(1) 原文
398. (ii.) De Bono et Vero.―[1.] Omnia in Universo, quae sunt in Divino ordine, se referunt ad bonum et verum; nihil datur in caelo, et nihil in mundo, quod non ad duo illa se refert; causa est, quia utrumque, tam bonum quam verum, procedit a Deo, a quo omnia. [2.] 2. Inde patet, quod necessarium sit homini, ut sciat quid bonum et quid verum, et quomodo unum spectat alterum, et quomodo unum conjungitur alteri, maxime autem necessarium est homini ecclesiae; nam sicut omnia caeli se referunt ad bonum et verum, ita quoque omnia ecclesiae, quia bonum et verum caeli sunt quoque bonum et verum ecclesiae. [3.] 3. Secundum Divinum ordinem est, ut bonum et verum conjuncta sint, et non separata, ita ut sint unum et non duo; conjuncta enim procedunt a Deo, et conjuncta sunt in caelo, et ideo conjuncta erunt in ecclesia. Conjunctio boni et veri vocatur in caelo conjugium caeleste, nam in hoc conjugio sunt omnes qui ibi. Inde est quod in Verbo caelum comparetur conjugio, et quod Dominus dicatur Sponsus et Maritus, caelum autem Sponsa et Uxor, similiter ecclesia; quod caelum et ecclesia ita dicantur, est quia illi qui ibi, recipiunt Divinum Bonum in veris. [4.] 4. Omnis intelligentia et sapientia, quae est angelis, est ex illo conjugio, et non aliqua ex bono separato a vero, nec a vero separato a bono. Simile est hominibus ecclesiae. [5.] 5. Quoniam conjunctio boni et veri est instar conjugii, patet quod bonum amet verum, et vicissim verum amet bonum, et quod unum desideret cum altero conjungi. Homo ecclesiae, cui non talis amor est et tale desiderium, non est in conjugio caelesti; ita non est in illo adhuc ecclesia, quoniam conjunctio boni et veri facit ecclesiam. [6.] 6. Bona sunt multiplicia: in genere est bonum spirituale, et bonum naturale, ac utrumque conjunctum in genuino bono morali. Sicut sunt bona, ita sunt vera; quia vera sunt boni, et sunt formae boni. [7.] 7. Sicut est cum bono et vero, ita ex opposito est cum malo et falso; quod [1]nempe sicut omnia in universo quae sunt secundum Divinum ordinem se referunt ad bonum et verum, ita omnia quae sunt contra Divinum ordinem se referant ad malum et falsum: tum quod sicut bonum amat conjungi vero, ita malum amet conjungi falso, et vicissim: ut et, sicut omnis intelligentia et sapientia nascitur ex conjunctione boni et veri, ita omnis insania et stultitia ex conjunctione mali et falsi. Conjunctio mali et falsi interius spectata non est conjugium, sed adulterium. [8.] 8. Ex eo, quod malum et falsum sint opposita bono et vero, patet quod verum non conjungi possit malo, nec bonum falso mali; si verum adjungitur malo, non amplius fit verum, sed falsum, quia falsificatum; et si bonum adjungitur falso mali, non amplius fit bonum, sed malum, quia adulteratum. At falsum non mali potest conjungi bono. [9.] 9. Nemo, qui in malo et inde falso est ex confirmatione et vita, potest scire quid bonum et verum, quoniam malum suum credit esse bonum, et inde falsum suum credit esse verum; at omnis qui in bono et inde vero est ex confirmatione et vita, potest scire quid malum et falsum. Causa est, quia omne bonum et ejus verum in sua essentia est caeleste, omne autem malum et inde falsum est in sua essentia infernale; ac omne caeleste est in luce, et omne infernale in tenebris.
@1 nempe pro “namque” (vide opusculum De Nova Hierosolyma, n. 17).
