでなく、しかしまた世が与え、また身体の感覚を楽しませる、例えば、美が目を、調和する音が耳を、芳香が鼻を、おいしいものが舌を、愛撫が皮膚を、さらにまた、美しい衣服が、有益な住まいが、社交が、これらからこのようにすべての快さを、また他の対象の多くのものから楽しむすべての愛である。
自己への愛は、名誉、称賛、名声、卓越への愛だけでなく、しかしまた役目を成し遂げ、また得ようとする愛であり、またこのように他の者の上に支配しようとする愛である。
仁愛がそれらの三つの愛からのそれぞれのものに共通するのは、仁愛は本質的に眺められたとき役立ちへの愛であるからである。というのは、仁愛は隣人に役立ちを行なうことを欲するからである(また善は役立ちと同じものである)。それらの愛からのそれぞれのものは自分の目的として役立ちを眺めており、天界への愛は霊的な役立ちを、世への愛は自然的な役立ちを眺め、これは市民的な役立ちと呼ばれることができ、また自己への愛は身体的な役立ちを眺め、これはまた自分自身と自分のもの〔家族〕のための、家事の役立ちと呼ばれることができる。
原典講読『真のキリスト教』395
(1) 原文
395. Quod tres illi amores sint in unoquovis homine a creatione et inde nativitate, et quod dum rite subordinati sunt, perficiant hominem, et dum non rite, pervertant illum, in sequente articulo demonstrabitur. Hic solum memorare licet, quod tres illi amores tunc rite subordinati sint, quando amor caeli facit caput, amor mundi pectus et ventrem, et amor sui pedes et plantas. Mens humana distincta est in tres regiones, ut supra aliquoties dictum est; homo e suprema regione spectat Deum, e secunda seu media mundum, ac e tertia seu infima semetipsum. Mens quia talis est, potest elevari et se elevare sursum, quia ad Deum et caelum, potest effundi et se effundere ad latera quaquaversum, quia in mundum et ejus naturam, et potest demitti et se demittere deorsum, quia ad terram et ad infernum. In his visus corporis aemulatur visum mentis; ille quoque potest suspicere, circumspicere, et despicere. [2.] Mens humana est sicut domus trium mansionum, inter quas est communicatio per scalas; in quarum suprema habitant angeli e caelo, in media homines in mundo, et in infima genii. Homo, in quo tres illi amores rite subordinati sunt, potest ex placito ascendere et descendere; et cum in supremam mansionem ascendit, una est cum angelis sicut angelus; et cum inde descendit in mediam, est ibi una cum hominibus sicut homo angelus; et cum ex hac ulterius descendit, est una cum geniis sicut homo mundi, et illos instruit, arguit, et domat. [3.] In homine, in quo tres illi amores rite subordinati sunt, etiam coordinati sunt ita, quod supremus amor, qui est amor caeli, sit intus in secundo, qui est amor mundi, et per hunc in tertio seu infimo, qui est amor sui; et amor qui intus est, is etiam dirigit illum qui extra est ad suum nutum: quare si amor caeli est intus in amore mundi, et per hunc in amore sui, homo agit usus in unoquovis a Deo caeli. Sunt illi tres amores in operando, sicut voluntas, intellectus et actio. Voluntas influit in intellectum, et ibi prospicit sibi media, per quae producit actionem. Sed de his videbuntur plura in sequente articulo, ubi demonstrabitur, quod tres illi amores, si rite subordinati sunt, perficiant hominem; at si non rite subordinati sunt, pervertant et invertant illum.
