原典講読『真のキリスト教』400(直訳[4]まで)

(1) 原文
400. (iv.) De Amore Sui et Amore Mundi in specie.1. Amor sui est sibi soli bene velle, et non aliis nisi propter se; ne quidem ecclesiae, patriae, alicui societati humanae, aut concivi: ut et illis benefacere solum propter sui famam, honorem, et gloriam; quae nisi videt in bonis quae illis facit, dicit corde, "Quid refert, cur hoc, et quid inde mihi?" et sic omittit. Unde patet quod is qui in amore sui est, non amet ecclesiam, nec patriam, nec societatem, nec concivem, nec aliquod vere bonum, sed solum se et sua. [2.] 2. Homo in amore sui est, quando, in illis quae cogitat et facit, non intuetur proximum, ita non publicum, minus Dominum, sed modo semet et suos; consequenter, quando propter semet et suos omnia facit; et si propter publicum, sit modo ut appareat; et si propter proximum, sit ut sibi faveat. [3.] 3. Propter semet et suos dicitur; nam qui amat se, etiam amat suos, qui sunt in specie liberi et nepotes ejus, et in genere omnes qui unum cum illo faciunt, quos suos vocat; hos et illos amare est etiam se amare, nam illos spectat quasi in se, et se in illis: inter illos quos suos vocat, sunt quoque omnes, qui eum laudant, honorant, et colunt. Reliquos quidem spectat oculis corporis ut homines, sed oculis spiritus sui vix aliter quam sicut larvas. [4.] 4. Ille homo in amore sui est, qui proximum contemnit prae se; qui inimicum illum habet, si non sibi favet, et si non se veneratur et colit: magis adhuc in amore sui est, qui propterea proximum odio habet, et persequitur; et magis adhuc, qui propterea flagrat vindicta contra illum, et cupit ejus perniciem: tales tandem amant saevire. [5.] 5. Ex comparatione cum amore caelesti, constare potest, qualis est amor sui. Amor caelestis est amare usus propter usus, seu bona propter bona, quae homo praestat ecclesiae, patriae, societati humanae, et concivi; at qui amat illa propter se, is non amat illa aliter quam famulitia, quia serviunt sibi: inde sequitur, quod qui in amore sui est, velit ut ecclesia, patria, societates humanae, et concives, serviant sibi, et non is illis; ponit se supra illos, et illos infra se. [6.] 6. Porro, quantum quis in amore caelesti est, qui est amare usus et bona, et affici jucundo cordis cum illa praestat, tantum ducitur a Domino, quia ille amor est in quo Ipse, et qui ab Ipso: at quantum aliquis in amore sui est, tantum ducitur a semet, et tantum ducitur a proprio suo; et proprium hominis non est nisi quam malum, est enim malum ejus hereditarium, quod est se amare prae Deo, et mundum prae caelo. [7.] 7. Amor sui etiam talis est, ut quantum illi laxantur frena, hoc est, removentur vincula externa, quae sunt timores pro lege et ejus poenis, proque jactura famae, honoris, lucri, functionis, et vitae, tantum ruat, usque ut non modo imperare velit super universum terrarum orbem, sed etiam super caelum, immo super Ipsum Deum; nusquam est ei aliquis terminus seu finis. Hoc latet in unoquovis, qui in amore sui est, tametsi non patet coram mundo, ubi eum dicta frena et vincula retinent; et quisque talis, ubi obviam fit impossibile, ibi subsistit usque dum fit possibile. Ex his et illis est, quod homo, qui in tali amore est, non sciat quod ejusmodi vesana absque limite cupido in illo lateat. Quod tamen ita sit, nemo non potest videre apud potentes et reges, quibus non talia frena, vincula et impossibilia sunt, qui ruunt et subjugant provincias et regna, quantum illis succedit, et adspirant ad potentiam et gloriam ultra limites: et magis apud illos qui dominatum extendunt in caelum, et omnem potentiam Divinam Domini in se transferunt; hi continue cupiunt ultra. [8.] 