(2) 直訳〔新しいエルサレム11-19〕
398. (ii.) De Bono et Vero.― (2) 善と真理について――
[1.] Omnia in Universo, quae sunt in Divino ordine, se referunt ad bonum et verum; [1] 全世界の中のすべてのものは、それらは神的な摂理にしたがっている、善と真理に関係する。
nihil datur in caelo, et nihil in mundo, quod non ad duo illa se refert; 何も天界の中に存在しない、また何も世の中に、それら二つのものに関係しないものは。
causa est, quia utrumque, tam bonum quam verum, procedit a Deo, a quo omnia. 理由がある、両方とも、善も真理も、神から発出するからである、その方からすべてのものが。
[2.] 2. Inde patet, quod necessarium sit homini, ut sciat quid bonum et quid verum, et quomodo unum spectat alterum, et quomodo unum conjungitur alteri, maxime autem necessarium est homini ecclesiae; [2] 2. ここから明らかである、人間に必要であること、何が善かまた何が真理か知ること(ut)、またどのように一方がもう一方を眺めているか、またどのように一方がもう一方に結合されているか、けれども最も教会の人間に必要である。
nam sicut omnia caeli se referunt ad bonum et verum, ita quoque omnia ecclesiae, quia bonum et verum caeli sunt quoque bonum et verum ecclesiae. なぜなら、天界のすべてのものは善と真理に関係するからである、そのようにまた教会のすべてのものに、天界の善と真理は教会の善と真理でもあるので。
[3.] 3. Secundum Divinum ordinem est, ut bonum et verum conjuncta sint, et non separata, ita ut sint unum et non duo; [3] 3. 神的な秩序にしたがっている、善と真理が結合していること(ut)、また分離していない、そのように二つでなく一つであること(ut)。
conjuncta enim procedunt a Deo, et conjuncta sunt in caelo, et ideo conjuncta erunt in ecclesia. というのは、結合は神から発出するから、また天界の中で結合される、またここから教会の中に結合する(未来)。
Conjunctio boni et veri vocatur in caelo conjugium caeleste, nam in hoc conjugio sunt omnes qui ibi. 善と真理の結合は天界の中で天界の結婚と呼ばれる、なぜなら、すべての者は結婚の中にいるから、その者はそこに。
Inde est quod in Verbo caelum comparetur conjugio, et quod Dominus dicatur Sponsus et Maritus, caelum autem Sponsa et Uxor, similiter ecclesia; ここからである、みことばの中で天界は結婚にたとえられること、また主は「花婿」と「夫」と呼ばれること、けれども、天界は「花嫁」と「妻」〔と呼ばれる〕、同様に教会は。
quod caelum et ecclesia ita dicantur, est quia illi qui ibi, recipiunt Divinum Bonum in veris. 天界と教会がそのように呼ばれることは、彼らが、その者はそこに、真理の中に神的な善を受けるからである。
[4.] 4. Omnis intelligentia et sapientia, quae est angelis, est ex illo conjugio, et non aliqua ex bono separato a vero, nec a vero separato a bono. [4] 4. すべての知性と知恵は、それらは天使にある、その結婚からである、また真理から分離した善からは何らかのものではない、善から分離した真理からも〔何らかのもので〕ない。
Simile est hominibus ecclesiae. 教会の人間に同様である。
[5.] 5. Quoniam conjunctio boni et veri est instar conjugii, patet quod bonum amet verum, et vicissim verum amet bonum, et quod unum desideret cum altero conjungi. [5] 5. 善と真理の結合は結婚のようであるので、善が真理を愛すること、また逆に(相互に)真理は善を愛する〔ことが〕明らかである、また一方がもう一方と結合されることを望んでいること。