(2) 直訳
395. Quod tres illi amores sint in unoquovis homine a creatione et inde nativitate, et quod dum rite subordinati sunt, perficiant hominem, et dum non rite, pervertant illum, in sequente articulo demonstrabitur. それらの三つの愛は、それぞれの人間の中に創造からあること、またここから出生〔からある〕、また正しく従属されている時、人間を完成させること、また正しく〔従属されてい〕ない時、彼を逆さにする、続く章☆の中で示される(論証される)。
☆ 続く章(第8章)は「選択の自由(自由意思)について」です。
Hic solum memorare licet, quod tres illi amores tunc rite subordinati sint, quando amor caeli facit caput, amor mundi pectus et ventrem, et amor sui pedes et plantas. ここに単に話に出すことだけが許される、それらの三つの愛が正しく従属されているその時、その時、天界への愛が頭をつくる(構成する)、世への愛が胸と腹を、また自己への愛が足と足の裏を。
Mens humana distincta est in tres regiones, ut supra aliquoties dictum est; 人間の心は三つの領域の中に分かれている、上に数回言われたように。
homo e suprema regione spectat Deum, e secunda seu media mundum, ac e tertia seu infima semetipsum. 人間は最高の領域から神を眺めている、第二の、すなわち、中間の〔領域〕から世を、そして第三の、すなわち、最低の〔領域〕から自分自身を。
Mens quia talis est, potest elevari et se elevare sursum, quia ad Deum et caelum, potest effundi et se effundere ad latera quaquaversum, quia in mundum et ejus naturam, et potest demitti et se demittere deorsum, quia ad terram et ad infernum. 心はこのようなものであるので、上げられることができる、また自分自身を上方へ上げること、神と天界へ向けて〔見上げることができる〕ので、広められることができる、また自分自身をあらゆる方向の側へ広めること、世の中にまたその性質〔の中にいる〕ので、また降ろされることができる、自分自身を下方に降ろすこと、地へまた地獄へ向けて〔見ることができる〕ので。
In his visus corporis aemulatur visum mentis; これらの中で身体の視覚は心の視覚に似せされる。
ille quoque potest suspicere, circumspicere, et despicere. それ〔視覚〕もまた持ち上げることができる、見まわすこと、また見おろすこと。
[2.] Mens humana est sicut domus trium mansionum, inter quas est communicatio per scalas; [2] 人間の心は三つの階の家のようである、それらの間に階段によって連絡(交通)がある。
in quarum suprema habitant angeli e caelo, in media homines in mundo, et in infima genii. それらの最高のものの中に天界からの天使が住んでいる、中間のものの中に世の中の人間が、また最低のものの中に悪鬼が。
Homo, in quo tres illi amores rite subordinati sunt, potest ex placito ascendere et descendere; 人間は、その中にこれらの三つの愛が正しく従属されている〔とき〕、えり好み(選択)から上ることと降ることができる。
et cum in supremam mansionem ascendit, una est cum angelis sicut angelus; また最高の階に上るとき、天使と一緒である、天使のように。
et cum inde descendit in mediam, est ibi una cum hominibus sicut homo angelus; またここから中間のものに降るとき、そこに人間と一緒である、人間天使のように。
et cum ex hac ulterius descendit, est una cum geniis sicut homo mundi, et illos instruit, arguit, et domat. またここからさらに先に降るとき、悪鬼と一緒である、世の中の人間のように、また〔人間〕は彼ら〔悪鬼〕を教える、責める(ためす・誘惑する)、支配する。
[3.] In homine, in quo tres illi amores rite subordinati sunt, etiam coordinati sunt ita, quod supremus amor, qui est amor caeli, sit intus in secundo, qui est amor mundi, et per hunc in tertio seu infimo, qui est amor sui; [3] 人間の中で、その中でこれらの三つの愛が正しく従属されている〔とき〕、さらにまたこのように整えられている、最高の愛が、それは天界への愛である、第二のものの中の内部にある、それは世への愛である、またこれによって第三のもの、すなわち、最低のものの中に、それは自己への愛である。
et amor qui intus est, is etiam dirigit illum qui extra est ad suum nutum: また愛が、それは内部にある、それがまたそれを指図する、それは外部にある、自分の意のままに――
