(1) 原文
401. Homo qui in amore sui et mundi est, quamdiu in corpore vivit, sentit jucundum ex illis, et quoque in singulis voluptatibus quae sunt ex illis: homo autem qui in amore in Deum et in amore erga proximum est, quamdiu in corpore vivit, non sentit manifeste jucundum ex illis, et ex affectionibus bonis quae sunt ex illis, sed modo beatum paene imperceptibile, quia reconditum est in interioribus ejus, et obvelatum ab exterioribus quae sunt corporis, et per curas mundi hebetatum: at mutantur prorsus status post mortem; jucunda amoris sui et mundi vertuntur tunc in dolorifica ac dira, quia in talia quae vocantur ignis infernalis, et per vices in spurca et sordida immundis illorum voluptatibus correspondentia, quae tunc illis, quod mirum, jucunda sunt. Sed jucundum obscurum, ac beatum paene imperceptibile, quod fuerat apud illos in mundo, qui in amore in Deum et in amore erga proximum fuerunt, vertitur tunc in jucundum caeli, quod omnibus modis perceptibile et sensibile fit; id enim beatum, quod reconditum latuit in interioribus cum vixerunt in mundo, revelatur tunc ac emittitur in manifestum sensum, quia in spiritu tunc sunt, et id jucundum eorum spiritus fuit.
(2) 直訳
Homo qui in amore sui et mundi est, quamdiu in corpore vivit, sentit jucundum ex illis, et quoque in singulis voluptatibus quae sunt ex illis: 自己と世への愛の中にいる人間は、身体の中に生きるかぎり、それらから楽しさを感じる、またそれらからのものである個々の欲望の中に〔感じる〕。
homo autem qui in amore in Deum et in amore erga proximum est, quamdiu in corpore vivit, non sentit manifeste jucundum ex illis, et ex affectionibus bonis quae sunt ex illis, sed modo beatum paene imperceptibile, quia reconditum est in interioribus ejus, et obvelatum ab exterioribus quae sunt corporis, et per curas mundi hebetatum: しかしながら、神への愛と隣人に対する愛の中にいる人間は、身体の中に生きるかぎり、それらからの楽しみを明らかには感じない、またそれらからのものである善の情愛から〔感じない〕、しかし、単なる幸福をほとんど知覚されることができない、彼の内的なものの中にしまい込まれているので、そして身体である外的なものによりおおわれている、また世の心配事によって弱められている。
at mutantur prorsus status post mortem; しかし、完全に状態は変えられる、死後。
jucunda amoris sui et mundi vertuntur tunc in dolorifica ac dira, quia in talia quae vocantur ignis infernalis, et per vices in spurca et sordida immundis illorum voluptatibus correspondentia, quae tunc illis, quod mirum, jucunda sunt. 自己と世への愛の楽しみはその時、痛いものと恐ろしいものに(反対のものに)変えられる、地獄の火と呼ばれるものこのようなものに〔変えられる〕ので、また時々、彼らの不純な欲望に対応した不潔なものときたないものに、それらはその時、驚くこと〔に〕、〔彼らには〕楽しみである。
Sed jucundum obscurum, ac beatum paene imperceptibile, quod fuerat apud illos in mundo, qui in amore in Deum et in amore erga proximum fuerunt, vertitur tunc in jucundum caeli, quod omnibus modis perceptibile et sensibile fit; しかし、不明確な楽しみ、それとほとんど知覚されることのできない幸福は、それらは世で彼らのもとにあった、彼らは神への愛と隣人に対する愛の中にいた、その時、天界の楽しみに変えられる、それらはすべての方法(仕方)で知覚できる、感じられるものとなる。
id enim beatum, quod reconditum latuit in interioribus cum vixerunt in mundo, revelatur tunc ac emittitur in manifestum sensum, quia in spiritu tunc sunt, et id jucundum eorum spiritus fuit. なぜなら、その幸福は、世で生きたとき内的なものの中に秘められたもの(宝)〔として〕隠されたもの、その時、現わされ、そして感覚の明らかなものの中に送り出されるから、その時、霊の中にいるので、そしてそれらが彼らの霊の楽しさであった〔ので〕。
(3) 訳文
自己と世への愛の中にいる人間は、身体の中に生きるかぎり、それらの愛から、またそれらからのものである個々の欲望の中に楽しさを感じる。しかし、神への愛と隣人に対する愛の中にいる人間は、身体の中に生きるかぎり、それらの愛からの、またそれらからのものである善の情愛から楽しみを明らかにないが、しかし、単なる幸福だけをほとんど知覚されることができないほどに感じる、彼の内的なものの中にしまい込まれて、身体である外的なものによりおおわれており、また世の心配事によって弱められているからである。しかし、死後に状態はまったく変わる。自己と世への愛の楽しみは、その時、地獄の火と呼ばれるようなものに変えられるので痛いものと恐ろしいものに変わる。また時々、彼らの不純な欲望に対応した不潔なものときたないものに変わり、その時、驚くべきことに、彼らにとってそれらが楽しみなのである。しかし、世で神への愛と隣人に対する愛の中にいた者たちのもとにあった不明確な楽しみとほとんど知覚されることのできない幸福は、その時、天界の楽しみに変えられ、それらはあらゆる方法で知覚でき、感じられるものとなる。なぜなら、世で生きたとき内的なものの中に秘蔵物として隠されていたその幸福は、その時、現わされ、そして感覚の中に明らかなものなって出てくるから。その時、彼らは霊の中にいて、それらが彼らの霊の楽しさであったからである。