Homo ecclesiae, cui non talis amor est et tale desiderium, non est in conjugio caelesti; 教会の人間は、その者にこのような愛とこのような願望がない、天界の結婚の中にいない。
ita non est in illo adhuc ecclesia, quoniam conjunctio boni et veri facit ecclesiam. そのように、彼の中に依然として(その時まで)教会はない、善と真理の結合が教会をつくるので。
[6.] 6. Bona sunt multiplicia: [6] 6. 善は多種多様である――
in genere est bonum spirituale, et bonum naturale, ac utrumque conjunctum in genuino bono morali. 全般的に霊的な善、また自然的な善がある、そして両方とも本物の(真の)道徳的な善の中で結合されている。
Sicut sunt bona, ita sunt vera; 善があるように、そのように真理がある。
quia vera sunt boni, et sunt formae boni. 真理は善のものである、また善の形であるからである。
[7.] 7. Sicut est cum bono et vero, ita ex opposito est cum malo et falso; [7] 7. 善と真理とにのようである、そのように対立から悪と虚偽とにある。
quod [1]nempe sicut omnia in universo quae sunt secundum Divinum ordinem se referunt ad bonum et verum, ita omnia quae sunt contra Divinum ordinem se referant ad malum et falsum: すなわち、神的な秩序にしたがっている全世界の中のすべてのものは善と真理に関係するように、そのように神的な秩序に反するすべてのものは悪と虚偽に関係する――
tum quod sicut bonum amat conjungi vero, ita malum amet conjungi falso, et vicissim: なおまた、善が真理と結合されることを愛するように、そのように悪は虚偽と結合されることを愛する、また逆に(相互に)。
ut et, sicut omnis intelligentia et sapientia nascitur ex conjunctione boni et veri, ita omnis insania et stultitia ex conjunctione mali et falsi. そのようにまた、すべての知性と知恵が善と真理の結合から生まれるように、そのようにすべての狂気と愚鈍は悪と虚偽の結合から〔生まれる〕。
Conjunctio mali et falsi interius spectata non est conjugium, sed adulterium. 内的に眺められた悪と虚偽の結合は、結婚ではない、しかし、姦淫〔である〕。
[8.] 8. Ex eo, quod malum et falsum sint opposita bono et vero, patet quod verum non conjungi possit malo, nec bonum falso mali; [8] 8. そのことから、悪と虚偽は善と真理に対立すること、真理は悪と結合されることができないことが明らかである、善も悪の虚偽と。
si verum adjungitur malo, non amplius fit verum, sed falsum, quia falsificatum; もし、真理が悪に接合されるなら、もはや真理ではない、しかし、虚偽〔である〕、虚偽化されるので。
et si bonum adjungitur falso mali, non amplius fit bonum, sed malum, quia adulteratum. またもし、善が悪の虚偽に接合されるなら、もはや善ではない、しかし、悪〔である〕、不純化されるので。
At falsum non mali potest conjungi bono. しかし、悪のものでない虚偽は善に結合されることができる。
[9.] 9. Nemo, qui in malo et inde falso est ex confirmatione et vita, potest scire quid bonum et verum, quoniam malum suum credit esse bonum, et inde falsum suum credit esse verum; [9] 9. だれも、その者は悪の中に、またここから虚偽の中にいる、確信と生活から、知ることができない、何が善と真理か、自分の悪が善であることを信じているので、またここから自分の虚偽が真理であることを信じている。