quare si amor caeli est intus in amore mundi, et per hunc in amore sui, homo agit usus in unoquovis a Deo caeli. それゆえ、もし天界の愛が世の愛の中の内部にあるなら、またこれによって自己の愛の中に、人間は天界の神からそれぞれのもの〔愛〕の中で役立ちを行なう(果たす)。
Sunt illi tres amores in operando, sicut voluntas, intellectus et actio. それらの三つの愛は働いている中にある、意志、理解力、また行動のように。
Voluntas influit in intellectum, et ibi prospicit sibi media, per quae producit actionem. 意志は理解力の中に流入する、またそこに自分自身に手段を準備する、それらによって行動を生み出す。
Sed de his videbuntur plura in sequente articulo, ubi demonstrabitur, quod tres illi amores, si rite subordinati sunt, perficiant hominem; しかし、これらについて多くのことが続く章の中に見られる、そこに示される(論証される)、それらの三つの愛が、もし正しく従属されているなら、人間を完成させること。
at si non rite subordinati sunt, pervertant et invertant illum. しかし、もし正しく従属されていないなら、彼をゆがめる、また逆さにする。
(3) 訳文
395. それらの三つの愛は、それぞれの人間の中に創造から、またここから出生からあり、また正しく従属されている時、人間を完成させ、また正しく従属されていない時、彼を逆さにすることが、続く章の中で示される。
ここでは、それらの三つの愛が正しく従属されているその時、天界への愛が頭を、世への愛が胸と腹を、また自己への愛が足と足の裏をつくることを話に出すことだけが許される。
人間の心は、前に数回言われたように、三つの領域の中に分かれている。人間は、最高の領域から神を、第二の領域、すなわち、中間の領域から世を、そして第三の領域、すなわち、最も低い領域から自分自身を眺めている。
心はこのようなものであるので、上げられること、また自分自身を上方へ、神と天界へ向けて〔見上げることができる〕ので上げることができ、また広められること、世の中にまたその性質〔の中にいる〕ので自分自身をあらゆる方向の側へ広めることができ、また降ろされること、地へまた地獄へ向けて〔見ることができる〕ので自分自身を下方に降ろすことができる。
これらの中で身体の視覚は心の視覚に似せされる。その視覚もまた、持ち上げること、見まわすこと、また見おろすことができる。
[2] 人間の心は三階建の家のようであり、それら階の間は階段によって連絡されている。その最上階に天界からの天使が、中間の階に世の中の人間が、また最も低い階に悪鬼が住んでいる。
その中の人間は、これらの三つの愛が正しく従属されているとき、上ることと降ることを選択ができる。最上階に上るとき、〔自分が〕天使のように、天使と一緒である。ここから中間の階に降るとき、そこでは人間天使のように、人間と一緒である。またここからさらに降るとき、世の中の人間のように、悪鬼と一緒であり、人間は悪鬼を教え、責め、支配する。
[3] 人間の中で、これらの三つの愛が正しく従属されているとき、さらにまた、天界への愛である最高の愛が、世への愛である第二のものの中の内部にあり、またこれによって第三のもの、すなわち、自己への愛である最も低いものの中にあるように整えられている。また内部にある愛が、その意のままに、外部にある愛を指図する――それゆえ、天界の愛が世の愛の中の内部にあり、これを通して自己の愛の中にあるなら、人間は天界の神からそれぞれの愛の中で役立ちを果たす。
それらの三つの愛は、意志、理解力、行動のように、それらの中で働いている。
意志は理解力の中に流入し、そこに手段を自分自身に準備し、それらによって行動を生み出す。
しかし、これらについて多くのことが続く章の中に見られ、そこに、それらの三つの愛が、もし正しく従属されているなら、人間を完成させる、しかし、もし正しく従属されていないなら、彼をゆがめ、逆さにすることが示される。
原典講読『真のキリスト教』396
(1) 原文
396. Verum enim vero, ut illa quae sequuntur in hoc capite, et in succedentibus de Libero Arbitrio, deque Reformatione et Regeneratione, etc., in luce rationis sistantur clare videnda, necessum est, ut praemittantur aliqua de Voluntate et Intellectu; de Bono et Vero; de Amore in genere de Amore Mundi et Amore Sui in specie; de Externo et Interno Homine; et de mere Naturali et Sensuali Homine. Haec detegentur, ne visus rationalis hominis in percipiendis illis, quae ulterius sequuntur, sit velut in nimbo, et in illo quasi currat per plateas urbis, usque dum non scit viam ad domum. Nam quid theologicum absque intellectu, et nisi hic illustretur dum legitur Verbum, quam sicut lampas in manu absque accensa candela, qualis fuit in manibus quinque virginum stultarum, quae non habebant oleum? De singulis itaque in suo ordine.