8. Sunt duo dominii genera; unum amoris erga proximum, et alterum amoris sui. Haec duo dominia sunt sibi opposita. Qui dominatur ex amore erga proximum, is vult omnibus bonum, et nihil plus amat quam usus praestare, ita servire aliis; (servire aliis est aliis ex bene velle bene facere, et usus praestare:) hoc ejus amor est, et hoc jucundum cordis ejus est; is quoque, quantum evehitur ad dignitates, tantum quoque laetatur, non propter dignitates, sed propter usus, quos tunc in pluri copia, et in majori gradu, praestare potest: tale dominium est in caelis. At qui dominatur ex amore sui, is vult nulli bonum, sed solum sibi et suis; usus, quos praestat, sunt propter sui honorem et gloriam, quae ei sunt soli usus; servire aliis est ei propter finem ut serviatur, honoretur, et dominetur; ambit dignitates, non propter bona, quae praestet, sed ut in eminentia et gloria sit, et inde in sui cordis jucundo. [9.] 9. Amor dominii manet etiam unumquemvis post vitam in mundo; sed qui dominati sunt ex amore erga proximum, illis concreditur etiam dominatio in caelis, et tunc illi non dominantur, sed usus et bona, quae amant; et cum usus et bona, dominatur Dominus: qui autem in mundo dominati sunt ex amore sui, illi post vitam iii mundo, abdicantur, et rediguntur in servitutem. Ex his nunc cognoscitur quinam in amore sui sunt. Non refert, quales apparent in externa forma, si vel elati, vel submissi, nam talia sunt in interno homine, ac internus homo a plerisque occultatur, et externus instruitur mentiri illa quae amoris publici et proximi sunt, ita contraria; et hoc quoque propter se; sciunt enim quod amare publicum et proximum interius afficiat omnes, et quod tantum aestimentur; quod afficiat, est quia caelum in illum amorem influit. [10.] 10. Mala quae apud illos sunt qui in amore sui, sunt in genere contemptus aliorum, invidia, inimicitia contra illos qui sibi non favent, hostilitas inde, odia varii generis, vindictae, astus, doli, immisericordia, crudelitas: et ubi talia mala sunt, est etiam contemptus Dei et divinorum quae sunt vera et bona ecclesiae; quae si honorant, est solum ore et non corde. Et quia talia mala inde sunt, etiam sunt similia falsa, nam ex malis sunt falsa. [11.] 11. Amor Mundi autem, est velle aliorum opes ad se derivare quacunque arte, ac in divitiis cor ponere, ac pati ut mundus retrahat et abducat illum ab amore spirituali, qui est amor erga proximum, ita a caelo. Illi in amore mundi sunt qui cupiunt aliorum bona in se derivare per varias artes, imprimis qui per astus et dolos, nihili facientes bonum proximi. Illi qui in eo amore sunt, concupiscunt aliorum bona, et quantum non timent leges, et jacturam famae propter lucrum, deprivant, immo depraedantur. [12.] 12. Sed amor mundi non in tali gradu est oppositus amori caelesti, in quo est amor sui, quoniam non tanta mala in illo recondita sunt. [13.] 13. Amor ille multiplex est: est amor opum ut evehantur ad honores; est amor honorum et dignitatum ut lucrentur opes; est amor opum propter varios usus, quibus delectantur in mundo: est amor opum propter solas opes (talis amor est avaris); et sic porro. Finis propter quem opes, vocatur usus; ac finis seu usus est, a quo amor suum quale trahit; nam talis est amor, qualis est finis propter quem; reliqua ei serviunt ut media. [14.] 14. Verbo, amor sui et amor mundi sunt prorsus oppositi amori in Dominum et amori erga proximum; quare amor sui et amor mundi, quales supra descripti sunt, sunt amores infernales, regnant etiam in inferno, et quoque faciunt infernum apud hominem. Amor autem in Dominum, et amor erga proximum, sunt Amores caelestes, regnant etiam in caelo, et quoque [1]faciunt caelum apud hominem.