at omnis qui in bono et inde vero est ex confirmatione et vita, potest scire quid malum et falsum. しかし、すべての者は、その者は善の中に、またここから真理の中にいる、確信と生活から、知ることができる、何が善と真理か。
Causa est, quia omne bonum et ejus verum in sua essentia est caeleste, omne autem malum et inde falsum est in sua essentia infernale; 理由がある、すべての善とその真理はその本質の中で天界的なものである、けれども、すべての悪とそこからの虚偽はその本質の中で地獄的なものである。
ac omne caeleste est in luce, et omne infernale in tenebris. そして、すべての天的なものは光の中にある、またすべての地獄的なものは暗やみの中に。
@1 nempe pro “namque” (vide opusculum De Nova Hierosolyma, n. 17). 注1 「namque」の代わりにnenpe(小著『新しいエルサレムについて』17番を見よ)。
(3) 訳文
398. (2) 善と真理について――
[1] 神的な摂理にしたがっている全世界の中のすべてのものは、善と真理に関係する。それら二つのものに関係しないものは、何も天界の中に、また何も世の中に存在しない。その理由は、善も真理も両方とも、神から発出し、その方からすべてのものがあるからである。
[2] 2. ここから、何が善かまた何が真理か、またどのように一方がもう一方を眺めているか、またどのように一方がもう一方に結合されているか知ることが人間に必要であること、けれども教会の人間に最も必要であることが明らかである。なぜなら、天界のすべてのものは善と真理に、そのようにまた教会のすべてのものに関係するから、天界の善と真理は教会の善と真理でもあるからである。
[3] 3. 善と真理が結合し、分離していないkoto、そのように二つでなく一つであることが神的な秩序にしたがっている。というのは、結合は神から発出し、天界の中で結合され、またここから教会の中で結合するから。
善と真理の結合は天界の中で天界の結婚と呼ばれる、なぜなら、そこのすべての者は結婚の中にいるからである。
ここから、みことばの中で天界は結婚にたとえられ、また主は「花婿」と「夫」と呼ばれる、けれども、天界は、同様に教会は「花嫁」と「妻」〔と呼ばれる〕。天界と教会がそのように呼ばれることは、そこにいる者は、真理の中に神的な善を受けるからである。
[4] 4. 天使にあるすべての知性と知恵は、その結婚からであり、真理から分離した善からは何らかのものではなく、善から分離した真理も何らかのものではない。教会の人間も同様である。
[5] 5. 善と真理の結合は結婚のようであるので、善が真理を愛すること、また逆に真理は善を愛すること、また一方がもう一方と結合されることを望んでいることが明らかである。
このような愛とこのような願望がない教会の人間は、天界の結婚の中にいない。そのように、善と真理の結合が教会をつくるので、彼の中に依然として教会はない。
[6] 6. 善は多種多様である――全般的に霊的な善と自然的な善がある、そして両方とも本物の(真の)道徳的な善の中で結合されている。善があるように、そのように真理がある。真理は善のものであり、善の形であるからである。
[7] 7. 善と真理のように、対立から悪と虚偽もそのようである。すなわち、神的な秩序にしたがっている全世界の中のすべてのものは善と真理に関係するように、そのように神的な秩序に反するすべてのものは悪と虚偽に関係する――なおまた、善が真理と結合されることを愛するように、そのように悪は虚偽と結合されることを愛する、また相互に。そのようにまた、すべての知性と知恵が善と真理の結合から生まれるように、そのようにすべての狂気と愚鈍は悪と虚偽の結合から〔生まれる〕。内的に眺められた悪と虚偽の結合は、結婚ではない、しかし、姦淫〔である〕。
[8] 8. 悪と虚偽は善と真理に対立することから、真理は悪と、善も悪の虚偽と結合されることができないことが明らかである。 もし、真理が悪に接合されるなら、もはや真理ではない、しかし、虚偽化されるので虚偽〔である〕。またもし、善が悪の虚偽に接合されるなら、もはや善ではない、しかし、不純化されるので悪〔である〕。
しかし、悪のものでない虚偽は善に結合されることができる。
[9] 9. 確信と生活から悪の中に、またここから虚偽の中にいる者はだれも、自分の悪が善であることを信じ、またここから自分の虚偽が真理であることを信じているので、何が善と真理か、知ることができない。しかし、確信と生活から、善の中に、またここから真理の中にいるすべての者は、何が善と真理か知ることができる。
その理由は、すべての善とその真理はその本質の中で天界的なものであるけれども、すべての悪とそこからの虚偽はその本質の中で地獄的なものであり、そして、すべての天的なものは光の中にあり、すべての地獄的なものは暗やみの中にあるからである。