(2) 直訳
396. Verum enim vero, ut illa quae sequuntur in hoc capite, et in succedentibus de Libero Arbitrio, deque Reformatione et Regeneratione, etc., in luce rationis sistantur clare videnda, necessum est, ut praemittantur aliqua de Voluntate et Intellectu; しかしながら、それらが、それらはこの章の中に続けられる、また引き続くものの中で「選択の自由」について、そして「改心と再生」について、等々、理性の光の中で示されて、はっきりと見られるために、必要である、何らかのものがあらかじめ言われることが、〔1〕☆「意志と理解力について」。
☆ この後の記述に番号が振られているのでここにも通し番号があったほうがよいでしょう。
de Bono et Vero; 〔2〕「善と真理について」。
de Amore in genere de Amore Mundi et Amore Sui in specie; 〔3〕「愛について、全般的に、〔4〕自己愛と世俗愛について、特に(特定的に)」。
de Externo et Interno Homine; 〔5〕「外なる人と内なる人について」
et de mere Naturali et Sensuali Homine. また〔6〕「単に自然的で、感覚的な人間について」。
Haec detegentur, ne visus rationalis hominis in percipiendis illis, quae ulterius sequuntur, sit velut in nimbo, et in illo quasi currat per plateas urbis, usque dum non scit viam ad domum. これらが明かされる、人間の理性的な視覚が、それらを認めることの中で、それらはさらに先で続けられる、あたかももやの中にあるような〔ことが〕ないように、またその中で、いわば突進する、都の街路を通って、家への道を知らない時まで。
Nam quid theologicum absque intellectu, et nisi hic illustretur dum legitur Verbum, quam sicut lampas in manu absque accensa candela, qualis fuit in manibus quinque virginum stultarum, quae non habebant oleum? なぜなら、理解力なしの神学は何か、またこれが、みことばを読む時、照らされないなら、それを手の中に火をともしたろうそくなしの明かりのように、~のようになる、手の中で、五人の愚かな処女(娘)、彼女らは油を持たなかった。
De singulis itaque in suo ordine. 個々のものについて、そこで、順序正しく。
(3) 訳文
396. しかしながら、この章の中に続けられること、また引き続き、「選択の自由」、「改心と再生」、等々についての章の中で、理性の光の中で示されて、はっきりと見られるために、何らかのものがあらかじめ言われることが必要である、〔それらは〕
〔1〕意志と理解力について。
〔2〕善と真理について。
〔3〕愛について、全般的に。
〔4〕自己愛と世俗愛について、特に。
〔5〕外なる人と内なる人について。
〔6〕単に自然的で、感覚的な人間について。
人間の理性的な視覚が、さらに先で続けられるそれらを認めることの中で、あたかももやの中にあるような〔ことが〕、またその中で、いわば、都の街路を通って、家への道を知らない時まで突進することがないように、これらが明かされる。
なぜなら、理解力のない神学とは何か? また、みことばを読む時、理解力が照らされないなら、火をともしたろうそくのない明かりを手にし、油を持たなかった五人の愚かな娘のようになるからである。
そこで、〔それら〕個々のものについてその順序で〔述べよう〕。
◎ 399番で私が疑問に思った「assentit」にコメントがありました。コメントをありがとうございます。
その内容について、あまりに私の憶測となるので、疑問のままとします。繰り返しますが「意味」が異なることはないでしょう。
原典講読『真のキリスト教』397
(1) 原文
397. {*} (i.) De Voluntate et Intellectu.―1. Sunt homini binae facultates, quae faciunt vitam ejus; una vocatur voluntas et altera intellectus. Illae inter se distinctae sunt, sed ita creatae ut unum sint, et cum unum sunt vocantur mens; quare mens humana illae sunt, et omnis vita hominis ibi in principiis est, et inde in corpore. 2. Sicut omnia in universo, quae secundum ordinem sunt, se referunt ad bonum et verum, ita omnia apud hominem ad voluntatem et intellectum, nam bonum apud hominem est ejus voluntatis, ac verum apud illum est ejus intellectus; sunt enim hae binae facultates, seu hae binae vitae hominis, receptacula et subjecta illorum; voluntas est receptaculum et subjectum omnium boni, ac intellectus est receptaculum et subjectum omnium veri; bona et vera apud hominem non alibi sunt: et quia bona et vera apud hominem non alibi sunt, inde nec amor et fides sunt alibi, quoniam amor est boni et bonum est amoris, ac fides est veri et verum est fidei. 3. Voluntas et intellectus etiam faciunt spiritum hominis; nam ejus sapientia et intelligentia, et quoque ejus amor et charitas, ibi resident, et in genere ejus vita: corpus est modo obedientia. 4. Nihil magis interest scire, quam quomodo voluntas et intellectus unam mentem faciunt. Faciunt unam mentem, sicut bonum et verum faciunt unum; est enim simile conjugium inter voluntatem et intellectum, quale est inter bonum et verum: quale id conjugium est, constabit ex illis quae de bono et vero mox adducentur; nempe quod sicut bonum est ipsum Esse rei, ac verum est Existere rei inde, ita voluntas apud hominem est ipsum Esse vitae ejus, ac intellectus Existere vitae inde; nam bonum quod est voluntatis se in intellectu format, et sistit videndum.
