[9.] 9. Amor dominii manet etiam unumquemvis post vitam in mundo; [9] 9. 支配する愛はそれぞれの者のもとにもまた、死後、残る、世の中で〔生活の後〕。
sed qui dominati sunt ex amore erga proximum, illis concreditur etiam dominatio in caelis, et tunc illi non dominantur, sed usus et bona, quae amant; しかし、隣人に対する愛から支配した者は、彼に天界の中でもまた支配が委任される、またその時、彼らは支配しない、しかし役立ちと善が〔支配する〕、それらを愛する。
et cum usus et bona, dominatur Dominus: また、役立ちと善が〔支配する〕とき、主が支配される。
qui autem in mundo dominati sunt ex amore sui, illi post vitam in☆ mundo, abdicantur, et rediguntur in servitutem. けれども、世の中で自己愛から支配した者は、彼は世の中で〔生活の後〕、〔地位を〕奪われる、また奴隷状態の中に追いやられる。
☆ 原文では「iii」でした、inと直してください。
Ex his nunc cognoscitur quinam in amore sui sunt. これらから、今や、だれが自己愛の中にいるか知られる。
Non refert, quales apparent in externa forma, si vel elati, vel submissi, nam talia sunt in interno homine, ac internus homo a plerisque occultatur, et externus instruitur mentiri illa quae amoris publici et proximi sunt, ita contraria; 関係ない、外なる形の中でどのように見えるか、もし(たとえ~でも)、あるいは高慢に、あるいは従順に、なぜなら、このようなものは内なる人の中ある、そして内なる人は大部分の者により隠されている、また外なる〔人〕はそれらを偽ることを教えられている、それらはそれらは公けのものと隣人の愛に属する、そのように正反対のもの。
et hoc quoque propter se; また、このこともまた自分自身のため〔である〕。
sciunt enim quod amare publicum et proximum interius afficiat omnes, et quod tantum aestimentur; というのは、知っているからである、公けのものと隣人を愛することは内的にすべての者を感動させることを、またそれだけ評価されること。
quod afficiat, est quia caelum in illum amorem influit. 感動させる(働きかける)ことは、天界がその愛の中へ流入するからである。
[10.] 10. Mala quae apud illos sunt qui in amore sui, sunt in genere contemptus aliorum, invidia, inimicitia contra illos qui sibi non favent, hostilitas inde, odia varii generis, vindictae, astus, doli, immisericordia, crudelitas: [10] 10. 悪は、それらは彼らのもとにある、その者は自己愛の中に〔いる〕、全般的に、他の者〔へ〕の軽蔑、ねたみ、他の者に対する敵意、その者は自分自身に好意を持たない、ここから敵対感(敵意)、いろいろな種類の憎しみ、復讐、狡猾さ、欺くこと、無慈悲(冷酷)、残酷。
et ubi talia mala sunt, est etiam contemptus Dei et divinorum quae sunt vera et bona ecclesiae; また、そのような悪があるところに、神(へ)の軽蔑もまたある、また神性さへの〔軽蔑〕、それらは教会の真理と善である。
quae si honorant, est solum ore et non corde. それらをもし〔彼らが〕尊ぶなら、口でだけである、また心でではない。
Et quia talia mala inde sunt, etiam sunt similia falsa, nam ex malis sunt falsa. また、そのような悪がここからであるので、似た虚偽もまたある、なぜなら、悪から虚偽があるから。
[11.] 11. Amor Mundi autem, est velle aliorum opes ad se derivare quacunque arte, ac in divitiis cor ponere, ac pati ut mundus retrahat et abducat illum ab amore spirituali, qui est amor erga proximum, ita a caelo. [11] 11. けれども、世俗愛は、他の者の富を欲することである、自分自身に、どんな技巧で引き出されたもので〔あっても〕、そして富の中に心を置くこと、そして被ること(patior)である、世が彼を霊的な愛から遠ざける、また連れ去ること、それ〔霊的な愛〕は隣人に対する愛である、そのように天界から。
Illi in amore mundi sunt qui cupiunt aliorum bona in se derivare per varias artes, imprimis qui per astus et dolos, nihili facientes bonum proximi. 彼らは世俗愛の中にいる、その者は、他の者の財産をいろいろな技巧によって自分自身に運ぶことを欲する、特に、その者は、狡猾さと欺くことによって、隣人(へ)の善を何も行なわないで。
Illi qui in eo amore sunt, concupiscunt aliorum bona, et quantum non timent leges, et jacturam famae propter lucrum, deprivant, immo depraedantur. 彼らは、その者はその愛の中にいる、他の者の財産をほしがる、また利益のために、法律を恐れないかぎり、また名声の奪われることを、奪う、それどころか、略奪する。
[12.] 12. Sed amor mundi non in tali gradu est oppositus amori caelesti, in quo est amor sui, quoniam non tanta mala in illo recondita sunt. [12] 12. しかし、世俗愛はそのような程度の中にない、天界的な愛に対立して、その〔程度の〕中に自己愛がある、それほど大きい悪がその中に隠れていないので。
[13.] 13. Amor ille multiplex est: [13] 13. その愛は多種多様である――
est amor opum ut evehantur ad honores; 名誉へ高められるための富の愛がある。
est amor honorum et dignitatum ut lucrentur opes; 富を得るための名誉と高位(地位)の愛がある。
est amor opum propter varios usus, quibus delectantur in mundo: いろいろな役立ちのための富の愛がある、それらで世の中で楽しむ。
est amor opum propter solas opes (talis amor est avaris); 単なる富のための富の愛がある(そのような愛が貪欲である)。
et sic porro. 等々。
Finis propter quem opes, vocatur usus; 目的が、そのために富が、役立ちと呼ばれる。
ac finis seu usus est, a quo amor suum quale trahit; そして、目的または役立ちである、それから、愛がそれ自体の性質を引き出す(得る)。
nam talis est amor, qualis est finis propter quem; なぜなら、そのような愛があるから、そのために、目的がどのようなものであるか〔によって〕。
reliqua ei serviunt ut media. 残りのものは彼に手段として仕える。
[14.] 14. Verbo, amor sui et amor mundi sunt prorsus oppositi amori in Dominum et amori erga proximum; [14] 14. 一言でいえば、自己愛と世俗愛は完全に対立している、主への愛と隣人に対する愛に。
quare amor sui et amor mundi, quales supra descripti sunt, sunt amores infernales, regnant etiam in inferno, et quoque faciunt infernum apud hominem. それゆえ、自己愛と世俗愛は、上に述べられているようなもの、さらにまた地獄の中で支配する、そしてまた人間のもとに地獄をつくる。
Amor autem in Dominum, et amor erga proximum, sunt Amores caelestes, regnant etiam in caelo, et quoque [1]faciunt caelum apud hominem. けれども、主への愛は、また隣人に対する愛は、天界的な愛である、さらにまた天界の中で支配する、そしてまた、人間のもとに天界をつくる。