(1) 原文
390. Sextum Memorabile:―
In plaga septentrionali mundi spiritualis audivi sicut strepitum aquarum. Quare illuc accessi; et cum prope eram, cessavit strepitus, et audivi sonorum sicut ex congregatione: et tunc visa est domus foraminosa, circumcincta macerie, e qua auditum est sonorum illud. Accessi erat ibi ostiarius, quem quaesivi, "Quinam ibi."
Dixit, quod essent sapientum sapientes, qui inter se concludunt res supranaturales; loquebatur ita ex simplici sua fide.
Et dixi, "Liceatne intrare?"
Dixit quod liceat, "Modo ne aliquid loquaris; quoniam ex venia admitto gentiles, qui in ostio mecum stant."
Quare intravi, et ecce erat circus, et in ejus medio pulpitum, et coetus sapientum ita dictorum ventilabant arcana fidei eorum; et tunc materia seu propositio ventilationi subjecta fuit, Num Bonum, quod homo in Statu Justificationis per fidem, seu in Progressione ejus post Actum, facit, sit Bonum religionis, vel non. Dixerunt unanimiter, quod per bonum religionis intelligatur bonum quod confert ad salutem.
[2.] Ventilatio acris fuit; sed praevaluerunt, qui dixerunt quod bona quae homo in statu seu progressione fidei facit, sint modo bona moralia, quae ad prosperitatem in mundo conducunt, sed nihil ad salutem conferunt; ad hanc confert modo fides. Et confirmarunt illud ita: "Quomodo potest aliquod bonum voluntarium hominis conjungi cum gratuito? fitne salvatio gratis? Quomodo potest aliquod bonum ab homine conjungi cum merito Christi? estne per id unice salvatio? Et quomodo potest operatio hominis conjungi cum operatione Spiritus Sancti? Facitne ille omnia absque ope hominis? Suntne illa unice salvifica in actu justificationis per fidem, permanentque illa tria unice salvifica in statu seu progressione ejus? Quare bonum accessorium ab homine nequaquam potest vocari bonum religionis, quod, ut dictum est, confert ad salutem; sed si quis id facit propter salutem, quoniam ei inest hominis voluntas, et haec non potest, non spectare id ut meritum, potius vocandum est malum religionis.'
[3.] Stabant duo gentiles juxta ostiarium in vestibulo, et audiverunt haec; et dicebant inter se, "His non est aliqua religio: quis non videt. quod bonum facere proximo propter Deum, ita cum Deo, et a Deo, sit quod vocatur religio?" Et alter dixit, "Fides illorum infatuavit illos.
Et tunc quaesiverunt ostiarium, "Quinam sunt illi?"
Dixit ostiarius, "Sunt sapientes Christiani." Et responderunt, "Garris, mentiris; sunt ludiones; ita loquuntur."
Et ego abivi. Quod ad illam domum venerim, et quod tunc deliberaverint de rebus illis, et quod factum sit sicut describitur, fuit ex auspicio Divino Domini.
(2) 直訳
390. Sextum Memorabile:― 第六のメモラビリア――
In plaga septentrionali mundi spiritualis audivi sicut strepitum aquarum. 霊界の北の方位の中に、私は水の騒音を見いた。
Quare illuc accessi; それゆえ、そこへ、私は近づいた。
et cum prope eram, cessavit strepitus, et audivi sonorum sicut ex congregatione: また近くに私がいたとき、私は集会からのような音声を聞いた。
et tunc visa est domus foraminosa, circumcincta macerie, e qua auditum est sonorum illud. またその時、私は穴だらけの家を見た、壁で囲まれた、それからその音声が聞こえた。
Accessi erat ibi ostiarius, quem quaesivi, "Quinam ibi." 私は近づいた、そこに門番がいた、彼に私は質問した、「だれがそこに」。
Dixit, quod essent sapientum sapientes, qui inter se concludunt res supranaturales; 彼は言った、賢明な賢明な者たちがいたこと、その者たちは自分たちの間で超自然の事柄を証明している(結論づけている)。
loquebatur ita ex simplici sua fide. そのように自分の単純な信念(信仰)から話した。
Et dixi, "Liceatne intrare?" また私は言った、「入ることが許されるのか?」
Dixit quod liceat, "Modo ne aliquid loquaris; 許されることを言った、「ただ、何らかのことをあなたは話さないように。
quoniam ex venia admitto gentiles, qui in ostio mecum stant." 私がよそ者を入れる許可からであるから、その者は入り口の中で私とともに立つ」。
Quare intravi, et ecce erat circus, et in ejus medio pulpitum, et coetus sapientum ita dictorum ventilabant arcana fidei eorum; それゆえ、私は入った、また見よ、円形のもの(丸い場所)があった、またその真ん中に講壇、また賢明な者の集団が、いわゆる(そのよう言われる)、彼らの信仰の秘義を議論していた。
et tunc materia seu propositio ventilationi subjecta fuit, Num Bonum, quod homo in Statu Justificationis per fidem, seu in Progressione ejus post Actum, facit, sit Bonum religionis, vel non. またその時、主題、すなわち、提出された討議の主題(問題)は、善かどうか、人間が信仰によって義認の状態の中で、または、行為の後、その進歩(発展)の中で、行なう、宗教の善である、あるいはない。
Dixerunt unanimiter, quod per bonum religionis intelligatur bonum quod confert ad salutem. 彼らは一致して言った、宗教の善によって善か意味されること、それは救いに寄与する。