@* (NOTA EDITORIS:-Paragraphi nunc sequentis (n. 397-402) signis citationis ab Auctore inclusi sunt. Videatur opusculum De Nova Hierosolyma (n. 28-32, 11-19, 54-61, 65-78, 36-46).
(2) 直訳〔新しいエルサレム28-32〕
397. {*} (i.) De Voluntate et Intellectu.― (1) 意志と理解力について――
1. Sunt homini binae facultates, quae faciunt vitam ejus; 1. 人間には二つの能力がある、それらは彼のいのちをつくる。
una vocatur voluntas et altera intellectus. 一つは意志と呼ばれる、またもう一つは理解力と。
Illae inter se distinctae sunt, sed ita creatae ut unum sint, et cum unum sunt vocantur mens; それらはそれ自体の間で区別される、しかし、一つのものであるように創造されている、また一つのものであるとき心と呼ばれる。
quare mens humana illae sunt, et omnis vita hominis ibi in principiis est, et inde in corpore. それゆえ、それらが人間の心である、また人間のすべてのいのちはそこに基本物質の中に、またここから身体の中にある。
2. Sicut omnia in universo, quae secundum ordinem sunt, se referunt ad bonum et verum, ita omnia apud hominem ad voluntatem et intellectum, nam bonum apud hominem est ejus voluntatis, ac verum apud illum est ejus intellectus; 2. 全世界の中のすべてのもののように、それらは秩序にしたがっている、善と真理に関係する、そのように人間のもとのすべてのものは意志と理解力に〔関係する〕、なぜなら、人間のもとの善は彼の意志ののものであるからである、そして彼のもとの真理は彼の理解力のものである。
sunt enim hae binae facultates, seu hae binae vitae hominis, receptacula et subjecta illorum; というのは、これらの二つの能力であるから、すなわち、人間のこれらの二つのいのちは、それらの容器と主体(対象)。
voluntas est receptaculum et subjectum omnium boni, ac intellectus est receptaculum et subjectum omnium veri; 意志はすべての善の容器と主体(対象)である、そして理解力はすべての善の容器と主体(対象)である。
bona et vera apud hominem non alibi sunt: 人間のもとの善と真理は他のところに存在しない。
et quia bona et vera apud hominem non alibi sunt, inde nec amor et fides sunt alibi, quoniam amor est boni et bonum est amoris, ac fides est veri et verum est fidei. また、人間のもとの善と真理は他のところに存在しないので、ここから、愛と信仰も他のところに存在しない、愛は善のもの、また善は愛のものである、そして信仰は真理のもの、また真理は信仰のものであるからである。
3. Voluntas et intellectus etiam faciunt spiritum hominis; 3. 意志と理解力もまた人間の霊をつくる。
nam ejus sapientia et intelligentia, et quoque ejus amor et charitas, ibi resident, et in genere ejus vita: なぜなら、彼の知恵と知性は、そしてまた彼の愛と仁愛は、そこに宿るからである、また全般的に彼のいのちは――
corpus est modo obedientia. 身体は単に〔意志と理解力に〕服従するものである。
4. Nihil magis interest scire, quam quomodo voluntas et intellectus unam mentem faciunt. 4. 知ること〔よりも〕さらに重要である〔ものは〕何もない、どのように意志と理解力は一つの心をつくるかよりも。