 
   @1 faciunt pro ”faciant” (vide De Nova Hiero., n. 78)
 
(2) 直訳〔新しいエルサレム65-78
400. (iv.) De Amore Sui et Amore Mundi in specie.― (4) 自己愛と世俗愛について、特に(特定的に)――
1. Amor sui est sibi soli bene velle, et non aliis nisi propter se; 1. 自己愛は自分自身だけに善く欲すること、また他の者に自分自身のためでないなら〔欲し〕ない。
ne quidem ecclesiae, patriae, alicui societati humanae, aut concivi: 決して、教会の、祖国の、何らかの人間の社会に、または仲間に〔欲し〕ない。
ut et illis benefacere solum propter sui famam, honorem, et gloriam; そのようにまた、それらに善を行なうことは、自分の名声、名誉、また称賛のためにだけ。
quae nisi videt in bonis quae illis facit, dicit corde, "Quid refert, cur hoc, et quid inde mihi?" それらを善の中に見ないなら、それらを彼らに行なう、心で言う、「何が関係するのか? なぜこれを〔行なわなければならないのか〕、また何がここから私に〔得られるのか〕」
et sic omittit. またこのようにやめる。
Unde patet quod is qui in amore sui est, non amet ecclesiam, nec patriam, nec societatem, nec concivem, nec aliquod vere bonum, sed solum se et sua. ここから明らかである、彼は、自己愛の中にいる者、教会を愛さないこと、祖国もない、社会もない、仲間もない何らかの真の善もない、しかし自分自身と自分自身のものを〔愛する〕。
[2.] 2. Homo in amore sui est, quando, in illis quae cogitat et facit, non intuetur proximum, ita non publicum, minus Dominum, sed modo semet et suos; [2] 2. 自己愛の中にいる人間は、〔その〕時、それらの中に、それらを考え、行なう、隣人を顧慮しない、そのように公共のことを、まして主を、しかし、自分自身だけを、また自分自身のもの。
consequenter, quando propter semet et suos omnia facit; したがって、〔その〕時、自分自身と自分自身のもののためにすべてのことを行なう。
et si propter publicum, sit modo ut appareat; また、もし公共のために行なうなら、見られるために(ように)だけである。
et si propter proximum, sit ut sibi faveat. また、もし隣人のためなら、自分自身に好感を持つため(ように)である。
[3.] 3. Propter semet et suos dicitur; [3] 3. 自分自身と自分自身のもののために、と言われる。
nam qui amat se, etiam amat suos, qui sunt in specie liberi et nepotes ejus, et in genere omnes qui unum cum illo faciunt, quos suos vocat; なぜなら、自分自身を愛する者は、自分自身のものもまた愛するからである、それらは特に彼の子と孫である、また全般的にすべての者、その者は彼と一つになっている、それらを自分自身のものと呼ぶ。
hos et illos amare est etiam se amare, nam illos spectat quasi in se, et se in illis: これらとそれらを愛することもまた自分自身を愛することである、なぜなら、彼らを眺めるからである、あたかも自分自身の中に、また自分自身を彼らの中に。
inter illos quos suos vocat, sunt quoque omnes, qui eum laudant, honorant, et colunt. 彼らの間に、その者たちを自分自身の者と呼ぶ、すべての者もまたいる、その者は彼を誉める、称賛する、また崇拝する。
Reliquos quidem spectat oculis corporis ut homines, sed oculis spiritus sui vix aliter quam sicut larvas. 残りの者を確かに身体の目で人間のように見る、しかし、自分の霊の目でほとんど異なって〔見〕ない、幽霊のように以外に。
[4.] 4. Ille homo in amore sui est, qui proximum contemnit prae se; [4] 4. 自己愛の中にいるその人間は、その者は隣人を軽蔑する自分自身を比べて(よりも)
qui inimicum illum habet, si non sibi favet, et si non se veneratur et colit: その者は彼に敵意を持つ、もし自分自身に好感を持たないなら、また自分自身を尊ばない、また崇拝しないなら。
magis adhuc in amore sui est, qui propterea proximum odio habet, et persequitur; さらになお、自己愛の中にいる者は、その者はそのために隣人に憎しみを持つ、また迫害する。
et magis adhuc, qui propterea flagrat vindicta contra illum, et cupit ejus perniciem: またさらになお、その者はそのために彼に対して復讐心を(に)燃える、また彼の破滅を欲する――
tales tandem amant saevire. このような者は、最後に残酷を愛する。

コメントを残す