Faciunt unam mentem, sicut bonum et verum faciunt unum; 一つの心をつくる、善と真理が一つのものをつくるように。
est enim simile conjugium inter voluntatem et intellectum, quale est inter bonum et verum: というのは、意志と理解力の間の結婚に似ているから、善と真理の間のようにである――
quale id conjugium est, constabit ex illis quae de bono et vero mox adducentur; その結婚がどのようなものであるか、それらから明らかにすることができる、それらは善と真理についてじきに提示される。
nempe quod sicut bonum est ipsum Esse rei, ac verum est Existere rei inde, ita voluntas apud hominem est ipsum Esse vitae ejus, ac intellectus Existere vitae inde; すなわち、善は物事のエッセ(存在)そのものであるように、そして真理はここから物事のエキシステレ(実在)である、そのように人間のもとの意志は彼のいのちのエッセそのものである、そして理解力はここからいのちのエキシステレ。
nam bonum quod est voluntatis se in intellectu format, et sistit videndum. なぜなら、善は、それは意志のものであり、それ自体を理解力の中に形作る、また見えるものにするからである。
@* (NOTA EDITORIS:-Paragraphi nunc sequentis (n. 397-402) signis citationis ab Auctore inclusi sunt. Videatur opusculum De Nova Hierosolyma (n. 28-32, 11-19, 54-61, 65-78, 36-46). 注* (ここは脚注です) (編集者の注:――今や続けられる段落(397-402)に著者により引用のしるし☆で囲まれている。小著『新しいエルサレム』(28-32, 11-19, 54-61, 65-78, 36-46番)に見られる)。
☆ 〔初版では〕この引用符は「“」であり、これが全部の行頭に付けられています。
(3) 訳文
397. (1) 意志と理解力について――
1. 人間には、そのいのちをつくる二つの能力がある。一つは意志、もう一つは理解力とと呼ばれる。それらはそれ自体の間で区別される、しかし、一つのものであるように創造されている、また一つのものであるとき心と呼ばれる。それゆえ、それらが人間の心である、また人間のすべてのいのちはそこに基本物質の中に、またここから身体の中にある。
2. 秩序にしたがっている全世界の中のすべてのものが善と真理に関係するように、そのように人間のもとのすべてのものは意志と理解力に〔関係する〕、なぜなら、人間のもとの善は彼の意志ののものであり、そして彼のもとの真理は彼の理解力のものであるからである。というのは、これらの二つの能力は、すなわち、人間のこれらの二つのいのちは、それらの容器と主体(対象)であるから。意志はすべての善の容器と主体であり、そして理解力はすべての善の容器と主体である。人間のもとの善と真理は他のところに存在しない――また、人間のもとの善と真理は他のところに存在しないので、ここから、愛と信仰も他のところに存在しない。愛は善のもの、善は愛のものであり、そして信仰は真理のもの、真理は信仰のものであるからである。
3. 意志と理解力もまた人間の霊をつくる。なぜなら、その知恵と知性は、そしてまたその愛と仁愛は、また全般的にそのいのちは、そこに宿るからである――身体は単に〔意志と理解力に〕服従するものである。
4. どのように意志と理解力は一つの心をつくるかを知ることよりもさらに重要であることは何もない。〔それらは〕善と真理が一つのものをつくるように一つの心をつくる。というのは、意志と理解力の間に、善と真理の間のような結婚に似たものがあるからである――その結婚がどのようなものであるかは、善と真理についてじきに提示されるものから明らかにすることができる。すなわち、善は物事のエッセ(存在)そのものであり、そして真理はここから物事のエキシステレ(実在)であるように、そのように人間のもとの意志は彼のいのちのエッセそのもの、そして理解力はここからいのちのエキシステレである。なぜなら、意志のものである善は、それ自体を理解力の中に形作り、見えるものにするからである。